IN LIBRUM SECUNDUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO II

Utrum possibile s it, quod ex fulsit temtatur verum

ibid. Joan. a Magist. hic . q . 1. sub . 2 Fonteca lib. 6 inr?it. c.31. Complut.lib 3. rum. c. 2.

Parata 3. p. tum. q . 1. diff. 1. ert. 1 . Areria

Arguitur quod ex veris potest sequi falsum, primo; quia ex possibilibus potest sequi impossibile;igitur ex veris potest sequi falsum. Consequentia tenet: quia sic se verum respectu falsi. Antecedens probalur: quia sicut, Omne currens est homo,

equus est homo ; praemissae sunt verae : et tamen conclusio est impossibilis.

Secundo, ex necessario potest sequi contingens, igitur ex reris potest sequi falsum. Tenet consequentia : quia idem videtur esse judicium : et antecedens apparet ; quia quaelibet conditionalis est necessaria, et tamen ad aliquam conditionalem sequitur contingens, v. g. ad istam: Si tu curris, tu moreris, et tu curris, sequitur tu moveris, que est contingens.

Tertio, ex veris sequitur falsum ; igitur ex veris potest sequi falsum. Consequentia tenet, quia Quidquid flet, hoc possibile est fleti : et antecedens : quia sequitur, Socrate currit; igitur Socrates movetur, et sic modo utraque vera, et ens utraque falsa: tunc semper ad istam, Socrates currit, est vera, Igitur semper ad verum sequitur ista, Socrates movetur, sed eras haec erit falsa, Socrates movetur, igitur ad verum sequitur falsum.

Quarto, quia ex falsis sequitur verum, patet in littera

, igitur et e converso, quia quantum verum opponitur falso, tantum falsum e contra vero.

Quinto arguitur, quia ex falsis non potest sequi verum ; quia secunda consequentia non valet, in qua stante consimili dispositione, et forma praemissarum, esa , reperire terminos in quibus omni,nulli;

sed praessis existentibus falsis, est reperire terminos, in quibus universalis affirmativa est vera, et stante eadem dispositione,est invenire alios terminos, in quibus stat universalis negativa, etc. igitur talis disposltio non valet; quia saepe Aristoteles utitur lata regula in primo hujus; et minor probatur, et sunt termini in quibus Omnis lapis est animal, omnis homo est lapis ; igitur omnis homo est animali sed termini in quibus nulli, sunt arguendo sic ; Omnis lapis att arbor, omnis homo est lapis; igitur nullus homo est arbor.

Sexto, quia unum oppositorum non sequitur ad reliquum : quia sicut patet in isto secundo, ad idem esse, et non esse, non sequitur idem, sed verum, et falsam sunt opposita ; igitur ad falsum non sequitur verum.

Septimo, quia effectus positivus debet dependere a causa positiva : sed conclusio vera est effectus positivus praemissarum, et falsum est privativum ; igitur conclusio vera non sequitur ex falsis.

Confirmatur,quia falsum est non ens,ut patet 5.Melaph.modo non ens nullius estcausa.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto secundo.

Primo videndum est, si ex veris sequitur falsum. Secundo,si e converso ex falsis sequatur verum.

Quantum ad primum dico, quod difficultas hujus dependet ex definitionibus antecedentis, et consequentis e converso,et ideo recolenda sunt illae definitiones ; unde Antecedens est propositio, quam impossibile est esse veram, consequente non existente vera, ipsis simul formatis ; sed Consequens est una propositio, quam impossibile est non esse veram,antecedente existente vero, ipsis simul formatis : et notabiliter additur ista conditio, ipsis simul formatis, quia aliqua est consequentia bona, in qua possibile est antecedens esse verum, et tamen impossibile est consequens esse verum. Verbi gratia, sequitur, Omnis propositio est affirmativa ; igitur nulla propositio est negativa. Antecedens possibile est esse verum : et licet consequens sit impossibile, tamen potest esse verum,antecedente et consequente simul formatis, impossibile est, quod antecedens sit verum, quando consequens sit falsum: quia pro quacumque mensura, antecedens est falsum ; sed consequentia est eo modo composita ex antecedente, et consequente, mediante ista conjunctione, igitur, vel si, aut alia aequivalente.

Tunc ponuntur conclusiones. Prima est, quod ex vero potest sequi falsum,vel etiam in plurali, quod ex veris potest sequi falsum, probatur per unam rationem factam ante oppositum ; quia ex veris sequitur falsum : igitur ex veris potest sequi falsum, et deducatur sicut prius.

