IN LIBRUM SECUNDUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO I

Utrum Syllogismus ex hypothesi differat a Syllogismo ostensiva

Occam 3. p. Log. c. 68. Ali. de Saxoa. tract. 4. Log. c. 10. Fonseca lib. 6. Instit. c.32. Fuente 3. p. sum. q. 2. diffic. 3. art. 3. Aversa lib. instit. tract.4. c. 18.

Arguitur primo quod non ; quia omnis Syllogismus est ostensivus ; igitur Syllo- gismus ex hypothesi, non differt a Syllogismo ostensivo. Consequentia nota est, et antecedens apparet inducendo in omnibus Syllogismis : unde Syllogismus ad impossibile, de quo minus apparet, est ostensivus, quia ostendit conclusionem.

Secundo, omnis Syllogismus est ex hypothesi ; igitur non differt ab ostensivo. Consequentia tenet, et antecedens declaratur, quia hypothesis idem est, quod suppositio, modo omnis Syllogismus est ex suppositione, quia omnis Syllogismus supponit terminos, et propositiones, ex quibus integratur.

Tertio, omnis Syllogismus pertinens ad aliquam potestatem, de qua determinatum est in secundo, est ex hypothesi ; sed omnis Syllogismus ostensivus pertinet ad aliquam illarum potestatum, quia quilibet Syllogismus potest concludere plures propositiones, quia potest concludere suam, et sibi aequivalentem.

Oppositum arguitur per Aristotelem tam in primo, quam in secundo hujus ; qui ponit saepe differentiam inter Syllogismos ostensivos, et Syllogismos ex hypothesi.

Difficultas quaestionis non stat, nisi in quid nominis, unde dicatur Syllogismus ostensivus, et unde Syllogismus ex hypothesi, et ideo dicendum est primo de ostensivo, secundo, de hypothesi.

Quantum ad primum notandum est,quod aliquis Syllogismus potest dici ostensivus dupliciter. Uno modo ratione illationis, et alio modo ratione probationis.

Si ratione illationis, hoc dupliciter. Uno modo, quia infert conclusionem, et sic quilibet Syllogismus dicitur ostensivus, ut patet per definitionem Syllogismi. Alio modo, quia infert conclusionem de necessitate per illa, quae posita sunt in praemissis sine suppositione extrinseca ; et sic Syllogismus ad impossibile non diceretur ostensivus, quia supponit contradictoriam conclusionis probandae.

Alio modo dicitur Syllogismus ostensivus, ratione probationis. Hoc dupliciter, sicut prius. Uno modo, quia probat conclusionem, et sic petitio principii non esset Syllogismus ostensivus, sed bene quilibet alter Syllogismus. Secundo modo, quia per ea, quae expressa sunt in praemissis, probat conclusionem, sine alia suppositione, quae non ponitur in praemissis, et isto modo proprie dicitur Syllogismus ostensivus ; et sic nec Syllogismus ad impossibile, nec Syllogismus ad transsumptum dicetur ostensivus. Et hoc de primo.

De secundo notandum, quod hypothesis dicitur, quasi suppositio, et ideo dicere Syllogismus ex hypothesi, non est aliud, quam dicere Syllogismus ex suppositione.

Secundo notandum, quod quadrupliciter potest dici aliquis Syllogismus ex hypothesi, vol ex suppositione. Primo modo, quia praesupponit aliud ad sui formationem, et iste modus est improprius, quia sic quilibet Syllogismus diceretur ex hypothesi, quia quilibet Syllogismus ad sui compositionem, et integrationem, praesupponit terminos, et propositiones. Secundo modo dicitur Syllogismus ox hypothesi, quando praeter terminos, et propositiones, ex quibus componitur Syllogismus, et praeter ea quae exprimuntur in praemissis, scilicet praeter figuram syllogisticam, sequitur aliud, scilicet aliqua suppositio, virtute cujus consequentia conclusionis ex praemissis appareat necessaria ; et sic omnis consequentia formalis diceretur ex hypothesi. Et loquor ad praesens de prima conclusione, quae debet inferri per praemissas, quia de secundaria conclusiono,et ultimata dicetur in aliis duobus modis.

