LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT V.

De errore Alexandri de statu animae post mortem et dissolutionem corporis.

Alexander autem Peripateticus Graecus, cujus doctrinam multi Peripateticorum scholae sequuntur, solus inter Philosophos animos rationalem concedit perire pereunte corpore,: eo quod ipse dicit intellectum esse formam harmonicam, quae ex complexione elementorum educitur per generationem, sicut dictum est a nobis in tertio libro nostro de Anima . Dicit enim intellectum possibilem solum esse in anima, et hunc esse formam corporis complexionati plus inter corpora ab excellentia contrariorum re- cedentis, et ad convenientiam coeli accedentis : propter quod etiam nobilior in ipso resultat convenientia perpetui corporis, quam in perspicuo quod est forma simplicis corporis, ex convenientia quam habet cum perpetuo superius corpore: et cum in perspicuo aeris resultet forma secundum esse spirituale, quae esse materiale habet in corpore terminato, qua resultabit in forma corpus hominis cum caoelo, convenit forma intellectualis ex luce intelligentiae irradiantis super animam.

Haec autem phantasia omnino est erronea : quoniam nos videmus perspicuum tanto clarius esse in corporibus, quanto ipsa corpora fuerunt magis rara et tenuia : corpus autem hominis densitatem habet multam, et est terminatum : patet igitur, quod convenientiam cum coelo in perspicuitate minus habet quam elementum simplex.

Et si dicatur, quod in spiritu animalis est illa receptio formarum intellectualium, constat per omnia quae subtiliter indagata sunt in libro tertio de Anima et in libro de Intelligibilibus, quod nulla formarum secundum esse naturalis est in spiritu, sed. potius est in eo particularis sub materiae intentionibus : et ideo in illa non completur intellectus aliquis. Amplius enim secundum istum ab intellectu agente qui prima causa est in tota natura, nulla inducitur forma quae aliquid similitudinis habeat cum ipso in separatione : et hoc videtur absurdum per hoc quod omnia agentia in generatione aliquid suae similitudinis in generato consequantur : et illud principium quod, omnibus prius et excellentius est, nihil omnino suae aliquid consequatur similitudinis. Nec hoc sensu locutus est Stoicorum aut Peripateticorum aliquis. Plato enim dicit, quod rigor necessitatis materiae consiliis cessit intellectus, et sic deductus est ad

optimos actus : et in hoc consensit totus coetus Stoicorum. Separatam autem animam formam intellectualem esse probavit Aristoteles, cujus felicitas sit contemplatio firmam et puram et admirabilem habens delectationem theorematum : et huic consensit tota schola Peripateticorum. Hic autem solus.ex schola Peripateticorum degenerans, pravas intelligentias sequens, transit ad Epicureorum opinionem, hominem et id quod solum in tota natura generabilium divinum est, corruptibile esse docens, et formam harmonicam corporis cum corporis dissolutione perituram. Et solus iste deficit in hoc, quod causa motus localis ab eo non potest inveniri in corporibus animalium et hominis : omnino enim demonstratum est in VIII Physicorum , nullam formarum corporalium movere motu locali, sed potius omnium talium corporum, quae tales habent formas, motum esse a generante aut removente prohibens : nullam autem talem formam posse facere motus in suis materiis et corporibus in quibus sunt. Scimus autem quod animalia multa et praecipue homines moventur a seipsis : quaeramus ergo ab isto, quod det homini motum, si anima sua non est nisi forma harmoniam consequens corporis? et non poterit causam motus assignare. Si enim dicat aequalitatem istam compositionis movere corpus secundum locum, quaeramus a quo mobili secundum locum procedat iste motus, cum omnem motum oporteat ab aliquo immobili procedere ?

Amplius aequale in complexione potest movere processive, et aequale etiam movetur: ergo idem erit movens et motum : quod est absurdum apud omnem hominem recte philosophantem. Si autem dicat aequalitatem movere, et aequale moveri, hoc est absurdum : quia forma corporalis accepta in abstractione, non movet, neque movetur. Si ergo aliquid movet, oportet quod hoc sit aequale.

Amplius secundum istum cum coelum maxime sit aequale et a contrarietate separatum, non debet coelum habere motorem sui secundum locum, nisi per hoc quod ipsum est aequale : quod est omnino absurdum. Haec autem et alia plurima sequuntur ex errore istius hominis, et ideo ab omnibus refutantur Philosophis.