Paulinus II, Patriarcha Aquilegiensis, d. 802.

 99. (1. ) In Nativitate Domini.

 100. (2. ) In Purificatione sanctae Mariae.

 101. (3. ) Tempore Quadragesimae.

 102. (4. ) In Resurrectione Domini.

 103. (5. ) In Natali ss. Petri et Pauli.

 104. (6. ) In Natali sancti Marci.

 105. (7. ) In Dedicatione Ecclesiae.

 106. (8. ) Carmen S. Paulini ad pluviam postulandam.

 107. (9. ) Tersus de Paenitentia.

106. (8. ) Carmen S. Paulini ad pluviam postulandam.

1. Rerum creator, protector omnipotens, Mundum qui salvas pretioso sanguine, Aera complens luce qui condiflua Cuncta gubernas pio moderamine, Est tibi cura quoniam de omnibus.

2. Sol tuum iubes oriri splendiflue, Latum vestire mandas orbem radio Stellasque roris imbrem facis fluere, Bibit quem tellus, fructus offerre optimos, Nutrit de quibus proprios ruricolas.

3. Tua sunt cuncta, de tua suscepimus Omnia manu, Domine, largissima, Licet ingrati munere gratuito, Qui reples omne animal dulcedine, Das escas cunctis tu solus viventibus.

4. Te deprecamur nos, quamvis inutiles Servuli tui, Deus pater, subveni, Nullis confisi nostris iam de meritis, Sed tua certi summa de clementia, Magna qui facis solus mirabilia.

5. Illo dignare, quaesumus, imperio Mandare ventis, imperare nubibus, Quod dudum nauta deperit; cum carperes In navi somnum, dignatus es surgere Tunc exoratus tuis a discipulis.

6. Dixisti mari: tace! mox conticuit; Ventos iussisti prorsus obmutescere, In se refudit mare fluctus tumidos, Procella venti dissipata siluit, Est facta magna quapropter tranquillitas.

7. Beatae modo genetricis virginis, Mariae, sancti Michaei et Gabriel, Iohannis, Petri Paulique nos precibus Apostolorum, deprecatu adiuva Patriarcharum, prophetarum, martyrum.

8. Dic Austro, flatu tranquillo per aera Collecto spiret lento, dic [et] Africo, Fugata nube, resoluta nebula Cessent effusas irrorare pluvias, Terram fovere solis iube radio.

9. Turbo, procella, tempestas tonitruum, Igneus aether coruscante lampade Tuo iubente mitescant imperio; Flagellum, digne quod meremur, grandinis Sola suspende miseratus gratia.

10. Nos sumus digni milies, quam patimur, Vindicta, iusto si feras iudicio Percelli; nostrae quodsi recordaberis Iniquitatis, Domine, quis, Domine, Alta potestas, sustinere poterit?

11. Sed quia tu es pius, dulcis Dominus, Totus suavis ac desiderabilis, Mitis, benignus, unicus omnipotens, Aeterni patris tu dilectus filius, Tuo nos salva cruore rosifluo.

12. Kyrie, eleison, miserere, Domine, Parce placatus, infinita pietas, Kyrie, eleison, subveni, misericors, Indulge, dulcis bonitas, altissime, Kyrie, eleison, Christe, tu nos libera.

13. Gloria Deo patri sit altithrono, Gloria semper coaeterno filio, Sit semper omnis gloria paraclito, Trinus qui regnat Deus et omnipotens In aevum et ultra per cunctaque saecula.