Qualiter colligitur natura formarum et diversitas secundum propositiones praeinductas secundum Platonem, Pythagoram, Aristotelem, et Democritum ?
Ex hac igitur et hujus consideratione Platonici dederunt duas formarum differentias, quarum una est ante rem, quae est sicut rei exemplar et paradigma, quae est forma intellectus moventis in natura, quae forma est universaliter et materialiter et simpliciter praehabens omnes formarum differentias, quae secundum materiae diversificantur differentias. Diversitas enim materiae causat diversitatem formarum secundum esse materiae in qua est forma : et ideo illas quae primae sunt formas a formatione et virtute formandi vocaverunt: eas vero quae sunt in materia, illarum verarum formarum imagines, sicut est imago sigilli ab annulo in cera : eo quod, sicut inquit Plato, formae quae sunt in materia ex separatis intellectus formis, sicut ex quodam egrediuntur ethimagio : et licet formae secundum Peripateticorum sententiam de materia educantur, tamen virtus formativa uniuscujusque rei formatae non est ex materia : eo quod idem non potest esse movens et motum, neque formans et formatum : sed potius formativa virtus ex efficiente et
movente est primo : hic enim solus ex se movet, et quilibet secundorum moventium movet ab ipso et.virtute ipsius.
Et tunc resultant tria formarum genera. Unum quidem ante rem existens, quod est causa formativa rerum, praehabens simpliciter et immaterialiter et immobiliter omnes diversitates formarum factarum materialiter et cum motu tempore existentium.Aliud autem est ipsum genus formarum quae fluctuant in materia, et materiae sunt perfectiones. Tertium autem est genus formarum, quod abstralientc intellectu separatur a rebus secundum modum speciei et generis et generalissima in quolibet genere rerum. Et horum trium generum primum quidem est ante rem, ut diximus. Secundum autem est in re, et terminus potentiae materialis, et finis quem attingit generantis operatio. Tertium autem est post rem. Propter quod Aristoteles, in septimo Metaphysicae suae probat, quod universale non est aliquid de substantia rei, sed potius accidens ipsius, sicut forma abstractionis accidit ei a quo abstrahitur. Adhuc autem primum genus formarum maxime est simplicitatis et maxime virtutis. Secundum autem differentias materiae. Et tertium differt per modum separationis : quoniam separatum ab individuo est species : separatum autem a differentiis potestatis et potentiae ad formam comparatae est genus. Genus enim potestate continet omnes specierum formas, et deducitur ad species secundum differentias illarum potestatum : quoniam licet potestates illae in natura generis uniuntur, sicut lineae exeuntes a centro circuli uniuntur in centro, tamen si intelligantur potestates extensae ad formas specificantes, alia est potestas generis ad hominem, et alia ad asinum, et sic de aliis : sicut etiam alia est potentia materiae ad unam formam, et alia ad aliam. Cum enim istae potentiae sint inchoationes formarum, extensiones earum ad formas erunt exitus inchoativae formae ad formam completam et distinctam : et tunc manifestum est, quod differunt proportionaliter sicut et ipsae formae : forma igitur generis et natura accipitur per abstractionem hujusmodi potentiarum extensarum ad actum formae determinatae : et talis fit abstractio usque ad. generalissimum : et sicut principium inchoativum est in centro omnium linearum quae potentia exeunt ab ipso quantumcumque simpliciter accipiatur, ita in genere remanet potestas indicativa non ad actum extensa quantumcumque a differentiis separetur per intellectum.
Haec igitur hoc modo determinata tria sunt genera formarum, et hoc modo unum simplex in binarium et multitudinem agi. dixit Pythagoras, videns formam puram quae causa et principium est rerum, esse unam et simplicem et mobilem et immaterialem : eas autem qua) in materia sunt, esse numeratas primo numero inclioationum in potentia materiae in dualitatem : eo quod omnes differentiae primae duae sunt oppositae : et deinde dixit agi in multitudinem finitam per extensionem inchoationum et determinatam formam et completam : et postea in innumerabilem numerum per multitudinem esse materialis, quem habent in individuo. Et hoc modo secutus est eum Plato dicens unum esse principium a quo tota exit naturae multitudo finita et infinita: et sicut exit ex uno, ita per intellectum resolvitur in unum modo quem praediximus.
Nec est differentia inter Platonem et Aristotelem m re aliqua, sed tantum in modo : quoniam Aristoteles probat, quod omnes formae naturales sunt ab intellectu conferente virtutem formativam, quo
ad formam formantem educuntur de materia : eo quod in ipsa sunt omne per inchoationem. Sed Plato et Pythagoras idem quidem dicere intendebant, sed nescierunt exprimere materiae potentiam, quae est formae inchoatio, et ideo dixerunt a datore primo dari formas, et non esse in materia, sed tamen materiam mereri formam : meritum materiae vocantes id quod Aristoteles vocat inchoationem formae, sive potentiam, sive privationem. Et de his multum late disputatum est in libris nostris physicis.
Democritus autem videns omnium formas exire ab intellectu primo, et arbitrans formas semper recipi secundum illam potestatem qua sunt in intellectu, in quo sunt vita et intellectus et lumen intellectuale, putabat omnia esse intellectualia, lapides et omnia metalla alia : sed quod non exercet intellectus opera intelligentiae, dixit esse causam oppressionem materiae corporalis et victoriam super ipsum : et fuit sibi causa erroris, quod non aspexit in natura nisi ad primum formans, et non ad inchoationem. formarum eductarum de materia : si enim hoc vidisset, pro certo scivisset formas genere et specie esse diversas, secundum hujus inchoationis diversitatem. Propter quod minus convenienter dixit quam Plato : eo quod nec meritum materiae dixit facere differentiam quam Plato ponebat.
Anaxagoras autem optime dixit primum movens a quo tota virtus formativa est, esse intellectum immixtum et purum et separatum cum nullo quod aliquid commune habentem : non autem bene dixit, quando posuit omnia in omnibus latere. Inchoatio enim rei non est res neque aliquid rei, sicut punctum quod est centrum, non est linea neque aliquid lineae, sed principium inchoativum ipsius. Ex omnibus igitur his accipitur quod formae duas habent uniones, et duas diversitates. Et una quidem unionum est in. eo quod praehabent omnes simpliciter et immaterialiter et immobiliter : et alia est in eo ad quod colliguntur per resolutionem compositi in simplex. Una autem suarum diversitatum est secundum multiplicationem inchoationum ipsarum in materia aut in genere : et altera secundum numerositatem esse ipsarum in materia aut in individuo. Gradus autem ipsarum formarum sunt in multitudinibus his quas di.xim.us secundum propinquitatem vel distantiam accedentem ad primum formans vel recedentem ab ipso.