Tyrum dicunt esse serpentem in partibus Mitherotinis circa Jordanis solitudinem. Est autem et in partibus Italiae in Appenninis montibus, de quo in suo libro de simplici medicina dicit Serapion, quod sana membra inficit et mortificat, infecta vero a veneno prohibet : et istae operationes per similitudinem sunt etiam ut idem Serapion dicit, in ceraste : cujus si lingua extracta a serpente teneatur, et approximetur veneno, expellit ipsum, ita quod lingua humectatur dum tenetur super venenum : et quando est in serpente, inficit veneno mortifero eum quem serpens percusserit.
Tyrus autem qui apud nos abundat, est serpens duorum aut trium cubitorum, niger, rubeas duas lineas habens a lateribus dorsi: erectus autem incedens pro tertia parte corporis sui, et est velocissimus, et saltans cum arctatur ad longitudinem decem pedum: et est serpens infestus avibus, ita quod ego expertus sum per visum, quod altam nucem ascendit, et pullos picae devorando corrosit, et cum picis antiquis pugnavit : et cum unam de antiquis per coxam teneret, incautus ab altera tot vulnera in capite recepit, quod de nuce et nido decidit. Comedit autem ova avium ubi invenerit. Dicitur etiam infestus esse animalibus aliis, sed hoc non ita sum expertus. Hic ergo serpens apud nos venenosum morsum non habet.
Est autem genus tyri venenosum, et est ordinis primi, quod licet carnibus suis infecta curet membra sicut lepram et venenata : propter quod tyriaca de carnibus ejus conficitur, et ita contra venenum operatur sicut et fel viperae in collyriis comparatione veneni non operatur, tamen morsu suo infundit venenum in membra sana, quod ex loco morsus totum corpus inficit et perimit.
Hic serpens in aethiopia sub Cancro more draconis se exspoliat primo inter oculos primo solvendo, ita quod quasi acus apparet : deinde sub capite et postea sub spatio unius noctis, et diei de toto corpore per angusta transiens deponit : et sic redit ad juventutem.
Pejus tamen in hoc genere serpentis est quoddam genus parvum cubitale in longitudine, cujus pellis est hispida pilosa, et cujus morsus pejor est, et putrefaciens corpus ex loco vulneris in circuitu, et sic occidens.
Tyrus autem Indiae qui minor est quam cubitus, perniciosus est super omnes alios tyros. Hic serpens est de genere viperae: quia primo intus ovat, et postea extra parit animal.