LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT VII.

De natura possibilis et agentis intellectus in homine,et qualiter se habent ad animam ?

Status autem hujus naturae est secundum intellectum et vires appetitus intellectum consequentes, et de his de quibus de partibus animae in diversis libris nostris disputavimus,satis dictum est : ad sciendum naturam animalis rationalis, nihil aliud oportet hic dicere, nisi quod in anima duo sunt intellectus, quorum unus est quo est animam omnia intelligibilia fieri, et vocatur intellectus possibilis : et alter quo est animam omnia intelligibilia facere, et vocatur intellectus universaliter agens.

Et primus quidem se habet ad intelligibilia sicut perspicuum, in medio et in oculo se habet ad visibilia. Ostensum autem jam. est, quod perspicuum formaliter connaturale est visibilibus, et confert eis esse spirituale, secundum quod sunt in ipso, et visibilia in illo individua in materia, ubique efficiuntur in perspicuo, et in omnibus his excellenter se habet intellectus possibilis ad intelligibilia : est enim connaturalis formis intelligibili- bus, et ideo se habet ad intelligibilia sicut tabula rasa ad picturam : quoniam in tali habitudine superficies tabulae est substantia imaginis terminata : et hoc modo colores in perspicuo sunt natura terminata dimensionibus colorati quod videtur : et formae intelligibiles in intellectu sunt intellectus terminatus finibus et quidditatibus rerum. Propter quod nullam materiae comparationem habet iste intellectus, sed potius locus est specierum intelligibilium, ad quem moventur lumine intellectus agentis intelligibilia, sicut colores lumine solis moventur in perspicuum : propter quod cum separatus sit secundum quod est virtus animae rationalis, erunt omnia quae sunt in ipso, ubique et semper in ipso : forma enim non est nisi individua vel universalis, et individua est per hic et nunc : et cum abstrahitur ab his, est ubique et semper : et tunc est in esse intellectus qui non dat hic et nunc esse, sed ubique et semper.

Intellectus autem universaliter agens comparatur ad intellectum possibilem et ad intelligibilia sicut lux solis comparatur ad perspicuum et ad colores. Est autem lux de natura perspicui et connaturalis perfectio ipsius, et similiter colorum, ut patet per ante dicta : et per excellentiorem modum erit intellectus agens connaturalis perfectio intellectus possibilis et intelligibilium, ita quod sicut colores non moventur ad perspicuum nisi actu luminis, ita intelligibilia non movent intellectum possibilem nisi actu luminis intellectus agentis.

Et hoc est quod multi dicunt, et pauci intelligunt, quod omnia intelligibilia fluunt in animam ab intelligentia separata et non a rebus, quarum ipsa intellecta sunt quidditates et formae : et in his tamen tota natura intellectualis animae se habet magis in ratione formae, et loci

quam in ratione materiae, sicut patet per ante dicta. Et ideo dicitur, quod universale est intelligibile quod est in ipsa habens universalitatem a separatione quam, facit intellectus agens : et in hac universalitate movetur ad intellectum possibilem, et est in eo ubique per rationem simplicis, et semper per hoc quod non concernit aliquam temporis differentiam: et hoc est esse suum quod habet in intelligendo.

Propter quod mentiuntur omnino qui dicunt, quod forma quae est in anima, duplicem habet comparationem : unam quidem ad rem cujus est forma, et sic dicunt ipsam esse universalem : et aliam ad intellectum, et sic dicunt individuam esse per intellectum in quo est : forma enim ex comparatione quam habet ad rem, numquam est universalis : et ex comparatione ad intellectum in quo est, semper est universalis : eo quod in eo ubique est et.semper, sicut patet per ea quae hic et in libris nostris de Anima et Intellectu et intelligibili diximus . Est autem hic intellectus aliter individuus per esse ad quod terminat hominem et vegetabile et sensibile, quod est in ipso, sicut et perspicuum unum et individuum est per aerem, aut aquam, in quibus est: et tamen est locus universalis ad quem abstracti moventur colores, et lumen unicum et individuum per luminare in quo est, et tamen est universale colorum abstractivum, et sic intelli gens naturam intellectus liberatur ab omnibus erroribus diversorum hominum circa naturam intellectus errantium, quorum errores jam determinavimus in libro de Anima : sed complete ibi dici non potuit nisi prius animarum et intellectus sciretur