IN LIBRUM SECUNDUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO VII

Utrum petitio principii peccet contra Syllogismum simpliciter

Averroes, et Aphrod. in c. 21. hujus. Burana ibid. Occam 3. p. tertioe partis Log. e. 15. Alb. de Saxon. tract. 5. Log. c. 11 Joan. a Mag. q. 4. hujus.

Arguitur quod sic, quia omnes loci Sophistici peccant contra Syllogismum, ex eo quod immodificata: patet primo Elenchorum : sed Syllogismus simpliciter exigit modum, igitur quilibet Sophisticus peccat contra Syllogismum; sed petitio principii est locus Sophisticus, ut patet eodem primo Elenchorum, igitur petitio principii peccat contra Syllogismum simpliciter.

Secundo, nisi petitio principii peccaret contra Syllogismum simpliciter : tunc determinare de petitione principii non speclaret ad istum librum ; consequens est falsum, ut patet per Aristotelem ; quia de illo quod solum potest contra Syllogismum Dialecticum, vel Demonstrativum, pertinet determinare ad librum Topicorum, vel ad librum Posteriorum.

Tertio, in Syllogismo simpliciter debet inferri conclusio alia a praemissis ; igitur contra Syllogismum simpliciter peccat petitio principii. Consequentia tenet, quia in petitione principii infertur idem per idem : et antecedens probatur per definitionem Syllogismi, in qua dicitur, Aliud ab his quae positasunt de necessitate accidit.

Quarto, nulla petitio principii est argumentatio : sed omnis Syllogismus est argumentatio: igitur nullus Syllogismus est petitio principii. Major patet, quia Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem, et tamen ubi est petitio principii, non fit fides de re dubia : et minor patet, quia argumentatio dividitur in Syllogismum, Inductionem, Enthymema, et Exemplum.

Quinto, contra Syllogismum Dialecticum peccat petitio principii, sed omnis Syllogismus Dialecticus est Syllogismus : igitur contra Syllogismum simpliciter peccat petitio principii, quia Quod simpliciter dico, sine addito dico, secundo Topic.

Oppositum arguitur, quia petitio principii potest fieri in bono modo, et bona figura, igitur petitio principii non peccat contra Syllogismum simpliciter. Consequentia tenet, quia non fit argumentatio in debito modo, et figura, nisi sit Syllogismus : et antecedens apparet ; quia in Barbara fit bene petitio principii.

Secundo, quia petitio principii non peccat contra Syllogismum, nisi ea ratione, qua non probat suam conclusionem; sed non est de ratione Syllogismi probare suam conclusionem,igitur non repugnat rationi Syllogismi, quin in ipso possit esse petitio principii, videlicet, quia iste est bonus Syllogismus, Omne II est A, omne C est B: igitur omne C est A ; et tamen iste syllogismus non probat conclusionem.

Tertio, quia in Syllogismo circulari est petitio principii in primo Syllogismo, vel in secundo, et tamen uterque est bonus Syllogismus, igitur, etc.

Quarto, quia evidens falsitas praemissarum non impedit bonitatem Syllogismi, igitur nec incongruitas praemissarum. Consequentia tenet, et antecedens apparet in secundo hujus.

In quaestione primo videbitur, quid est petitio principii, secundo quot modis fiat, et tertio an peccet contra Syllogismum.

Quantum ad primum notandum, quod principium in proposito non est aliud, quam conclusio probanda, quae vocatur principium, pro tanto, quia est finis intentus : modo finis vocatur principium, ex eo, quod est principium in intentione, licet sit ultimum in executione.

Secundo notandum, quod petere principium accipitur dupliciter. Uno modo communiter, quando aliquod minus, vel aeque notum, sumitur ad probandum magis, vel aeque notum. Alio modo sumitur proprie petitio principii, quando aliquid sumitur ad probationem suiipsius. Et tunc definitur sic, Petere principium est sumere conclusionem non probatam ad suiipsius probationem, et sic accipitur in proposito. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum notandum, quod uno modo distinguuntur modi petitionis principii, quia ut plurimum fit petitio principii in Syllogismo circulari, tunc igitur conclusio quae sumitur ad probationem suiipsius, vel erat major in primo Syllogismo, et sic est bonus modus ; vel minor, et sic est alter.

