Stellio est salamandra. Est autem stellio animal quadrupes, qui ex suo colore sic vocatur : quia terga depicta interlucentibus oculis habet in modum stellarum. Hic scorpioni adeo est contrarius, quod visus a scorpione terrorem scorpio accipit atque torporem.
Dicit etiam Plinius, quod stellio ser- pens est, et venenum ejus est mortiferum : contra quod remedium sunt tritae carnes scorpionis. Dicit etiam, quod vinum in quo submersus et mortuus fuerit stellio, lentigines abducit in facie. Dicit etiam, quod fel stellionum in aqua tritum, mustelas occulto congregat instinctu. Idem dicit, quod stellio scorpionibus maxime contrariatur, et insequuntur se invicem odio naturali : sed quia stellio major est atque validior, adeo scorpio timet eum, ut viso eo frigido perfundatur sudore. Avicenna morsum stellionum in eodem genere nocumenti posuit cum morsu lacertarum : quia stellio et lacerta similia fere sunt animalia quadrupedia, nisi quod stellio piger est, et dorso et cauda magis latus quam lacerta, et guttatus, cum lacerta sit unius coloris.
De Stupefaciente.
Stupefaciens aspis est, ut Jorach dicit, quem omne animal quod viderit ex stupore moritur : cum tamen hic serpens tardior omnibus serpentibus esse dicatur et calidior, eo quod in hiemis maximo frigore pellem dicitur mutare. Jorach tamen iste non multum bene probat quod dicit : quia stupefacere frigiditatis est effectus et similiter pigritiae. Quod autem in frigore hiemis pellem mutat, non puto esse ex caliditate, sed potius ideo quia tunc phlegmatis est generatio : et tunc lubricitate interiori phlegmatis dura exterior resolvitur pellis, sicut et in aliis serpentibus qui in hieme latent et dormiunt.