LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT XVII.

De operatione intellectus secundum eos qui sequuntur Platonem

Omnes autem moderni temporis existentes modum tenent Platonis circa intellectus operationes. Dicunt in omnibus separatis a corpore intellectibus esse formas omnium rerum ideales concausatas ipsis intellectibus , quas dicunt esse similes ideis aeternis et formis artis, et per has esse intellectus rerum apud intelligentias separatas, dicentes quod illae formae habent species similes toti ordini causarum naturae universae in superioribus et in inferioribus causis. Qualiter autem istae formae ad res comparentur, isti non possunt dicere. Adhuc autem qualiter hae formae efficiantur propriae, cum nihil omnino accipiant a rebus, isti dicere non possunt. Propter quod etiam quidam Philosophorum consenserunt non esse apud animas separatas et intellectus separatos nisi universalia rerum, ita quod de nullo habent scientiam in natura propria, nisi in universali. Haec autem scientia est valde imperfecta, qua habita non scitur res, sed ignorata ea ignoratur res : et secundum hoc corum intellectuum qui sunt omnis scientiae principia, potissima scientia, imperfectissima erit omnium scientiarum, et nullam rem scient nisi solum in potentia : et hoc videtur mihi esse absur- dum. De his tamen omnibus primo Philosopho determinare opus est. Sed ea quae hic diximus, cum naturalibus metaphoricam composuimus, ut perfectior sit doctrina, et facilius intelligantur ea quae di-

cta sunt. Haec enim est consuetudo nostra in toto hoc physico negotio.

De generatione igitur et distinctione et natura et statu animae et incorruptione et opere tantum dictum est a nobis.