IN LIBRUM SECUNDUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

QUAESTIO VIII

Utrum ad bonam Inductionem oporteat inducere in omnibus singularibus

Averroes, et Aphrod. in c. 32. hujus. Buraua ibid. Rudolphus lib. 2. tute introductionis, c. 78. Tartar. tract. 3. hujus, dub. 2. Fonseca lib. 6. instit. c. 34. Conimbr. in hunc lib. Complut. hic lib. 3. sum. c. 1. et 2. Rodrig. lib. 3. Dialect. c. 9.

Arguitur quod non : Singularia sunt infinita, ut dicit Porphyrius, sed infinita . non possunt pertransiri ; igitur non potest fieri Inductio in omnibus singularibus.

Secundo, vel induceretur in omnibus sub propria forma, quodlibet enumerando singulatim, aut in omnibus sub clausula communi, ut dicendo, et sic de singulis, aut in aliquibus sub propria forma, et in aliquibus sub clausula communi. Non primo modo, propter infinitatem singularium, ut dictum est; nec secundo modo, quia tunc inducere non esset aliud, quam ponere propositionem universalem; nec tertio modo, quia omnes singulares sunt ejusdem rationis, igitur qua ratione debet induci in aliquibus sub propria forma, eadem ratione in omnibus.

Tertio, in nulla argumentatione Dialectica debet committi petitio principii ; sed inducendo in aliquibus singularibus sub propria forma, et in aliis sub clausula communi, fit petitio principii ; igitur, etc. Major patet quia argumentatio Dialectica semper probat conclusionem, et ubi est petitio principii, nulla est probatio. Minor tenet, quia aeque nota est universalis, quae debet induci, sicut clausula communis, per quam inducitur.

Quarto, quia illud sufficit ad bonam inductionem, quo posito salvatur definitio Inductionis, sed posito quod fiat Inductio in aliquibus singularibus, et non in aliis,

non salvatur definitio Inductionis; igitur, etc. Major nola est, et minor probatur, quia Inductio est progressio, etc. modo ista definitio salvatur, posito quod non fiat Inductio, nisi in duobus singularibus.

Oppositum arguitur, quia illud sequitur ad bonitatem Inductionis, quod sequitur ad veritatem universalis inductae, sed ad veritatem universalis inductae sequitur veritas cujuslibet ejus singularis ; igitur, etc.

Secundo, quia Inductio idem est quod locus a partibus totius in quantitate ad suum totum, sed iste locus non tenet, nisi in omnibus partibus sufficienter enumeratis.

Tertio, nisi ad bonam Inductionem requireretur Inductio in omnibus singularibus, sequeretur quod in bona consequentia antecedens esset verum, et consequens falsum, quod est contra definitionem consequentiae datae. Consequentia patet, quia si inducatur solum in aliquibus singularibus respectu alterius praedicati, possibile est quod illud praedicatum conveniat singularibus, in quibus inducitur, et quod non conveniat aliis : igitur universalis inducta, quae est consequens, est falsa, et tamen antecedens est verum.

Quarto sequeretur, quod Inductio non posset reduci ad figuram, quia nunquam potest esse universalis, per quam reducitur, nisi enumeratis omnibus singularibus.

Quinto per Aristotelem primo Topicorum ubi dicit, quod si positio fuerit universalis,et fit instantia in uno distributo, est problema.

Ad quaestionem ponuntur conclusiones. Prima est, quod Inductio non valet ad concludendum de necessitate, nisi inducatur in omnibus singularibus. Probatur, quia illa consequentia non est necessaria, et quia possibile est antecedens esse verum, et consequens falsum, sed sic est in Inductione, si non inducatur in omnibus singularibus, ut probat tertia ratio post oppositum: igitur, etc.

Secunda conclusio, quod Inductio non valet ad concludendum evidenter,supposito quod inducatur in omnibus singularibus, nisi coassumatur propositio universalis, mediante qua ex singularibus fit Syllogismus. V. g. posito quod non essent, nisi tres homines, scilicet Socrates, et Plato, et Cicero : tunc sequitur necessario, Socrates currit, et Plato currit, et Cicero currit ; igitur omnis homo currit, tamen non sequitur evidenter, nisi addatur ista universalis, Omnis homo est Socrates, et Plato et Cicero ; qua apposita, est consequentia evidens.