Tunc dico, quod ad istum modum reducuntur multi Syllogismi. Primo, Syllogismus expo3itorius, et ex hypothesi, ut Hoc D est A: hoc B est C ; igitur C est A. Quia praeter ea, quae expressa sunt in praemissis, et praeter formam consequentiae, sequitur alia suppositio, ad evidentem illationem conclusionis ex praemissis, videlicet quod subjectum majoris possit distribui is. to modo, videlicet,Omne quod est hoc B,est A.

Secundo, ad istum modum reducuncuntur omnes modi trium figurarum, quia ultra formam syllogisticam expressam in praemissis, in aliquo dictorum modorum, requiritur alia suppositio, ad evidentiam consequentiae, ut, v. g. quod nullus terminus, ex quo constituitur Syllogismus, supponat appropriate pro aliqua ro, quae est eadem cuilibet diversarum rerum.

Tertio, ad istum modum reducuntur plures mixtiones, positae in primo hujus, v. g. Aristoteles ponit, quod ex majori de inesse, et minori de contingenti, fit bonus Syllogismus. Modo ista suppositio non valet, nisi ex illa suppositione, quod illa de inesse est de inesse simpliciter , quia non sequitur, Omne currens est homo, omnem equum contingit currere ;igitur omnem equum contingit esse hominem.

Quarto, ad istum modum reducitur Syllogismus ; quem ponit Aristoteles in secundo hujus, scilicet, Cui nulli inest B, et C. Qui non tenet nisi ex suppositione, quod termini supponant pro alio,el cum hoc,quod termini sint negative convertibiles, ut patebit postea.

Quinto, ad istum modum reducitur Syllogismus negativus, ex terminis infinitis factus, in alia quaestione, scilicet, Auitum non D est A, omne C est Ii ; igitur nullum C est .l.Quia arguitur ex quatuor terminis: igitur de forma non valet, nisi ex suppositione, quod medium in praemissis differat solum secundum finitum, et infinitum, ita quod in una praemissa accipiatur medium infinite, et in alia finite.

Sexto, ad istum modum possunt reduci omnes casus, per quos ponebatur, quod ex puris particularibus, vel ex puris negativis, potest fieri Syllogismus.

Tertius medus istorum ex hypothesi,est, quando per aliquem Syllogismum inferuntur duae conclusiones, quarum prima est falsa, et secunda vera : tunc valet ad primam conclusionem, sic consequentia formalis. Attamen ad inferendum secundam conclusionem, et ultimatam, est indigentia suppositionis extraneae : sicut patet in Syllogismo ad im possibile, per quem licet prima conclusio falsa inferatur formaliter, attamen ad inferendum secundam oportet supponere contradictoriam illius secundae conclusionis : et iste modus est proprius.

Ex quo patet, quod idem Syllogismus, qui est ostensivus ad unam conclusionem, est ex hypothesi ad aliam, ut natet de Syllogismo ad impossibile, qui est ostensivas ad primam conclusionem ; sed est ex hypothesi ad secundam.

Quartus modus est, quando per aliquem Syllogismum infertur primo aliqua conclusio vera, quae non est principaliter intenta, et postea virtute alicujus suppositionis infertur alia conclusio vera principaliter intenta. V. g. volens probare quod Omnis homo est risibilis,si transferat se ad probandum istam syllogistice, quod Omne animal rationale est risibile, et postea ex illa probata, probat per illam suppositionem : Quidquid praedicatur de definitione praedicatur de definito, tunc infertur conclusio principaliter intenta, scilicet, quod Omnis homo est risibilia, et istum Syllogismum vocat Aristoteles Syllogismum od transsumptum, quia quando debemus probare unum, transferemus nos ad probandum aliud, ex quo virtute alicujus suppositionis inferimus intentum : et isto modo potest argui per omnes modos dialecticos: et sic patet unde Syllogismus dicatur ostensivas, et unde ex hypothesi, et per consequens patet, quomodo ab invicem differant

Tunc ad rationes. Sunt soluto per distinctiones. Et sic patet de ista quaestione.