Sanguisuga vermis palustris est notus, eo quod sanguinem animalium sugat, sic vocatus.
Hic vermis multorum modorum est: sed apud non sunt nigrae in toto et planae, et sunt virgulas rubeas in dorso habentes, et aliquantulum rugatae, et hae sunt meliores : pedes non habent, nec aliquod membrum, ut videtur : in toto enim similes sunt sicut columna.
Hae adhibentur corporibus, ut superfluum sanguinem exsugant. Sed quia etiam venenosa aliquando sugunt, et timendum est ne veneno infectae sint, prius in olla nova parvo sale aspersae sunt maturandae ut venenum vomant, et postea calido sanguine agni parum cibandae, ita quod eo aspergantur, et post duas horas vel tres post hoc corpori apponendae.
Quaedam harum invisibiles sunt et dares et haustae in aqua adhaerent interius gutturibus hominum et animalium, et indesinenter faciunt fluere sanguinem. Si autem locus ubi adhaeret, sale infundatur, fortiter statim exit sanguisuga : et si locus quem momorderit, nimium sanguinem fuderit, sanguisuga comburatur in testa, et pulvis ejus desuper ponatur. Hic vermis vulnus facit triangulum : aviditate etiam sugendi dulcem sanguinem hominis succum emittit, et alium continue recentiorem sugit.