Salamandra est serpens, hoc est, aliquid serpenti simile habens : quod enim Graeci salamandram, nos stellionem dicimus.
Et de hoc variae valde sunt opiniones Antiquorum. Quidam enim salamandram dicunt esse idem quod cameleontem qui est leo terrae: et hi sunt Plinius et Solinus. Est autem quadrupes de figura lacertae ovans, vel potius habens faciem compositam ex facie porci et simiae. Et dicit Plinius, quod crura posteriora habet recta et longa ventri adhaerentia, prolixam caudam et flexuosam tenuitate deficientem, ungues hamatos subtili aduncitate, corpus asperum, et cutem qualis est in crocodilis.
Dicunt quidam, quod habet quamdam lanam quae in igne non aduritur, eo quod in poros ejus ignis non habet ingressum: tamen ego expertus sum, quod illud quod ad nos defertur de hujusmodi lana, non est lana animalis : sed quidam dicunt quod sit lanugo cujusdam planetae, quem etiam ego non sum expertus : expertus autem sum quod est lanugo ferri. Ubi enim magnae massae ferri confabricantur, aliquando scinditur ferrum et evolat vapor ignis : et cum ille capitur panno vel manu vel per se adhaeret tecto fabricae, est sicut lana fusca et aliquando alba: et ipsa lanugo non aduritur igne :
et hoc quidam dicunt esse lanam salamandrae.
Multi autem sequentes Jorach Philosophum, dicunt quod hoc animal vivit in igne : et hoc est falsum nisi pro tanto sicut dicit Galenus in libro Complexionum, quod videlicet salamandra si in igne parvo tempore moretur, ignis impressionem non efficit in ea : sed si diu moretur, adurit eam ignis. Et dicit Jorach quod si mediocris est ignis, exstinguit eum: hoc autem non est propter quod vita ejus sit in igne, sed quia frigidissimum est, ut dicit Aristoteles, et spississimae pellis, ideo non potest ignis intrare poros ejus : sed si diu remanserit, paulatim aperit poros et exurit animal: tantae enim est frigiditatis, quod ex contrarietate exstinguitur ignis, si parvus sit ignis non vincens supra qualitates ipsius. Ego autem hoc expertus sum in sui simili : quoniam araneam spissae pellis et frigidi humoris posui in ferro candenti, et diu jacuit antequam palparet et sentiret calorem adustionis : et ad aliam magnam adhibui lumen parvum, et exstinxit ac si exsufflaretur.
Incessus autem hujus animalis est piger propter frigiditatem, et est quasi motus testudinis. Oculi ejus profundi sunt valde, et quasi concavo fovearum subductu introrsus, et numquam clauduntur: et dicit Plinius, quod toti oculi ejus circumrotantur. Maximum est animal cum est vacuum, laxae pellis, et macilentum nimis propter frigiditatem et melancholiam. Jecur, ut dicunt, est in sinistra parte contra omnia alia animalia. Splenem habet nullum, quia melancholia tota derivatur in corpus. In extis etiam magnam habet ad animalia varietatem. Hiatus oris ejus numquam clauditur : nec tamen utitur eo in cibum vel potum, sed potius sugit eo aliquem humorem : et ideo nihil in extis ejus invenitur. Et quod dicitur de rore vel aere vivere, est falsum. Nec habet sanguinem nisi parum circa cor : et ideo est valde timida.
Dicunt etiam quidam, quod efficitur omnis coloris qui objicitur ei praeter candidum et rubicundum, quod non puto esse verum. Est autem verum, quod est de animalibus latentibus hieme.
Dicunt etiam, quod hoc animal cum laborat infirmitate, per folia lauri recuperat sanitatem. Hoc animal scindit arbores, et omnes fructus inficit, ex quorum comestione plurimi moriuntur. Ova facit modo gallinarum et lacertarum. In Asia abundat hoc animalis genus.