IN LIBRUM SECUNDUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO IV

Utrum Syllogismus circularis sit bonus Syllogismus

Averroes et Aphrod. in cap. 5. 6. et 7. hujus.Burana ibidem. Joan. a Mag. quaeit. 2. hujus. Tartar. tract. 1. hujus. dub 1.

Arguitur primo quod non, sic, omnis bonus Syllogismus est gratia alicujus finis ; sed iste non est gratia alicujus finis : igitur iste Syllogismus circularis non est bonus Syllogismus.Major patet inducendo tam in Syllogismis demonstrativis, quam Dialecticis ; et minor patet, primo non est gratia scientiae, quia circulo non contingit demonstrare, patet primo Posteriorum : nec gratia opinionis, quia opinio non generatur, nisi ex notioribus : modo Syllogismus circularis non fit ex notioribus, quia in ipso sunt duo Syllogismi, quorum scilicet unus sit ex magis notis, reliquus erit ex minus notis.

Secundo, ille non est Syllogismus, qui non est unus Syllogismus, sed Syllogismus circularis non est unus Syllogismus : igitur. Major patet; quia primo Elenchorum dicitur, quod Eadem est definitio propositionis et unius propositionis, et per consequens Syllogismi, et unius Syllogismi ; et minor patet: quia Syllogismus circularis est ad minus duo Syllogismi.

Tertio, omnis bonus Syllogismus tenet gratia formae, ut patet primo hujus : sed

Syllogismus circularis non tenet gratia formae, quia solum tenet in terminis convertibilibus, ut dicit Aristoteles in isto secundo.

Quarto, iste Syllogismus non est bonus, in quo semper committitur fallacia : sed hoc fit in Syllogismo circulari, scilicet petitionis principii ; igitur.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto secundo.

Notandum, quod Syllogismus vocatur circularis non absolute, sed in habitudine ad aliquem priorem Syllogismum, eo quod revertitur ad aliquam praemissam, unde prior Syllogismus processit. Et dicitur circularis ad similitudinem motus circularis, qui fit revertendo ad illud, unde venit mobile.

Secundo notandum, quod Syllogismus circularis potest fieri ex omnibus terminis, dum tamen non attendatur an praemissae sint verae, vel falsae, quia hoc attento,quod praemissae debeant esse verae, non fit Syllogismus circularis,nisi ex terminis convertibilibus, ut dicit Aristoteles.

Tertio notandum, quod Syllogismus circularis sic definitur, Syllogizare circulariter est ex conclusione, et conversa unius praemissarum inferre aliam praemissam.

Sed dubitatur, an Syllogismus circularis probat praemissam, quam infert ? Respondetur, quod possibile est quod sic, multipliciter.

Primo, supposito, quod prior Syllogismus fuisset ex minus notis, ad conclusionem notiorem : tunc Syllogismus circularis ad praemissam minus notam, erit ex notioribus, et per consequens probat conclusionem.

Secundo, quia possibile est, quod primus Syllogismus sit ex notioribus simpliciter, et quod secundus Syllogismus, qui vocatur circularis, sit ex notioribus alicui, ut forte propter aliquam rationem, vel propter consuetudinem, vel auctoritatem, vel aliud hujusmodi.

Tertio, quia possibile est, quod primus Syllogismus demonstret esse causatum per effectus posteriores, et quod secundus demonstret causas effectus a priori : et sic uterque Syllogismus erit probativus, licet diversimode, quia secundus Syllogismus demonstrabit propter quid, et primus, quia, et istum modum demonstrandi declarat Commentator in octavo Physicorum.

Tunc ponuntur conclusiones. Prima est, quod Syllogismus circularis est bonus Syllogismus. Probatur, quia est oratio in qua quibusdam positis,etc.per definitionem Syllogismi.

Secunda conclusio, quod Syllogismus circularis tenet gratia formae. Probatur, quia omnis modus alicujus figurae tenet gratia formae, ut declaratur in primo hujus : sed Syllogismus circularis fit in aliquo modo alicujus trium figurarum : igitur Syllogismus circularis tenet gratia formae.

Et nota, quod in nulla figurarum potest syllogizari circulariter,nisi altera praemissarum prioris Syllogismi convertatur.

