Viperarum genera omnia sunt in secundo serpentium ordine. Est autem serpens vipera strictus in loco diaphragmatis, et amplior inferius, et habet caput acutum et dentatum os : sed masculus duos tantum habet dentes anterius in mandibulis, ita quod duales tantum habet, duos inferius, et duos superius respondentes illis habet. Foemina autem habet plures : et in hoc cognoscitur morsus maris a morsu foeminae, sicut dicit Avicenna.
Quod autem Jorach dicit de hoc serpente, quod faemina insaniens libidine caput spuens maris, caput in os apprehendit et amputat, et ex sputo illo concipit partum, qui se de corpore matris emordet, et sic visceribus matris laceratis mater moritur in partu, et quod causam hujus assignat, quod exitus superfluitatis sit ut punctum acus, et ideo ut alia animalia nec concipere nec parere possit, res est impossibilis secundum na- turam et omnino absurda, et a nobis alibi improbata.
Adhuc autem quod dicit Plinius volens magis aptare mendacium, quod quidem, ut dictum est, concipiat decapitatione masculi : sed quia multos concipiat, et propter stricturam corporis non nisi unum post alium eniti possit, cum multi sint, amplius videlicet quam viginti, ultimos taedium invadit quod non prodeunt ad lucem, et illi viscera matris corrodunt, est similiter mendacium et impossibile. Natura enim numquam dedit actum, cujus non daret naturalem potentiam et facultatem : quia aliter deficeret in necessariis. Omnia ergo genera serpentium primo ova concipientium, et postea animal parientium, propter duas sui uteri dispositiones viperae dicuntur, quasi vi intrinseca parientes cum alia ovantia exterioribus adminiculis pariant. Haec apud Graecorum veteres vocantur viperae.
Accidentia autem hujus serpentis dicit esse Avicenna, quod ex loco morsus duorum aut plurium dentium egreditur a principio sanguis, deinde virus fervens, et aliquando est sanguis primum aquosus, deinde spumosus, et postea ut aerugo erit, et tunc convertitur ad veneni substantiam et colorem, et dolet locus vehementer, et postea perambulat dolor ad membra continua, et postea apparet apostema calidum rubeum habens bochor et vesicas sicut fit ex ignis adustione, et dilatatur : et deinde fit viride apostema totum prope morsum et sub foramen : et accidit infirmo in visceribus inflammatio, et in corpore rubedo, et cum rubore deinde erumpit sudor frigidus, et corruptio coloris declinans ad viriditatem, et commotus capitis ad vertiginem, et frequentia anhelitus, et nausea, et singultus, et aliquando evomit humorem cholericum, et incidit difficultatem mingendi, et gravatur caput: et quandoque advenit ei fluxus sanguinis narium, et sentitur gravitas in dorso, et erumpit sudor frigidus, et tremor vehemens, et sincopis : et se cundum plurimum moritur in tribus diebus, aliquando tamen manet usque ad septimum.
Quod ergo quidam dicunt viperam in priori parte corporis esse similem homini, et posteriorem deficere in serpentem, falsum est omnino nisi fabulose a poetis per figmenta metaphorarum intelligatur.
Quaedam alia dicuntur de renibus viperae, quod calcati inficiant sicut si inci-
sus sit calcans, et quod tunica ejus cum vino cocta medetur oculis, et quod adeps tollit oculorum caliginem : quae non negantur. Fel etiam operatur contra oculi ungulam.
Quod autem quidam dicunt marem ob reverentiam foeminae evomere venenum, et eam dulci sibilo vocare, quae postea amputat caput ejus, res est absurda et falsa.
DE ANIMALIBUS