Musca vermis est notus duabus alis et octo pedibus, de putredine fimi et de putredine animalium natus : et ideo in animalibus multiplicatur, humorem sugit, et est duorum generum. Quaedam habet rostrum acutum quo perforat pellem hominis et elicit sanguinem, et haec in campis juxta aquas et in silvis magis esse consuevit : et huic fere conformis est quae in domibus est, nisi quod rostrum acutum non habet, et sugit humores inventos, sed pellem ad extrahendum humorem penetrare non potest, et haec sugit fructus et cibos : et dicitur, quod carnem recentem sugendo inficit, quod non multo post scatere incipit vermi- bus. Utraque istarum pedibus posterioribus acuit alas, et anterioribus caput tergit et rostrum.
In colore etiam differunt magnae muscae : quoniam quaedam in toto sunt nigrae et valde sicci et scabrosi corporis, et illae superfluitatem emittunt nigram, et illam ut frequentius projiciunt in albos pannos et albos parietes, quae de facili non purgatur eodem anno quo facta est, sed in sequenti anno quando exsiccata est.
Alia etiam est magna, sed in posteriori parte habet guttulas albas, et hujus superfluitas est alba, et projicit eam in locum superficiei nigrae, ita quod aliquando vidi, quod longe advolavit ad pannum nigrum, et albam projecit superfluitatem, et subito revolavit unde venerat.
Musca gluttita integra non nocet, fracta inter dentes, et sic comesta, magnum excitat vomitum praecipue in pueris. Fracta et alligata super locum veneno infectum ad se trahit venenum.
Plinius etiam narrat de musca quae pyrella vocatur et magna est, in Cypro abundans, quae in fornacibus manet et in igne vivit : et dum a loco ignis avolaverit, subito moritur.