Dubitatur,utrum in qualibet trium figurarum, quaelibet praemissa possit syllogizari circulariter?

Respondetur quod non. Primo,. quia in modis particularibus praemissa universalis non potest syllogizari circulariter.

Secundo, quod in modis negativis praemissa affirmativa non potest syllogizari circulariter gratia formae,quod probatur,quia nunquam sequitur affirmativa syllogistice, et gratia formae, nisi ex ambabus affirmativis : sed ad syllogizandum praemissam affirmativam in modo negato, ambae praemissae erunt negativae, vel saltem altera earum : igitur ex ipsis non potest inferri conclusio affirmativa.

Sed tunc est difficultas, quia Aristoteles docet syllogizare praemissam affirmativam in modo negato. V. g. sit prius Syllogismus iste,Nullum B est A : omne C est B; igitur nullum C est A, quia convertitur major, id est, ista, Nullum B est A, in istam, Cui nulli inest A, huic omni inest B; sed nullum C est A, ut dicit conclusio : igitur omne C est B, quae fuerat minor inferenda.

Ad istud respondetur ponendo duas conclusiones. Prima est, quod dicta conversio,

quam facit Aristoteles, non.est consequentia formalis, scilicet ista : Nullum B est A; igitur cui nulli inest A, huic omni inest B; quia non sequitur : Nullum animal est planta ; igitur cui nulli inest planta, huic omni inest animal ; quia nulli lapidi inest planta, et propter hoc tamen non sequitur quod omnis homo sit animal.

Secunda conclusio est ista, quod haec consequentia est formalis, Cui nulli inest B, huic omne inest A : sed nullum C est A : igitur omne C est B. Quia patet instantia arguendo sic, Cui nulli inest substantia, huic omni inest accidens, sed nulla Chimaera est substantia; igitur omnis Chimaera est accidens, praemissae sunt verae, et conclusio falsa ; igitur consequentia non valet.

Et ideo dico, quod Aristoteles non intendit, quod in modo negato praemissa affirmativa possit syllogizari circulariter gratia formae ; sed vult quod bene possit syllogizari, suppositis quibusdam conditionibus.

Prima conditio est, quod termini praemissae negativae sint negative convertibiles, ita quod de quolibet dicatur alter illorum terminorum,et de nullo ambo simul: aliter illa conversio, quam facit Aristoteles, non valeret, unde isti termini, substantia, accidens,sic sunt negative convertibiles : similiter omnes termini contradictorii, sicut homo,non homo ; ideo bene sequitur,Nullus homoest non homo;igitur cui nulli inest non homo, huic omni inest homo. Sed sic non est de istis terminis, animal, planta, homo, de quibus data fuit instantia.

Secunda conditio est, quod omnes termini,ex quibus arguitur ad inferendum praemissam affirmativam, supponant pro aliquo, quia si aliquis terminorum pro nullo supponeret, tunc consequentia, quam facit Aristoteles, non valeret, ut patet per secundam conclusionem : et causa hujus est, quia negativa de praedicato finito non potest mutari in affirmativam, de praedicato infinilo,nisi supposita constantia terminorum: modo iste Syllogismus, quem facit Aristoteles, aequipollet isti, Omne non B est A :

nullum C est A; igitur omne C est B. Quia si minor mutetur in affirmativam, de praedicato infinito, tunc est evidens Syllomus, arguendo sic ; Omne non A est B, omne C est non A, igitur omne C est B. Et sic patet qualiter, et ex quibus terminis, et ad quem finem fiat Syllogismus circularis.

Tunc ad rationes. Ad primam dictum est in dubitatione ante conclusiones.

Ad secundam dicitur, quod Syllogismus circularis est unus Syllogismus, licet praesupponat alium in habitudine, ad quem circulariter vocatur.

Ad tertiam dicitur,quod Syllogismus circularis tenet gratia formae,quia iste modus in quo fit, tenet in omnibus terminis.

Ad quartam dicitur, quod ibi non fit petitio principii,quia possibile est,quod uterque Syllogismus fiat ex notioribus, licet diversimode, unus scilicet propter quid, et alter quia, ut dictum fuit prius. Et sic sit dictum ad quaesitum.