Et sic patet, quod si in syllogismo alicujus figurae sit aliqua praemissa, quae non possit Syllogizari circulariter : tunc in illa figura non potest esse petitio principii, quantum ad illam praemissam.

Ex isto sequitur, quod non potest esse petitio principii in modo particulari alicujus figurae, quantum ad praemissam universalem, quia illa potest syllogizari universaliter.

Secundo sequitur, quod in nullo modo negato alicujus figurae potest esse petitio principii, quantum ad praemissam affirmativam, quia illa non potest syllogizari circulariter, scilicet gratia formae, ut dictum fuit.

Verum est tamen, quod eo modo potest peti principium in modo negato, quantum ad praemissam affirmativam, quomodo praemissa affirmativa potest circulariter syllogizari.

Secundo notandum, quod aliter possunt distingui isti modi, sicut innuit Aristoteles in littera, quia etiam dicitur petere principium, quando conclusio probanda sumitur ad suiipsius probationem; tunc igitur conclusio sumitur formaliter statim, et sub eisdem terminis ad probandum seipsam, et sic est primus modus, ut dicendo, Homo est risibilis : igitur homo est risibilis.

Alio modo non statim, quando conclusio probanda sumitur ad probationem alicujus, per quam ipsa nata est probari, ut si A natum est probari per B, tunc si arguatur A est ;igitur B est, tunc est petitio principii non statim. Et hoc de secundo.

Quantum ad tertium notandum, quod proprie loquendo, peccare contra aliquem, est illi esse obligatum in aliquo, et ab illo in quo est obligatus deficere, et sic peccare solum invenitur in habentibus liberum arbitrium, et sic sumendo peccare non est ad propositum.

Alio modo sumitur peecare, ex eo quod apparet esse aliquid, et non est illud. Et sic petitio principii diceretur peccare contra Syllogismum, si appareret esse Syllogismus, et non esset ; quemadmodum dicimus unum denarium peccare, eo quod apparet esse bonus denarius, et tamen non est bonus, et isto modo sumitur peccare in proposito. Tunc ponuntur conclusiones.

Prima est, quod petitio principii, quae fit statim si appareat esse Syllogismus, peccat contra Syllogismum. Probatur,quia in Syllogismo infertur conclusio alia a praemissis, ut patet per definitionem Syllogismi : et tamen in hujusmodi petitione infertur conclusio eadem cum una praemissarum.

Secunda conclusio est, quod petitio principii non statim observans modum, et figuram, non peccat contra Syllogismum ; quia talis non peccat, nisi inquantum non probat conclusionem, modo ad esse Syllogismum non requiritur probare conclusionem : igitur, etc. et istam conclusionem probant quatuor rationes post oppositum.

Tertia conclusio, quod hujusmodi petitio principii peccat contra Syllogismum Dialecticum, vel Demonstrativum. Patet, quia de utroque istorum Syllogismorum est probare conclusionem.

Et sic patet quid petitio principii, quot modis fiat, et qualiter peccat contra Syllogismum.

Ad rationes. Ad primam dico, quod sic intelligitur, quod omnes loci Sophistici peccant contra Syllogismum Dialecticum, eo quod immodificati ; quia non observant modum, et conditionem Syllogismi Dialectici, cujus conditio est, probare conclusionem.

Ad aliam, quando arguitur, non pertineret, etc. dico, quod imo, quia petitio principii peccat communiter contra Syllogismum Dialecticum, et Syllogismum Demonstrativum, et peccat contra Syllogismum probativum ; modo ad istum librum spectat determinare de illo, quod peccat communiter contra utrumque.

Ad tertiam in Syllogismo, etc. Ista ratio arguit de petitione statim, de qua concessum est, quod peccat contra Syllogismum.

Ad quartam conceditur antecedens, et negatur consequentia, quia argumentum, seu argumentatio non est superius ad Syllogismum, sed bene est superius ad Syllogismum probativum.

Ad quintam negatur consequentia, quia ista, Contra Syllogismum Dialecticum peccat petitio principii, includit negationem virtute hujus propositionis. Contra, quia ut expositum fuitprius, sequitur, Contra Syllogismum Dialecticum peccat petitio principii ; igitur petitio principii non est Dialecticus. Modo ista consequentia non valet, Petitio principii non est Syllogismus

Dialecticus ; igitur non est Syllogismus. EI sic dictum ad quaesitum.