LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT IX.

De opinione Anaxagorae et Abubacher et

Averrois de statu animae post mortem. Anaxagoras autem qui totius universitatis genitorem dixit esse intellectum purum et immixtum, nulli habens aliquid commune secundum naturam, dicebat omnes formas esse ex hoc quod intellectus ille lumine suo adunat similia in natura et componit ea irradiando super ea : et ideo cessante hoc super quod hujusmodi fit irradiatio, non relinquitur nisi unitum et simplex lumen irradiantis intellectus ex. omnibus. Cujus dictionem emendare voluerunt Abubacher Maurus et Averroes Cordubensis civis, dicentes animam intellectualem unicam et separatum lumen esse intellectus primi, et ideo esse ubique et semper et continuari per modum irradiationis cum purioribus animabus corporum organicorum in potentiis spiritualibus quae sunt imaginatio et phantasia : et quia separatum est ubique et semper, nec potest dici hujus vel. illius, eo quod forma non est hujus vel illius nisi per conjunctionem ad materiam, propter hoc deficiente eo super quod irradiat, unicum et idem remanet ex.omnibus irradiatis.

Contra quam opinionem satis in antehabitis disputatum est a nobis, ubi ostendimus vegetativum et sensitivum intra substantiam intellectivi contineri, sicut potentia et actus sunt una substantia : et alibi etiam contra hunc errorem disputatum est a nobis. Tamen id quod ex his accipitur, est quod omnes ab ipsa veritate coacti animam intellectualem naturam perpetuam et indestructibilem esse dixerunt, et locum ei post mortem corporis cum motoribus coelorum dederunt, sicut et ipsi motori primo substantiae intellectus secundum naturam est conformis.

Licet ergo erraverit Anaxagoras dicendo omnia corpora ex similibus genere componi, et omnia in omnibus esse dicendo, tamen in. hoc non erravit, quod intellectum dixit esse primam causam omnium generatorum, et quod anima sit similitudo sui luminis : sed in hoc peccavit, quod hanc non dixit habere esse distinctum, sed esse reflexionis luminis intellectus agentis super sensibilem animam hominis, et subtracto eo super quod fit reflexio, redire ad intellectum primum lumen ipsius incorruptum et immixtum et purum : sic enim vegetativum et sensitivum in rationali, sicut potentiae in actu, sed potius sicut speculum in lumine quod reflectitur super ipsum. Quod esse non potest, sicut patet ex praedictis.

Amplius secundum hoc homo non esset homo ab aliqua natura intellectuali, quae esset in ipso, sicut actus et coessen-

tialis ei: sed potius esset homo ab eo quod secundum esse et naturam est extra ipsum, et radiatione esset super ipsum tantum : et hoc est absurdum.

Adhuc autem lumen profundatur in anima, aut non, sicut lumen solis profundatur in perspicuo corporeo : aut anima profundatum in se lumen intellectus primi tenet, aut non : sicut videmus quaedam retinere lumen solis, sicut carbunculus : quaedam autem non tenere, sicut aer non tenet nisi praesente illuminante. Si tenet, igitur habet intraneum lumen tamquam forma sui anima hominis : ergo ipsa est rationalis et intellectualis a lumine intellectuali connaturali sibi, quod est forma ejus : et hoc dividitur secundum participantia ipsum : ergo quaelibet anima habet suum intellectum distinctum : et hoc est quod nos dicimus. Si autem non tenet, sicut aer non tenet lumen solis, tunc toties transmutatur secundum intellectum, quoties objicitur et subtrahitur, praesentiae illuminantis : et hoc est absurdum valde. Et tamen hoc jam concesserunt quidam Arabum dicentes intellectum in anima non esse nisi per hoc quod se ad intelligentiam separatam anima convertit: et propter hoc quaeramus ab his, quid convertat animam ad intelligentiam? Omne enim quod non semper ad aliquid conversum est, sed aliquando convertitur, et aliquando non, non nisi in potentia conversum est : et id quod est in potentia, oportet quod habeat aliud aliquid a se, quod reducat ipsum ad actum. Constat autem quod hoc non est intelligentia, quia illa non irradiat animam nisi jam ad se conversam : neque etiam anima, quia secundum hoc idem esset convertens et conversum, quod est impossibile. Et constat etiam quod illud convertens non est corpus : et non erit assignare quid sit ex quo non est aliquid istorum trium.

Amplius quid est converti animam ab intelligentia ? non enim anima habet situm vel partes situ distantes ut conversionem situs ipsi animae attribuamus. Si:

autem conversio ista est ordinis in eo quod anima sub intelligentia ordinata est, cum hunc ordinem semper habeat nec umquam amittat, semper erit conversa : et tunc nihil est dictum, quod aliter sit conversa, et aliquando non. Si autem aliquis dicat quod haec conversio ad intelligentiam est secundum animae voluntatem, hoc omnino nihil est dictu: irradiatio enim intelligentiae est in naturam et substantiam animae a lumine intelligentiae : et si hoc est in voluntate animae, oportet quod voluntas aliquando claudat naturam et substantiam animae a lumine intelligentiae, et aliquando aperiat eam,et hujusmodi clausio et aperitio non est intelligibilis : et sic patet quod absurdum est sic dicere de animae natura et substantia.

Nec potest dici, quod irradiare et non irradiare sit ex parte intelligentiae : quia illa secundum istos Philosophos uno modo se habet ad animam, licet anima non uno modo se habeat ad ipsam. Haec ergo et similia sunt abusiones : per hoc enim quod tres substantiales operationes sibi habet anima nobilis, constat, sicut ostensum est in praehabitis, quod intellectus est de substantia ipsius. Prae omnibus autem mirabilibus videtur hoc esse mirabile, quod aliquis dicat quod ex eo quod individuum est secundum esse et potestates habet determinatas, relinquitur quiddam quod secundum esse et substantiam est commune omnium. Communia enim non habent esse nisi in particularibus : et cum non sunt in illis, non habent esse aliquid in natura, sicut et Aristoteles confitetur, quod destructis primis impossibile sit aliquid aliorum remanere. Si ergo intellectualis natura remaneret ut commune omnibus, oporteret quod non haberet nisi naturam universalis : et hoc modo non plus remaneret intellectualis natura quam ligni vel vermis vel pulicis natura communis : et hoc omnino absurdissimum est. Cum. enim probatum sit supra intellectum possibilem omnia fieri, et intelleciurn agen- tem omnia facere, constat quod intellectua Iis natura dividitur per potentiam etactum, et agens et patiens, quae divisiones numquam alicui conveniunt in universali.

Amplius nullum omnino universale secundum esse separatum est a materia et particulari : intellectualis autem natura jam saepius probata est esse separata secundum esse et agere a particulari et materia. Patet igitur hoc modo non esse separabilem intellectum, quo ex. omnibus participantibus eum unum universalem relinquitur.

Propter quod et similia haec opinio non ut opinio, sed ut error pessimus, ab omnibus rationes philosophiae intelligentibus est cavenda et rejicienda alibi, aut quod praecipue in tertio de Anima plura de hoc errore sumus locuti.