Aranearum multa sunt genera : quia rulela species est araneae, sicut nos in paragrapho 32 de rulela ostendemus. Sed quod nunc considerare oportet, est quod aranearum apud nos diversitas est ex venatione, ex opere, ex quantitate, et ex colore.
Dicimus enim omnem vermem araneam, qui rotundus est longorum orarium, qui sunt numero octo, et qui deditus est animalium venationi. Diversitas autem quae est ex venatione, est quod quaedam venantur muscas : quaedam reptilia, sicut parvulas lacertulas et erucas, et quaedam venantur pisces, et quaedam saltando venantur vermes.
Ex opere autem diversificantur : quoniam quaedam aranea texit telam : quaedam autem non texit. Et illa quidem quae texit, quinque observat in texendo, materiam videlicet texturae quae est ex superfluitate humidi cibalis : et ideo tabescit quando se nimis evacuat. Secundo observat tempus : quia tota die ruptam telam retexit in mane et in aurora. Tertio observat situm telae : quia quaedam suspendit in aere, ubi est via animalium quae venatur: et quaedam suspendit inter duos parietes in loco anguli, ut utrimque animalia venientia incidant in telam retialem : eo quod animalia parva libenter sequuntur superficiem parietis usque ad angulum. Quarto observat telae figuram : et hoc dupliciter, scilicet in figura totius telae, et in productione linearum per fila inter quae texit telam. Quaedam enim facit telam totam rotundam, et suspendit seipsam in medio : et quaedam facit eam triangulam, et haec facit foramen telare in una parte telae, et stat in illo insidians. Item quaedam reticulatim longe extendit filum a filo, sicut fere omnes maximae araneae, quae faciunt rotunda retia. Quaedam autem ad modum subtilis panni textili opere contexit, sicut illae quae tendunt retia in angulis parietum. Quintum est
modus operationis: magno enim pede posteriori productum ex ano filum affigunt quaedam araneae: aliae autem ore evomunt filum, et anteriori pede intexunt, et illae faciunt telam spissam opere textili.
Ex quantitate autem et figura quantitatis diversificantur : quoniam licet omnes componantur ex tribus quantitatibus, capitis videlicet, et pectoris, et posteriorum, quae sunt majora post intersectionem sive succinctorium, tamen quaedam sunt valde magnae et quaesi rotundae, et quaedam oblongae sicut columna compressa, et quaedam sunt parvae subtiles.
Et in colore quidem variantur : quia quaedam sunt cinereae, et quaedam in toto virides, et quaedam sunt variae per totum corpus ex albo virulento et kyano virulento picturatae tam in cruribus quam in corpore, et illae habent lineas plures albissimas in dorso retro post succinctorium.
Illae autem quae non operantur, sunt trium modorum apud nos: quoniam quaedam sunt longorum pedum, et sunt rotundae, et discurrunt in gramine, et sugunt humiditates fructuum et animalium mortuorum si qua inveniunt: et quaedam sedent in foraminibus terrae, et insiliunt per salsum in parva animalia quae transeunt, et sugunt, et sunt nigrae : et quaedam currunt erectis cruribus super aquam et insidiantur cyniphibus et parvulis pisciculis, et captos exsugunt eos.
Omnis autem aranea est ovans, et ova sua involvit in tela, et aliquando in sacculis portat ea semper secum sicut illa quam diximus in formine terrae insidiari : et tunc quando portant ova, videntur esse sicut sint composita ex duobus globulis, albo et nigro : quia ova ejus sunt albissima. Aliae autem araneae aliquando habent ea in ore, et aliquando sub pectore, et aliquando separantur ab eis, et haec omnia sum expertus. Coit autem aranea in fine veris : et dum coire vult, filo attrahit marem, qui multo minor est quam foemina et non facit telam, sed vi- vit de venatione. Foemina autem in autumno ovat, et in principio veris exeunt araneae parvae, ita quod ab uno filo plurimae dependent quando movetur nidus.
Haec igitur cum his quae in antehabitis dicta sunt de araneis, sufficiant.