Paulinus II, Patriarcha Aquilegiensis, d. 802.

 99. (1. ) In Nativitate Domini.

 100. (2. ) In Purificatione sanctae Mariae.

 101. (3. ) Tempore Quadragesimae.

 102. (4. ) In Resurrectione Domini.

 103. (5. ) In Natali ss. Petri et Pauli.

 104. (6. ) In Natali sancti Marci.

 105. (7. ) In Dedicatione Ecclesiae.

 106. (8. ) Carmen S. Paulini ad pluviam postulandam.

 107. (9. ) Tersus de Paenitentia.

101. (3. ) Tempore Quadragesimae.

1. Insigne sanctum, tempus acceptabile Assunt, salutis dies venerabiles, Plenis olivo sponso cum lampadibus Curramus omnes obviam palmifero Mundi superbo superato principe.

2. Caste pieque vivamus ac sobrie Soli tremendo servientes Domino, De corde puro totisque praecordiis Laudes feramus trinitatis unicae, Quae nos redemit pretioso sanguine.

3. A paradisi laetabundis gaudiis Nos traxit olim ciborum cupiditas, Portas polorum dulcedo gluttifera Clauserat alta dispensante gratia, Quae nos reduxit ad caelorum limina.

4. Nos laeta traxit caro de paradiso, Misit in huius saeculi exsilium; In lacrimarum valle delitescimus, Diris ligati peccatorum vinculis; Afflicta modo reducat ad sidera.

5. Ieiuniorum sunt sacrata tempora,

In quibus hostis bellum movet invidus; Ne sanctitatis cumulentur merita, Tentationum infigit aculeos, Quos sola sedat singularis bonitas.

6. Ieiuna vincit vitiorum milia Divina caro suffragante gratia, Resistit irae, abdicat libidinem, Dat castitati triumphale praemium, Cingit corona virginalem verticem.

7. Moyses, electus Domini tirunculus, Montis sub antro quadraginta dierum Ieiuniorum consecravit ferias, Ut possit almo legem scriptam digito Sancta sub aura leniter suscipere.

8. Propheta sanctus Helias abstinuit Continuatis totidemque diebus, Ionas dicavit triduani temporis Ninivitarum celebre ieiunium, Detersit omne criminis piaculum.

9. Fons pietatis, infinita bonitas, Suscepta carne quadraginta diebus Iesus redemptor ore nullo pertulit Potum cibumque, sacravit ieiunium A spiritali fame nos eripiens

10. Gloria Deo sit patri perenniter,

Sit semper honor alti nato nominis, Virtus, potestas sanctoque spiritui, Sit trinitati decus et imperium Per infinita saeculorum saecula.

Die Doxologie lautet in BC:

Gloria tibi sit, pater ingenite,

Sit nato tibi virtus et imperium

Sancto simulque potestas spiritui,

Sit trinitati salus individuae,

Manens et regnans per immensa saecula.