LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT VIII.

De natura animae, utrum sit composita vel simplex, et unde habeat movere secundum locum et motu progressivo ?

Id autem quod solerter ex praedictis est sciendum, hoc praecipue est, quod cum anima in intelligibilibus super se reflectatur, intelligens ea quae in ipsa sunt et seipsam, convincitur procul dubio esse composita. Si enim non esset composita, oporteret quod totus intellectus esset activus qui progreditur extra se faciendo intelligibilia non in ipso : aut esset possibilis in quo fierent tantum, et non esset faciens ea, nec convertens se super ea facta, sicut lumen convertitur super colores. Neutrum autem horum solum est in anima intellectuali, sed utrumque simul : et ideo habet compositionem : et haec sola ratio est, quare Pericipatetici probant animam esse compositam.

Neque est composita ex materia et forma : quia possibilis intellectus non est materia vel materialis, sicut est inevitabiliter probatum ex ante habitis. Nonenim ut materia se habet ad intelligibilia, sed sicut locus : neque ut materia se habet ad agentem, sed potius sicut connaturale ad ipsum, sicut est connaturalitas perspicui ad lucem, eo quod lucens non lucet, nisi per naturam perspicui, cujus partes conjunctae sunt : et ideo lucens et perspicuum potius differunt per positionem suarum partium, quam differant sicut materia et forma. Quotiescumque enim constant partes perspicui, tunc habent formam lucis : et ideo compositio nulla est in anima per rationem formae et materiae. Propter quod etiam Aristoteles non. dicit animam esse hoc aliquid, sed formam eam absolute dicit esse.

Sed melius dicitur intellectualis natura esse composita ex eo quod est de natura sua intellectuale, et ex eo quod est perfectio intellectus. Ex intellectu enim possibili, sicut jam ostensum est, est natura intellectualis id quod est: sed ex agente est perfectio ipsius secundum esse intellectuale in actu : sicut enim perspicuum in tenebris, quas visibiles non iacit in actu, non est nisi perspicuum in potentia, et per lumen cujus actu veniunt ad ipsum colores, efficitur perspicuum secundum effectum. Talis igitur est animae compositio : propter quod omnes concorditer Peripatetici negant in natura animae intelligentiae esse materiam et potentiam materialem.

Ex his autem quae dicta sunt, clarum est qualiter haec anima sola perfecta est et nobilis : eo quod tres habet operationes, divinam videlicet, et intellectualem, et animalem : divinam quidem in formas faciendo tam intelligibiles, de quibus diximus, quam naturales, quibus ipsa informat omnes vires sensus et vegetationis, ut ad speciem intellectualem agant, sicut superius dictum est. Intellectualem autem habet intelligendo et intellectu reflectendo se super seipsam. Animalem autem habet in animando : eo quod ipsa est forma hominis, sicut jam probatum est superius.

Amplius ex praehabitis scitur, quod. errant omnes, qui dicunt animam movere motu processivo ex hoc quod est composita : quoniam hoc nullo modo est verum : nullum enim compositum movet vel movetur ex hoc quod est compositum, sed potius ex hoc quod est simplex, movet hoc quod movet secundum locum. Primus enim motor (sicut osten-

dimus in octavo Physicorum) est omnino simplex, et impartibilis, nullam penitus habens magnitudinem, sed potius ex hoc movet omne quod movet localiter, quod inseparatione et universalitate accedit ad similitudinem primi motoris simplicis : ex hoc enim quod separatur, elevatur supra materiam, et materia sequitur ipsam., ex hoc quod efficitur universale modo sibi convenienti : et hoc est quod appetitus ejus non est unius, sicut appetitus materiae, sed est multorum quae cum uno loco non sint, consequitur per motum ad diversa loca ea quae desiderat. Quae autem sint moventia in hoc motu, diximus in libro de Anima, et in libro de Motibus animalium : sed sufficit hoc dicere, quod anima movet habens motum triplicibus potentiis. Quaedam autem sunt determinantia ea ad quae movetur animal, sicut sensus, et phantasia, et intellectus, et hujusmodi, sicut prudentia et ars. Quaedam sicut impetum facientia, sicut appetitus, et voluntas, et desiderium, et ira, et concupiscentia. Quaedam autem complectuntur utrolibet, sicut prohaeresis, synderesis, et liberum arbitrium, et hujusmodi.

Quae autem nunc dicta sunt, ad cognoscendam naturam animae secundum seipsam, sufficiunt ad praesens.