LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT VI.

De eo quod rationalis sola est perfectio, et qualiter perficit hominem et membra, et qualiter est perfectio vegetabilis et sensibilis, et qualiter est inseparabilis ab illis, sed illae separantur ab ipsa ?

Non autem praetereundum, quod anima ista licet sit una substantia hominis, habet tamen multas potentias, eo quod ipsa est in se colligens omnium formarum se ordine naturae praecedentium potentias : quae omnes in intellectuali natura complentur tamquam in ultimo termino et fine, quae sunt esse substantialium hoc modo quo forma est substantia et vivum et sensibile, post quae consequitur intellectuale : et cum generatur homo, sicut diximus, propter continuitatem motus continue exeuntis de potentia ad actum, non erit esse et vivum simul, nec vivum et sensibile simul, neque sensibile et rationale simul. Et ad vivum et sensibile operantur virtutes quae sunt in semine per virtutem animae et intellectus primi: sed ad complementum quod est rationale esse et intellectuale, non operatur nisi solus primae causae intellectus, ad cujus imaginem et similitudinem substantia producitur rationalis : et hac de causa ipsa etiam tota substantia animae viribus potentiarum vegetabilis et sensibilis conjungitur organis corporalibus, et non agit sine illis, sed viribus comple- menti ultimi rationalis et intellectualis, nulli omnino parti corporis conjungitur, nec est actus alicujus partis corporis.

Et ex hoc contingit, quod istae partes animae differenter sua informant animata : anima enim vegetabilis eo quod magis vicina est materiae, tota quidem materiam informat, et partem in qua ipsa ultima est perfectio : quia etiam totam plantam vocamus plantam, et quaelibet ejus pars non divisa ab ipsa planta vocatur, sicut ramus, et stipes, et hujusmodi. Et hujus causa est, quia secundum totum suum potestativum quod est universitas suarum virium, est in qualibet parte. In qualibet enim plantae parte nutrit, auget, et generat. In his autem in quibus anima sensibilis est perfectio ultima, totum quidem denominat et perficit, eo quod in toto est universitas suarum potestatum tota : sed quia secundum potentias distribuitur partibus, et non in qualibet parte est quaelibet sua potestas, ideo non denominat partes nisi a particularibus partibus suae potestatis: et ideo totus leo est animal et leo, sed oculus ejus non est animal vel leo, sed est pars ejus visu perfecta, et sic de aliis partibus.

Anima autem rationalis eo quod quaedam est forma hominis, facit hominem esse hominem totum. Sed quia secundum particulares potestates non distribuitur membris, et ideo membra non denominantur ab ipsa, nec a viribus ejus : et ideo oculus hominis nec est homo, nec intelligit, nec ratiocinatur : propter quod constat ipsam esse separatam a partibus corporis secundum quamlibet suam potestatem : et ideo inter omnes magis accedit ad causae primae similitudinem : sed vires quae conveniunt ei ratione naturarum, quae potentiae sunt in ipsa et completae per ipsam, sicut sunt vires vegetabilis et sensibilis, distribuit partibus corporis. Et ideo rationalis anima in quantum rationalis est, secundum esse naturae conjuncta est toti, et non alicui parti ipsius. Nisi enim conjuncta esset

toti, non esset homo, sed animal tantum quod constituitur per ipsam : hoc autem absurdum est. Et nisi esset in generatione accepta, non esset forma naturalis hominis, quod iterum est absurdum. Talis igitur est in quantum est rationalis secundum illum modum quo est substantia colligens in se sicut in complemento et fine essentiali ultimo esse, vivere, et sentire : et ipsa substantia ex qua emanant quaedam potestates affixae partibus corporis, et quaedam non affixae partibus corporis, et illae quae sunt affixae corpori, sunt sicut instrumenta quibus regit et movet corpus anima rationalis : et ideo sicut vegetabilis in plantis imprimit in naturam, et ideo natura in vegetabili agit ad formam vegetabilis sibi impressam : et sicut sensibilis in animalibus imprimit in vegetabilem, et per vegetabilem in naturam, ut agat ad formam sensibilis : ita in homine rationalis anima imprimit in sensibilem, et per sensibilem imprimit in vegetabilem, et per hanc imprimit in naturam, ut omnis actio corporis ad formam rationalis perficiatur : propter quod carnes hominis et ossa et hujusmodi non conveniunt in forma et specie et ratione cum carnibus et nervis animalium brutorum.

Amplius ex hoc patet, quod ipsa vegetabilis et sensibilis non sunt ejusdem rationis in homine et in plantis et in animalibus brutis : quoniam istae potentiae sunt in homine secundum esse rationalis animae. Sola enim ultima forma dat esse speciei et. formae, et antecedentes omnes sunt potentiae essentiales determinatae per ultimam formam, sicut jam. saepius dictum est. Ex hoc etiam manifestum est, quod vegetabilis et sensibilis separantur quidem a rationali loco et subjecto : sed rationalis nec intellectu, nec loco, nec subjecto separari potest a vegetabili et sensibili : sicut nec forma posteriorum numquam intelligi potest esse separata ab ea quae prior est in ordine naturae, quam perficit et ponit in numerum : prior enim in ratione subje- cii habet se ad sequentem, sicut in ante habitis diximus: quod quia probatum est in ante habitis, hic supponatur.

Et hoc solum est ex quo totus dissipatur error Averrois et Abubaclier dicentium unum numero intellectum esse in omnibus hominibus. Si enim unus numero intellectus secundum esse est in omnibus, oportet quod una numero natura vegetabilis sit in omnibus hominibus : et per consequens oportet, quod una numero digestio et unum numero augmentum, et unus numero visus, et imaginatio, et memoria sint in omnibus hominibus : quod absurdum et derisione dignum est : igitur constat non unum numero intellectum esse in omnibus hominibus.

Ex praedictis enim constat quoddam quod antiqui dixerunt Stoici, Platonis dogmata sequentes, quod videlicet natura quidem per principia quae sunt in semine, operatur ad animam intellectualem, sed. non operatur ipsam animam : quae, sicut dictum est, ex principiis moventibus in semine, quae informata virtute intellectus movent in generatione hominis, prius est vita quam sensus, et prius sensus quam intellectus : et complementum intellectus non inducitur virtute alicujus principiorum moventium in materia, sed potius ipsa luce intellectus moventis, qui est causa prima. Et hac ratione dixit Aristoteles in libro de Causis proprietatum elementorum et planetarum, quod anima rationalis creatur in hominis embryone jussu Dei, et est quaedam resultatio suae lucis.

Amplius jam patet qualiter inter omnes naturales formas anima intellectualis verior forma est : eo quod est magis separata et nobilior omnibus, eo quod in se colligit omnes alias sicut potestates, quae sunt esse, vivere, sentire, movere secundum locum, et intelligere. Et cum istae sint bonitates nobilissimae, a prima causa ad perfectiones rerum naturalium fluentes, constat ipsam nobilissimam esse, quae omnes istas non sparsim, sed

unitive colligit ad esse intellectuale, sicut ex antecedentibus est manifestum, et est ipsa juxta primam causam et immediata ei inter omnia communia quae per generationem esse accipiunt. Haec est igitur vera animae hominis natura.