LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT VII.

De statu animae post mortem secundum Platonem, cui praemittitur generalis divisio, quid diversi Philosophi de hoc statu tradiderunt.

His sic exsecutis, manifestandus est status animae post mortem corporis : et hic quidem status apud diversos Philosophos est valde diversus.

Omnes enim Socratis et Platonis et Speusippi et academiae dogmata sequentes, et animas hominum ad stellas compares post mortem redire dixerunt: et de hoc quaerendum est quid intendant, et quid veritatis, et quid falsitatis contineat dictum eorum.

Pythagoram autem sequentes dixerunt animas transcorporari, quod et Plato aliquando sensisse videtur, licet non de omnibus animabus hominum hoc dixisse videatur, sed de his tantum quae justitiam et pietatem in prima incorporatione colere voluerunt.

Sequentes autem Anaxagoram ex omnibus hominum animabus nihil omnino relinqui dixerunt nisi lumen intellectus primi, qui universalis est causa generationis et naturae : et hanc viam tenuisse videtur Abubacher Maurus, et Averroes Cordubensis, et quidam alii Arabum Philosophi.

Avicenna autem et Algazel et alii quidam dicunt animam humanam post mortem converti ad lucem intelligentiae agen^ tis, et hanc sibi largissimam esse in omni formarum intelligibilium influentia et manifestatione, et hanc sibi esse summam delectationem et vitam optimam.

Isaac autem antiquissimus sequens Epicureorum Hesiodum et Cecinnam, tradit esse animas justitiam colentes in orbe supremo et psalmodia et cantu et jucunditatopemiaxirna : eas autem quae obscoenis actibus deditae sunt, dum manent in corpore, deprimi post mortem sub orbem tristem tenebrosum, et esse in tenebris et tristitia et igne magno perpetuis incendiis concremari.

Nuper autem novellum dogma quorumdam apparuit, omnem anniam animalis quod secundum locum movetur, dicens esse separabilem a corpore, et manere post mortem.

De omnibus igitur his inquirere oportet ut veritas melius eluceat eorum quae dicturi sumus.

Quaeramus igitur primum de Platonis et Socratis et Speusippi sententia, quam tota suscepit scola Academicorum et Bragmanorum. Horum enim communis est sententia, animas a comparibus stellis descendere et post mortem iterum ad compares stellas redire. Videtur autem hoc accipi ex quatuor rationibus praecipuis. Ostensum est enim in praehabitis, quod anima secundum originem causatur ab intellectu et luce intelligentiae moventis universaliter in tota natura. Non autem perficitur hic motus nisi motibus stellarum. Omnis enim figura quae est in inferioribus, causatur a figuris constellationum in caelestibus : sed non omnes redibunt in stellas compares : quia non omnes formae generatorum similitudinem formae coelestis praetendunt et sortiuntur : sola enim forma speciei hominis ad similitudinem coelestis formae pertingit. Cum igitur forma coelestis sit motor coeli, et ad illius similitudinem pertingat anima quae

est forma hominis, sicut motor ipse stellae motae est compar, ita similitudo ejus compar eidem stellae efficitur in terrenis. Propter quod etiam ipse Plato semen animae humanae similis diis deorum asserit esse : et quorum est una natura, eorum est idem locus : igitur sicut stella compar datur motori stellae, ita stella compar datur animae hominis.

Amplius habitum est a nobis in libro hoc et in libro de Anima , ''quod corpus non est susceptibile animae hominis nisi per hoc quod secundum aequalitatem ad similitudinem coeli appropinquat. Constat autem quod proportio est inter animam et corpus. Cum igitur anima non debeatur corpori hominis nisi propter coeli similitudinem, anima rationalis magis debetur coelo quam corpori terrestri : igitur secundum naturam magis habet comparitatem ad stellam quam ad corpus proprium. Et haec ratio fuit causa, quod dixit Plato animam a coelesti corpore ad corpus terrenum descendere.

Amplius motorum quorum una est corporis natura, eorum est eadem ad unum et idem mobile proportio. Constat autem cum anima sit semen deorum stellas moventium, ut dicitur in Timaeo, quod una natura est communis Dei moventis stellam et animae : eadem ergo erit et ad idem quod movetur utriusque proportio et comparatas.