Secunda conclusio, quod impossibile est ex veris sequi falsum. Probatur, quia ista consequentia est bona, antecedens est verum : igitur consequens est verum ; igitur impossibile est, quod antecedente vero sequatur consequens. falsum. Consequentia valet. Probatur antecedens per definitionem antecedentis, et consequentis. Et istae conclusiones non repugnant, quia prima est in sensu diviso, et secunda in sensu composito; sicut istae non repugnant, Album potest esse nigrum, et Impossibile est album esse nigrum, quia ambae sunt simul verae.

Tertia conclusio, quae sequitur ex praedictis definitionibus,est ista,el probatur supra, quod ad impossibile sequitur quodlibet. Probatur, quia quaelibet propositio impossibilis, est propositio, quam impossibile est esse veram; igitur quaelibet impossibilis est propositio, quam impossibile est esse veram, quolibet alio non existente vero, et per consequens ad impossibile sequitur quodlibet aliud, per praedictas descriptiones.

Ex his patet, quod impossibile est ex veris sequi falsum. Verum est tamen, quod contra praedictam conclusionem, possunt reduci quasi omnia subjecta insolubilia, et obligationes, quas dimitto propter brevitatem. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum, prima conclusio est ista, quod ex falsis potest sequi verum. Probatur, quia ex impossibili sequitur verum, quia ex ipso sequitur quodlibet, sed quodlibet impossibile est falsum : igitur ex falso sequitur verum.

Secunda conclusio, quod in Barbara, et Celarent, ex majore in toto falsa, et minori vera, non potest sequi conclusio vera, quia si major sit in toto falsa, sua contraria erit vera ; igitur ex contraria majori vera, et minori, quae etiam est vera, sequitur contraria conclusionis.

Tunc quaero, utrum illa contraria conclusionis sit vera, vel falsa : si vera, et haec conclusio ponebatur vera ; igitur duae contrariae erunt simul verae, quod est impossibile. Si falsa ; igitur ex praemissis veris sequitur conclusio falsa, quod est impossibile, ut probatum est.

Tertia conclusio est ista, quod ex duabus praemissis falsis, sive in toto, sive in parte, sive ex una falsa, et alia vera, potest sequi conclusio vera in quolibet modorum trium figurarum : exceptis Barbara ,et Celarent,in quibus ex majori tota falsa, et minori vera, non potest sequi conclusio vera, et istam conclusionem probat Aristoteles exemplariter in qualibet figura, videatur.

Tunc ad rationes. Ad primam, negatur antecedens, nam in syllogismo illo, copulativa facta ex praemissis est impossibilis, eo quod partes suae sint incompossibiles, licet quaelibet earum per se sit possibilis.

Ad secundam, negatur antecedens. Ad probationem dico, quod si illa copulativa, Socrates currit, et Socrates movetur,suma- tur pro consequente conditionali: tunc illa conditionalis est falsa: sed ista propositio, Socrates movetur, sola sit consequens : tunc ex illa conditionali non sequitur quod Socrates movetur. Sed sequitur ex copulativa, facta ex illa conditionali, et antecedente posito in esse, modo illa copulativa est contingens, quia secunda pars ejus est contingens.

Ad tertiam dictum est,quod stant simul, ex veris potest sequi falsum, et impossibile est ex veris sequi falsum.

Ad quartam, negatur consequentia, quia licet similiter se habeat conversio ad oppositionem : non tamen conversio ad consequentiam.

Ad quintam, Illa consequentia, etc. Dico quod illa regula debet sic intelligi, quod illa consequentia non valet, in qua ex praemissis existentibus veris, est reperire terminos, in quibus omni, et in quibus nulli, et sic illa regula est impertinens proposito de praemissis falsis, vel ex altera falsa.

Ad sextam dicitur, quod non omnis propositio falsa omni verae opponitur.

Idem etiam in illis, quae implicant contradictionem ex uno oppositorum infertur reliquum, ut sequitur, Tantum pater est ; igitur non tantum pater est.

Ad aliam, effectus est, etc. Dicitur quod conclusio vera non est effectus praemissarum, sed est effectus animae formantis praemissas et conclusionem, licet praemissae sint quodammodo instrumenta, quibus mediantibus anima devenit in assensum conclusionis. Idem dicitur tunc, quod praemissae falsae sunt entia ita positiva, sicut praemissae verae.

Ad confirmationem, falsum est non ens, negatur, nisi accipiatur valde improprie iste terminus, ens, pro vero, et iste terminus non ens, pro falso, quemadmodum ibidem accipiuntur. Et sic sit dictum de ista quaestione.