SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Hic incipit epistola in qua apostolus duo facit.

Primo enim excusat se de eo quod non iverat ad eos, sicut promiserat; secundo prosequitur intentionem suam, cap. III, ibi incipimus iterum, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit excusationem de mora; secundo morae assignat causam, secundo cap., ibi statui autem, etc..

Circa primum duo facit.

Primo enim reddit eos benevolos; secundo excusationem ponit, ibi et hac confidentia, etc..

Circa primum duo facit.

Primo captat eorum benevolentiam, recitando quaedam in generali; secundo quaedam in speciali, ibi non enim, etc..

Benevolentiam autem eorum captat apostolus ostendendo quod quidquid facit, totum facit ad eorum utilitatem.

Et circa hoc duo facit.

Primo praemittit utilitatem quae ex ipso aliis provenit; secundo rationem eorum assignat, ibi quoniam sicut abundant, etc..

Circa primum tria facit.

Primo enim ponitur gratiarum actio; secundo actionis gratiarum modus, ibi qui consolatur, etc.; tertio causa, ibi ut possimus et ipsi consolari.

Agit ergo gratias toti trinitati, a qua provenit omne bonum. Et ideo dicit benedictus deus, id est tota trinitas. Item personae patris, cum dicit et pater domini nostri iesu christi, per quem, scilicet christum, pater nobis omnia donavit.

Sed sciendum quod nos benedicimus deum, et deus benedicit nobis, sed aliter et aliter.

Nam dicere dei, est facere. Ps. XXXII, 9: dixit et facta sunt. Unde benedicere dei est bonum facere, et bonum infundere, et sic habet rationem causalitatis. Gen. I, 28, et XXII, V. 17: benedicens benedicam tibi, etc..

Dicere autem nostrum non est causale, sed recognoscitivum seu expressivum. Unde benedicere nostrum idem est quod bonum recognoscere.

Cum ergo gratias agimus deo, benedicimus sibi, id est recognoscimus eum bonum et datorem omnium bonorum. Tob. XII, V. 6: benedicite deum caeli, etc.. Dan. III, V. 57: benedicite, omnia opera, etc..

Recte ergo gratias agit patri, quia misericors est, unde dicit pater misericordiarum, et quia consolator, unde dicit et deus totius consolationis.

Et agit gratias de duobus, quibus homines maxime indigent. Primo enim indigent, ut auferantur ab eis mala, et hoc facit misericordia, quae aufert miseriam; et misereri est proprium patri. Ps. Cii, 13: quomodo miseretur pater filiorum, etc..

Secundo indigent ut sustententur in malis quae adveniunt. Et illud est proprie consolari, quia nisi homo haberet aliquid in quo quiesceret cor eius, quando superveniunt mala, non subsisteret. Tunc ergo aliquis consolatur aliquem, quando affert ei aliquod refrigerium, in quo quiescat in malis. Et licet in aliquibus malis homo possit in aliquo consolari et quiescere et sustentari, tamen solus deus est, qui nos consolatur in omnibus malis.

Et ideo dicit deus totius consolationis; quia si peccas, consolatur te deus, quia ipse misericors est. Si affligeris, consolatur te, vel eruendo ab afflictione per potentiam suam, vel iudicando per iustitiam. Si laboras, consolatur te remunerando, Gen. XV, 1: ego merces tua, etc.. Et ideo dicitur Matth. V, 5: beati qui lugent, etc..

Materiam autem gratiarum actionis subdit dicens qui consolatur, etc.. Quasi dicat: ideo benedictus, quia consolatur nos in omni tribulatione. Infra VII, 6: qui consolatur, etc..

Causam autem huius ponit, cum dicit ut possimus et ipsi consolari.

Ubi notandum est, quod in donis divinis est ordo. Ad hoc enim deus dat aliquibus specialia dona, ut ipsi effundant illa in utilitatem aliorum. Non enim dat lumen soli, ut sibi soli luceat sed ut toti mundo. Unde vult quod de omnibus bonis nostris, sive sint divitiae, sive potentia, sive scientia, sive sapientia, accrescat aliqua utilitas aliis. I petr.

C. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, etc..

Hoc est ergo quod apostolus dicit consolatur nos in omni tribulatione.

Sed quare? non ut solum nobis hoc sit ad bonum, sed etiam ut aliis prosit. Unde dicit ut possimus et ipsi consolari eos, etc..

Possumus enim consolari alios per exemplum consolationis nostrae. Qui enim non est consolatus, nescit consolari. Eccli. XXXIV, V. 11: qui non est tentatus, qualia scit? qui sunt in omni, id est in qualibet pressura. Is.

C. Lxi, 1 s.: spiritus domini misit me, etc., ut consolarer omnes lugentes, etc., eccli.

C. XLVIII, 27: consolatus est lugentes, etc..

Possumus, dico, consolari per exhortationem ad tolerantiam passionum, promittendo praemia aeterna, qua scilicet exhortamur vos per Scripturas et internas inspirationes, ut patienter sustineamus, et alios exhortemur exemplo nostro, et per ipsas Scripturas. I cor.

C. XI, 23: ego enim accepi a domino, etc..

Is. XXI, 10: quae audivi a domino, etc..

Posita utilitate quae ex apostolis aliis provenit, dictorum consequenter rationem assignat, dicens quoniam sicut abundant, etc..

Et quia duo dixerat, scilicet quod deus consolatur nos in omni tribulatione, et quod possimus et ipsi, etc., hic rationem horum duorum exponit, et primo ostendit quomodo deus consolatur nos in omni tribulatione; secundo quomodo consolatio nostra convertitur in consolationem aliorum, ibi sive autem tribulamur, etc..

Dicit ergo: recte dico quod consolatur nos in omni tribulatione nostra, quia secundum quod abundant passiones christi in nobis, etc..

Dicit christi, id est inchoatae a christo.

Ez. IX, 6: a sanctuario meo incipite. In christo enim inceperunt passiones pro peccatis nostris, quia ipse peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, I Petr. II, V. 24, deinde per apostolos, qui dicebant mortificamur tota die, Ps. XLIII, 22 etc., deinde per martyres qui secti sunt, tentati sunt, etc., Hebr. XI, 37; ultimo ipsi peccatores pro suis peccatis patienter iram domini portabunt, quia peccaverunt ei.

Vel passiones christi, id est quas sustinemus propter christum: Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, etc.. Et Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur, etc.. Sicut, inquam, huiusmodi passiones abundant, sic abundat per christum consolatio nostra. Ps. Xciii, V. 19: secundum multitudinem dolorum, etc..