Scorpio vermis est niger multorum pedum : habet aute loco manuum duo bifurcata magna, sicut cancer, et cornua gracilia habet sicut cancer. Inter omnia autem rugosa et intersecta solus habet caudam longam in fine, hoc est, in ultimo nodo caudae. Aliquis eorum habet aculeos duos, quibus arcuato ferit vulnere : quoniam non potest ferire, nisi ad dorsum in modum arcus caudam recurvet.
Scias autem, quod, ut dicit Avicenna, scorpio femina major est quam scorpio masculus : mas enim est extenuatus et minutus, et femina pinguis et magna: et aculeus feminae est subtilis. Aculeus autem maris est grossus. Et accidit quod quidam habent duos aculeos, ut diximus, qui duo foramina faciunt pungendo, et id quod punctum est, infrigidatur, et reliquum corpus calefit, et efficitur sudor frigidus.
Est autem quoddam genus scorpionum alatum, et istud est magnum, sed multoties volantem dejicit ventus : et sic aliquando scorpio ille alatus cum vento vadit de regione ad regionem, de vicinia ad viciniam subvectus vento. In spondilibus autem caudae scorpionum est diversificatio. Quidam enim sunt qui habent sex spondiles in cauda : et horum malitia est fortis in ortu stellae quae dicitur Aquila, sive Vultur Latine, Ahara autem Arabice, quando haec stella oritur cum sole, tunc interficit punctura ejus. Quidam etiam scorpiones habent in cauda spondiles pauciores.
Tradunt autem Antiqui, quod scorpiones sunt novem colorum, albi videlicet, citrini, et rubei, cineritii, ferruginei, virides, aurei, nigras caudas habentes, et extremitates caudarum vinosi coloris. In percussione sentitur punctura acus et do- lor nocivus. Sunt etiam fumosi de quorum punctura accidit risus, et permixtio rationis.
Ex scorpionum autem punctura accidunt multa, quod videlicet locus apostematur statim apostemate duro et rubeo, et dolor protensus, et quandoque inflammatur, et quandoque infrigidatur, et imaginatur percussus se contundi pilis quibus sal contunditur, et accidunt dolores subito, et est punctura sicut punctura acus, et sequitur sudor, et tremor labii, et frigus, et vomitus viscosus qui congelatur statim, et horripilatio, et raptura pilorum, et tremor, et frigus extremitatum, praecipue illarum quae sunt prope vulnus illud, et mollificatio totius corporis, et eminentia inguinum, et extensio virgae, et accidit inflatio in ventre, et fortasse pedis fortiter, praecipue si in inferioribus sit punctura : et accidunt apostemata ascellarum, et eructatio plurima, et alteratur calor superior.
Si autem scorpio fuerit vehementis malitiae, erunt accidentia mala valde : tunc enim est punctura sicut cauterium adustum, et corpus totum rigorem patitur cum frigore, et fluit ad labia humiditas viscosa, quae inter ipsa labia congelatur, et currit ex oculis multa humiditas, quae lippiens in angulis coagulatur, et alteratur forma, et egreditur anus, et apostematur virga, et ingrossatur lingua, et strident dentes, et clauduntur compressi et non aperiuntur.
Dicit etiam Galenus, quod malum est valde, si punctura est super arteriam : tunc enim accidit spasmus : et si invenerit venas, accidit putrefactio.
Illi autem qui sunt in Italia, parvi sunt et non inferunt magnum malum, nisi in loco arteriarum vulnerent.
Hoc animal ovat et facit pullos : et dicunt quidam quod pater nititur devorare eos, sed immunes sunt qui se clunibus matris immittunt. Sed hoc est falsum, et hoc quod vidi de hoc animali est, quod cum mersissem in oleo olivae, uno et viginti diebus dixit in vitro ambulans in
fundo olei, et vigesimo secundo die mortuum fuit, et elevabantur ampullae de iuncturis annulorum ejus in omni parte in oleum : hoc enim oleum in quo putrefactus et mortuus est scorpio, dicitur esse remedium puncturae ipsius.