Amplius eadem est utriusque similitudo in opere : sicut enim deorum opus est per intellectum practicum eorum quae natura sunt, ita anima rationalis per intellectum operativum principium est multorum artificialium quae naturam imitantur : eadem igitur deorum et animae rationalis ad eamdem stellam comparitas. Propter quod Plato tradidit notanda esse opera puerorum : quia statim a principio nituntur ostendere, ad quae exercitia scientiarum et artium ex natura compa- ris stellae magis sunt habiles, et quando applicantur in illis, perfecti fiunt in hujusmodi. Fundat autem intentionem suam Plato in duobus, quorum unum est, quod motores orbium quos Plato deos vocat, sint in stellis potius quam in aliis partibus orbis : eo quod ipse stellas et non orbes moveri opinatus est, sicut dixerunt omnes illius temporis et aegyptii et Chaldaei Philosophi. Et comparem vocavit stellam eam, a cujus motore quem aliquem deorum intellectualium esse dixit, semen intelligentiae in animam hominis transfusum est : quamvis enim plures stellae unam faciant constellationem, et omnes stellae fixae et erraticae ad quamlibet respiciant nativitatem, eo quod cujuslibet nativitatis circulus duodecim signorum contineat circulos, in quibus omnes coeli stellae sunt, tamen una aliqua principatur in eis, et illius motor per influentiam luminis intellectualis in animam spargit intelligentia semina sibi proportionata : propter quod unus filius dicitur Jovis, alter autem Saturni, et alter Martis, sicut Paris dicebatur esse Veneris et Adonides, et Hector dicebatur esse Martis, et Jovis proles ab aliquibus dicebatur esse Priamus : et resoluto corpore semina intellectualia a motoribus harum stellarum seminata, dicebantur recipi in omnes sinus orbium stellarum illarum. Ad sinus enim orbium dicebat transire animas diis conformes : et hoc dictum a multis erat acceptum aegyptiis et Chaldaeis, ubi mathematicae floruerunt scientiae. Itaque usque hodie in circulis nativitatum ponitur ab eis una stella quam ites et alcacodem vocant, quod Latine vita sonat et intellectus : eo quod vitam nato et intellectum conferre deberet. Ad hoc ergo horum redit dictum, scilicet quod stella compar vocatur ea cujus motor in nato scientiam dat vitae et intellectus in circulo nativitatis, qui conficitur ex duodecim circulis duodecim signorum in omnibus stellis quae in eis sunt : reditus autem ad stellam comparem fit reditus vitae et intellectus ad. si-

num circuli cujus stellae motor dedit vitam et intellectum nato, et reditus iste tantum habuit hanc naturam, quod unumquodque redit in resolutione ad suam originem. : et ideo sicut elementa

o corporis distantibus levibus et gravibus ad suas revertuntur origines, sic etiam ipsum foenus quod traditum est a diis deorum, recipitur ad suam originem coelestem : et sicut circulus distat a stella, ita distat vita et intellectus animae a vita et intellectu Dei illius qui credidit ipsam corpori. Quaecumque tamen animarum ibi recipitur, inter deos translata dicitur esse, et ad orbem coelestem assumpta.

Haec igitur fuit opinio Socratis et Platonis et omni in academia philosophantium : et super hoc multae fundantur fabulae poetarum. Ex qua opinione hoc habemus, quod animae post mortem caelestes sedes accipiunt.

Quod autem dicunt de stella comparo, et rationem fundant super hoc quod sit dator vitae et intellectus, non habet satis convenientem rationem : non enim potest dici quod non sit unum et idem principium universitatis, ad cujus primam causalitatem omnia generata reduci est necesse. Iste ergo intellectus primae causae sua virtute producit omnes formas in quocumque gradu producantur : quod et Plato vidit. Dixit enim formas omnes ideales esse in mente divina antequam prodirent in corpora, sicut formae ideales artificialium sunt in mente artificis antequam in materias artium traducantur : propter quod etiam dicit in Timaeo, " Horum sementem ego faciam vobisque tradam, vestrum erit par exsequi. " Determinationem autem ejus quod factum est a primo intellectu, ad vires ut ad corpus, dicebat fieri Plato per inferiores intellectus et orbes : propter quod ab una dixit accipere intellectum, et ab alia memoriam, et a tertia imaginationem, et a quarta sensum, et iterum ab aliqua aliarum appetitum, et sic de aliis. Hoc autem voluit dicere, quod anima quidem sit a causa prima ad similitudinem lumi-

nls intellectuum coelestium : sed inductio ejus in corpus est per motum orbis : et ideo post mortem redit ad caelum .