Paulinus II, Patriarcha Aquilegiensis, d. 802.

 99. (1. ) In Nativitate Domini.

 100. (2. ) In Purificatione sanctae Mariae.

 101. (3. ) Tempore Quadragesimae.

 102. (4. ) In Resurrectione Domini.

 103. (5. ) In Natali ss. Petri et Pauli.

 104. (6. ) In Natali sancti Marci.

 105. (7. ) In Dedicatione Ecclesiae.

 106. (8. ) Carmen S. Paulini ad pluviam postulandam.

 107. (9. ) Tersus de Paenitentia.

107. (9. ) Tersus de Paenitentia.

1. Ad caeli clara non sum dignus sidera Levare meos infelices oculos, Gravi depressus peccatorum pondere; Parce, redemptor !

2. Bonum neglexi facere, quod debui, Probrosa gessi sine fine crimina, Scelus patravi nullo clausum termino, Subveni, Christe !

3. Cunctae, quae salso maris sunt in littore, Arenae, mixtae purpuratis conchulis, Non meis possunt coaequari vitiis, Fateor, malis.

4. Doleo multis peccatorum iaculis Confossus arcu, quo Venus libidinis Intorsit lita spicula mortiferi Fellis abunda.

5. Effudit daemon de pharetra flammeas Sagittas, meum super vulnus vulnera Inflixit statim cupido turpissima Fronte rugosa.

6. Factus sum vilis cuncta super vilia, Venit latenter gladius superbiae, Cordi infixit mucronem sub medio Manu cruenta.

7. Genus serpentis adfuit invidia, Veneni portans pocula pestiferi Dedit in siti, mortis auctor exstitit Sordida lues.

8. Horrida vultu faculam discordia Igne succensam deferens sulphureo Medio meo posuit sub pectore, Coxit amare.

9. Inter has quoque pennas gerens plumeas Inanis cursim transvolavit gloria, Quae me ventosa nitebatur subito Fraude perire.

10. Kanendo venit fistula ingluvies, Bona praesentis irrogabat temporis, Extendit ventrem, temulentum reddidit, Miscuit risus.

11. Lugere modo me permitte, Domine, Mala, quae gessi, reus ab infantia, Lacrimas mihi tua dona gratia Cordis ab imo.

12. Meis, ut puto, vitiis tartarea

Tormenta multis non valent sufficere, Nisi succurrat, Christe, tua pietas Misero mihi.

13. Nullum peccatum super terrae faciem Potest aut scelus inveniri quodpiam, A quorum non sim inquinatus faecibus Infelix ego.

14. Ortus, occasus, aquilo, septentrion.

Caelum terraque, mare, fontes, flumina, Montes et colles, campi, mixta rosulis Lilia, flete.

15. Plangite mecum, astra rutilantia, Mecum mugite, bestiae silvicolae, Dicite: Tu es miser, qui sub impio Crimine gemis.

16. Quis me de manu Cocyti flammivomi Erui potest, nisi patris unica Proles, quae mundum pretioso sanguine lure redemit?

17. Redemptor mundi, unica spes omnium, Aequalis patri sanctoque spiritui, Trinus et unus Deus invisibilis, Mihi succurre.

18. Si me subtili pensas sub libramine, Spes in me nulla remanet fiduciae, Sed, rogo, tua me salva potentia, Filius Dei.

19. Tolle peccatum, dilue facinora

Ablue sordes donoque charismatum, Instaura meum clementer pectusculum Munere tuo.

20. Veniam peto non meis de meritis Fisus, sed tua certus de clementia, Qui bona reis pietate solita Gratis impendis.

21. Xriste, te semper recta fide labiis Confessus, corde credidi orthodoxo, Haereticorum dogma nefas respui Pectore puro.

22. Ymnum fideli modulando gutture. Arrium sperno, latrantem Sabellium, Adsensi nunquam grunnienti Simoni Fauce susurra.

23. Zelum pro Christi sum zelatus nomine, Me sancta mater lacte nam catholico Tempus per omne nutrivit ecclesia Ubere sacro.

24. Gloria sanctae trinitatis unicae Sit Deo patri, genito, paraclito, Laus mea sonet in ore per saecula Domino semper.