LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT X.

De his quae contingunt opinioni Avicennae et Algazelis.

Traditio autem Avicennae et Algazelis videtur esse magis conveniens, licet et ipsa aliquid contineat imperfectionis. Hi enim videntur tradere animam separatam post mortem intellectum possibilem habere, et per hunc ad intelligentiam agentem ab ipsa separatam converti, et accipere ab ipsa formarum intelligibilium lumina et speculationes : et quia post mortem est libera a sensibus nec retrahitur a curis et sollicitudinibus vitae, tota convertitur ad lumen intelligentiae. Prop- ter quod largissimo impletur lumine ipsius et formis intelligibilibus rerum : omnium enim rerum formas dicunt illi esse in intelligentia per hunc modum quo formae artificiatorum sunt in artificibus. Hujusmodi igitur formarum contemplatio est jucunditas et vita perpetua, eo quod non participat eas prout sunt obtenebratae in rebus, sed prout sunt lumina intelligentiarum agentium, et in lumine ipsarum intellectus existentes. Dicunt enim hi quod et in antehabitis dictum est, quod intellectus animae se habet ad intelligentiam, sicut perspicuum se habet ad. lumen solis. Ex qua opinione sicut et ex aliis hoc accipimus, quod anima secundum istos immortalis existens intellectum habet post mortem, quamvis non habeat intellectum agentem qui intelligibilia agit in intellectum possibilem.

Huic autem opinioni quaedam contingunt quae et antecedenti contingere jam dictum est : quoniam si quaeramus de irradiatione intelligentiae agentis separatae super intellectum possibilem animae post mortem et utrum in profundum naturae irradiet, aut non, et quid convertit animam ad intelligentiam agentem, et utrum lumen agentis receptum maneat ut habitus quidam in anima, vel sic continue inferri in praesentia intelligentiae. Omnia haec aequaliter contingunt huic et praecedenti opinioni : habet autem haec opinio etiam propria dubia et objectiones, quorum unum quidem est, quod non videmus in aliquibus formis esse et rationem conferentibus his quorum formae sunt, potentiam esse sine actu, sed in omnibus intra naturam ipsarum rerum has esse differentias, sicut et in libro tertio de Anima diximus : potentia enim non est finis et terminus essentialis rei, sed actus : quomodo ergo potest esse potens omnia fieri intellectus terminus et finis essentialis animae sine eo intellectu quo est anima facere intellecta? mirabile enim satis videtur, quod natura stet in imperfecto sicut in ultimo et esse naturali termino.

Amplius neque In vegetativo neque in sensitivo videmus hujusmodi imperfectionem : quoniam natura complensvege-

tativum, dat ei finaliter id quod est perfecte agens et operans vegetationem. Et similiter est de sensibilibus: in sensitivo enim completio est in apprehensis interius per imaginationem et aestimationem et memoriam, ad quorum judicium et acceptionem, sine alia substantia ad quam se convertat, sufficit anima sensibilis : et ideo irrationabile videtur si anima rationalis hanc patiatur sola imperfectionem, sic quod ad aliam quamdam substantiam extra eam existentem, eam intelligendo, oporteat eam converti.

SI quis autem dicat quod in sensibus quibusdam quaedam operantur exteriora, sicut in visu et auditu : hoc nihil est omnino : haec enim non operantur nisi in deferendo sensibilia usque ad animam, sed cognitionem et judicium In anima et collationem de sensibilibus ista non faciunt, et talibus ad intelligendum mediis Intellectualis anima non indiget.

Adhuc autem formae quae sunt in Intellectu agente, sicut isti dicunt, sunt in ipso sicut in operante cognoscente formam operis sui : istae aut non sunt formae contemplationis, et illae formae quae sunt In anima, sunt formae contemplationis : videtur igitur quod non a tali Intelligentia istas recipiat formas sive species.

Amplius forma fluens ab intellectu practico sive operativo, fluit in opus suum, et tunc est forma dans esse et rationem operato : numquid igitur hujusmodi species, quales isti dicunt, esse dant animae et rationem ? non enim per aliam quamdam virtutem istae intelligentiae has formas influunt animae et aliis rebus quas causant. SI autem dicant quod ista diversitas est propter potestatem diversam recipientis : quia videlicet materia naturalis accipit eas materialiter, et anima Intellectualiter : accipit hoc esse non potest : duobus enim patientibus secundum diversam potentiam, passio secundum naturam non proportionatur.

Amplius cum intelligentiae separatae sint multorum ordinum, ut dicunt Avicenna et Algazel, debuissent determinasse ad quam illarum convertitur post mortem : etiam si convertitur ad omnes, utrum eodem modo, vel diverso, et quae sit causa diversitatis ? hoc quidem enim determinare secundum istam opinionem est necessarium, non autem leve.

Omnia autem prosequi quae dictis contingunt opinionibus, longum esse valde : sed. hic non oportet istis Immorari, primae enim philosophiae magis est hoc proprium : hic enim non loquitur de his nisi ad ostendendam naturam, animae rationalis secundum quod ipsa est natura et forma hominis.