Tertia conclusio est, quod ad habendum opinionem probabilem, fidem, vel persuasionem, de conclusione universali, sufficit inducere in aliquibus singularibus, licet non inducatur in omnibus, et ideo multae inductiones sunt bonae, arguendo absolute absque hoc, quod in omnibus singularibus inducatur. Probatur, quia fortius potest movere Inductio in aliquibus singularibus ad faciendum probabilitatem, fidem, vel opinionem de propositione universali,quam potest solum exemplum per unum singulare movere, ad faciendum fidem de alio singulari : sed certum est, quod solum exemplum per unum singulare facit opinionem de alio singulari ; igitur multo fortius Inductio in aliquibus singularibus facit opinionem de universali.

Secundo, illud sufficit ad bonam Inductionem, quod sufficit ad hoc, quod universalis inducta sit probabilis, sed ad probabilitatem universalis inductae sufficit Inductio in aliquibus singularibus, licet non in omnibus ; igitur, etc. Major patet, quia finis Argumentationis dialecticae non est demonstrare conclusionem evidenter,sed est facere probabilitatem, et opinionem de conclusione.

Et minor patet, quia si fiat Inductio in aliquibus singularibus, et non habetur evidentia, ut ratio, quoniam ita fit in aliis, oportet quod respondens concedat universalem inductam, vel quod det instantiam in aliquo singulari, vel quod assignet differentiam quare non est ita de aliis singularibus, sicut de istis, vel erit reductus ad metam inopinabilem.

Tertio, quia multa principia naturalia fiunt nobis evidentia propter sensum, memoriam, et experientiam, ut ista, Omnis ignis est calidus : omne grave existens sursum non impeditum naturaliter descendit deorsum, et consimilia quae facta sunt evidentia per Inductionem, et non in omnibus singularibus, ut notum est; igitur sumitur Inductio in aliquibus singularibus, et non in omnibus.

Et si quaeratur, in quot singularibus oportet inducere, respondetur quod de illis non potest assignari certus numerus, sed quandoque oportet inducere in pluribus, quandoque in paucioribus, secundum diversitatem materiae, et secundum diversitatem intellectionis intellectus, qui debet assentire universali.

Quarta conclusio, quod in aliquibus, ut respectu praedicatorum per accidens, non sufficit inducere in aliquibus singularibus, sed oportet inducere in omnibus. Patet,quia in aliquibus est materia talis, quod ad habendum opinionem, vel probabilitatem de universali, non sufficit, quod inducatur in aliquibus singularibus, sed oportet quod inducatur in omnibus.

Ex praedictis sequitur, quod intellectus quodammodo magis libere assentit quibusdam, quam sensus faciat, sicut in naturalibus, propter evidentiam quam habet de aliquibus singularibus, statim assentit, ita est de omnibus, et hoc est, quia in illa materia non potest melius,quam in aliquibus, ut in Mathematicis non sufficeret intellectus.

Ad rationes. Ad primam dico, quod non oportet inducere in omnibus, et si sit tale praedicatum, quod oportet inducere in omnibus, tunc in aliquibus inducere in propria forma, scilicet aliquas singulares sumendo, et in aliis sub clausula communi, dicendo, et sic de singulis.

Ad secundam dico, quod non omnes sunt ejusdem rationis, quia aliquae sunt notae per sensum, et in talibus debet induci sub propria forma, et in aliis sub clausula communi.

Ad tertiam, et ad quartam simul dicitur, quod in Inductione non committitur petitio principii, quia ex quo aliquae singulares sunt notae, et non apparet instantia in aliis, ut dicitur,quare non debet ita esse de aliis, concludenda est universalis.

Ad ultimum dicitur, quod ad habendum opinionem de conclusione sufficit inducere in aliquibus singularibus, sed ad inferendum de necessitate, oportet inducere in omnibus. Ideo in aliquibus.debet suppleri, quod Inductio est progressio ab aliquibus singularibus, vel ab omnibus sufficienter enumeratis ad conclusionem universalem.

Rationes, post oppositum probant, quod non valet Inductio ad concludendum de necessitate, vel evidenter, nisi inducatur in omnibus singularibus. Et sic sit dictum ad quaesitum felici exitu.

QUAESTIONUM SOCII SUPER LIBROS PRIORUM FlNlS

F. JOANNIS

DUNS SCOTI

DOCTORIS SUBTILIS