Rutela, ut dicunt Galenus et Avicenna et Semerion, est animal simile araneae quaevenatrix est muscarum,et ideo dicunt esse de genere aranearum, et non est serpens sicut quidam dicunt et male opinantur.
Est autem hoc animal in genere acceptum secundum Avicennam sex modorum. Primus autem est rotundae figurae et uvei coloris, hoc est, ad nigredinem declinantis, et vocatur abarbasion in Graeco.
Secundus autem nominatur auros, et est aliquantulum latioris corporis, sed tamen rotundae figurae, et apparent circa collum ejus quaedam squamae, et super os ejus sunt tria prominentia et sunt rara levia.
Tertius modus murkion vocatur. Est autem in similitudine magnae apis : et color ejus declinat ad cinereitatem, et corpus ejus tegitur parvis corporibus eminentibus rubeis, et praecipue in dorso.
Quartus modus dicitur sagundofoon, eo quod totum corpus ejus et caput est durum, est hoc habet alas sicut sunt alae magnae formicae.
Quintus autem modus est dictus sudion : eo quod est longi corporis et subtilis, et super corpus ejus sunt puncta, et praecipue juxta caput et collum.
Sextus autem modus dicitur furbul: eo quod est longi corporis viridis coloris, et habet aculeum sub collo quasi
Hi vero sex modi accipiuntur ab antiquissimis Graecorum sicut a Semerione et quibusdam aliis.
Galenus autem duodecim modos dicit esse aranearum rutelarum, et deterior omnium illarum, ut dicit, est aegyptiaca. Quaedam autem est rubea quasi ipsa sit aranea rotunda. Quaedam etiam est alba, habens rotundum ventrem et parvum os. Quaedam etiam est stellata, quae est acuti dorsi cum lineis lucidis. Quaedam etiam est citrina pilosa.Quaedam est uvea, cui hoc hoc nomen appropriatur propter talis coloris proprietatem. Quaedam etiam est, cujus medium capitis et pedis sunt brevia, ad posteriora aliquantulum recurva : et cum vult pungere, projicit se prius super pedes suos : et cum vult sugere, primo evomit quamdam humiditatem paucam : et est aliquantulum subtilior quam uvea. Quaedam etiam est dicta formicalis formicae similis, rubeum habens collum, et nigrum caput, album dorsum, picta diversis coloribus. Quaedam etiam est vespalis rubea similis vespae. Quaedam etiam est herbalis rotunda parva parvum habens os, et subalbidum ventrem, et albos pedes multorum pilorum.
aegyptiaca quae prius est nominata, maligna est valde, habens ventrem et caput magnum, similis animali quod volat in circuitu candelae : omnes enim isti modi rutelarum mordent, et sicut dicit Galenus, non accidit morsui rutelae quod accidit morsui scorpionis, eo quod morsus modorum rutelae non obviat venae, nec facit difficultatem egestionis in pluribus.
Illi autem qui ponunt sex primos modos rutelarum, dicunt quod omnes illi sex modi conveniunt in hoc, quod apostematur locus morsus eorum, et quod locus primo est rubeus, et in pluribus eorum accidit coagulatio sanguinis viridis, in quo sentitur pruritus, et quod est ibi inflatio valde mania, et accidit inflammatio membris nervosis et ossibus frigiditas, sicut sunt genua et dorsum et spatulae : et infrigidatur corpus et tremit, et sentitur horripilatio : et sentit morsus dolorem
vehementem, et est insomnis et vigil, et clamat, et color efficitur citrinus, et videtur quod sui oculi sunt humidiores quam erant, et distillant lacrymae guttis frequentibus, et sentitur in inferiori parte ventris et prope pectinem sicut evacuatio et inanitio, et incipit natura expellere materiam aquosam superius et inferius : et quandoque apparet in illa materia aliquid quod est sicut tela araneae, et accidit inguinibus et testiculis inflatio, et juncturis contractio sicut spasmus, et accidit dolor oris stomachi et nausea, et emittit corpus sudorem frigidum, et fortasse dolet caput. Accidit etiam faciei citrinitas, et corpori gravitas, et urinae motus aliquando cum punctum, et quandoque egreditur aliquid cum ea quod videtur esse sicut aranea. Galenus autem dicit, quod specialiter accidit exmorsurutelae rubeae dolor parvus velocis sedationis: in nigrae vero et variae morsu est dolor fortis cum horripilatione et frigore et tremore et gravitate coxarum, et pruritu et putrefactione et mollificatione ventris a fluxu ejus. In stellatae vero morsu fit fortis dolor cum pruritu et horripilatione et stupore et gravitate capitis et mollificatione corporis. Ex uvea vero accidit dolor vehemens in loco percussionis, et frigus corporis totius et horripilatio et tremor et spasmus, et sudor currit frigidus, et abscissio vocis, et stupor in corpore toto, et apostema in ventre, et tensio in virga et pectine, et vomitus etiam absque voluntate. Nigra autem fumosa est maligna, et accidunt ex morsu ejus dolor stomachi, et frequentia vomitus, et dolor capitis, et tussis, et difficultas velociter interficiens. Ex morsu autem citrinae pilosae fit dolor fortis valde, et accidit tremor frigidus cum inflatione ventris, et interficit multoties : quidam enim dicunt, quod morsui uveae accidit erectio virgae et tensio cum exitu spermatis et spasmo, et abscissio vocis : sed hoc non est multum probatum. Formicalis autem morsus est vehemens, et accidit ex eo haesitatio corporis, et gravitas linguae. Ex vespali vero accidit apostema in loco, et spasmus et profundus somnus dominans, et debilitas amborum genuum. Illius autem quae parva est herbalis morsui accidit, quod accidit ex morsu uveae. aegyptiaca vero est maligna, et facit accidere dolorem capitis vehementem et profunditatem somni.