LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT I.

De tribus propositionibus super quas fundatur inquisitio de animae generatione, et quae inquiri debeant de anima ?

De anima quidem secundum quod est perfectio corporis, et de partibus ejus se- cundum quas est actus corporis, et de intellectu secundum quem nullius partis corporis est actus, similiter autem et de passionibus animae et corpori communibus jam in libris de Anima et operationibus animae determinatum est a nobis. De natura autem animae et substantia secundum seipsam et partibus ejus quas secundum seipsam habet, et de passionibus ejus, et operationibus, et statu, quae conveniunt ei secundum seipsam, in hoc libro est investigandum.

Quaeremus autem de anima tria, generationem videlicet, et substantiam ipsius sive naturam, et de permanentia, utrum sit perpetua vel corruptibilis : et si. est incorruptibilis, quis sit ejus status secun-

dum naturam absque corpore, et quod sit ejus opus proprium. Quaecumque autem jam in multis libris naturalibus a nobis disputata sunt de anima, supponamus hic, et utamur eis tamquam probatis, ne ultra modum evagari cogamur si singula repetere et probare vellemus, quae satis perspecta ratione in aliis libris sunt discussa.

Incipientes igitur a generatione animae accipiamus propositionem quam saepe probavimus, scilicet quod omne opus naturae est opus intelligentiae. In omni autem opere quod intelligentia motum corporis exercet, necesse est actum corporis esse rectum et informatum forma intelligentiae corpus illud moventis. Et est exemplum ejus tam in natura quam in artibus : quoniam in physicis calor naturalis motus ab anima, movet ad formam vitae hoc quod digerit et alterat, et vita non est forma caloris, sed anima). Similiter etiam videmus in arte quae imitatur naturam : dolabrum enim movet ad formam domus trigonae vel heptangulae, vel alterius figurae, quae non est forma dolabri, sed animae architectonici qui fabricavit domum. Igitur omne opus naturae est ab aliqua forma illius intelligentiae quae primus et universalis motor est in tota natura.

Forma autem quae inducitur a movente composita de necessitate est in gradu triplici: quaedam enim est propinquior materiae, et quaedam propinquior motori et efficienti, et quaedam est per aequidistantiam sive per aliquam medii rationem inter utramque istarum.

Et hujus exemplum est in naturis et in artibus. Cum enim spiritus et calor naturalis sint absque dubio corpora digesta et mota ab anima, ea quae fiunt ab eis, aliqua sunt sequentia plus materiam in qua sunt, sicut forma ossis, quae nullum sensum accipit, et similiter forma chordae et ligamenti : et aliqua sunt juxta animam, sicut est imaginari et recordari et aestimare per spiritum et formas animales quae sunt in ipso: quaedam autem sunt quasi mediae inter utrasque, sicut est forma nervi et carnis, quae sentire accipiunt materialiter et non in absentia rei sensibilis, sed praesentialiter.

Similiter antem in artibus videmus quaedam operata quae secundum se nullius omnino sunt proprietatis animae quae operatur ea, sed potius mechanice deserviunt et ancillantur universalibus servilibus ad necessitatem hujus materialis vitae ordinatis : et haec vocantur ab antiquis Graecis sapientibus apotelesmata, et artes ipsae vocantur mechanicae, animam quae gignit eas adulterantes et ad materiam trahentes, sicut est dolabrum quod secundum se nihil omnino habet desiderii vel pulchritudinis animae, sed applicatur ad usum domus, qui est operimentum a frigore et caumate, necessitati hujus materialis vitae providens. Quaedam autem faciunt ea quae licet sint in materia, pulchritudinem tamen et libertatem animae ingerunt : et ideo liberalia dicuntur et artes liberales, eo quod ipsa volumus sui causa, etiamsi nihil omnino utilitatis habent adjunctum : sicut enim sonus harmonicus in cantum musicis instrumentis, sicut est nigella, cithara, et tibia, et his similia. Quaedam autem sunt quasi media horum quae deserviunt quidem mechanice, sed inducunt libertatem, sicut est militia, et pugillatoria, et sagittatoria, et hujusmodi, in quibus usus est apotelesmatum operatorum a mechanicis : sed exercitium inducit libertatem patriae et reipublicae statum, et virtutis et felicitatis fructum : quae propter se volumus etiamsi nihil omnino alterius nobis utilitatis cum his accrescat.

Sic igitur in totius mundi productione quaedam erunt formae juxta intelligentiam vel intellectum moventem, quaedam autem juxta materiam in qua sunt, et quaedam mediae per diversam medii ad alterum extremorum propinquitatem.

Amplius quandocumque inducuntur formae in materiam per actum qui est intelligere corpus moventis, nulla omnino forma inducitur in materiam, quae non

sit in lumine intelligentiae. Et huic exemplum est in formis artium, quae omnes prius existunt in intellectu practico artificis, qui causa est omnium artificiatorum : quia aliter non esset finis intentionis in operante primo : et si careret fine quem in opere sibi praestituere deberet) sequeretur error in opere, nec attingeret finem nisi casu : et hoc non potest esse, sicut probatum est a nobis in secundo Physicorum . ''Est autem omnino idem de naturalibus formis : propter quod aeterni natura forma est finis.

Colligendo igitur dicimus, quod omnis forma naturae est forma inducta ab intelligentia, quae primus naturae motor est. Neque est differentia utrum per multa, aut pauca, aut unum medium inducatur : sicut etiam in formis artis non est differentia quoad hoc quod sit forma artificis, utrum per unum instrumentum, aut plura, sicut per media inducatur forma, quae inducta differentias habet secundum propinquitatem et materiam, et secundum affinitatem ad motorem, et secundum mediam distantiam et propinquitatem ad utrumque : ita tamen quod omnis forma quae inducitur, sit in lumine intellectus ipsius qui primo movet in natura.