SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 5

Positis rationibus suae commendationis et causis quare supportandus est, hic consequenter incipit se commendare.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim adaequat se pseudo et aliis, qui commendabant se; secundo praefert se eis, ibi ut minus sapiens, etc..

Adaequat autem se apostolus eis in gloria.

Est autem gloria duplex. Una secundum carnem, quae modica est et contemnenda.

Unde ipse dicit Phil. III, 7: sed quae mihi fuerunt lucra, arbitratus, etc.. Alia est secundum christum, quia magna gloria est sequi dominum, Eccli. XXIII, 38. Et haec est quaerenda.

Gal. Ult. 14: mihi absit gloriari nisi in cruce, etc.. Et ideo apostolus adaequat se eis quantum ad utramque gloriam. Et primo quantum ad primam; secundo quantum ad secundam, ibi ministri christi, etc..

Et, primo, adaequat se eis in generali, dicens: recipiatis me insipientem, si tamen insipientia est. Ex hypothesi enim loquor, quia si quis ausus est praesumere de se, et commendare se, et ego possum bene audere et commendare me in eodem, in quo ipse commendat se, quia non subest eis maior causa suae commendationis, quam mihi.

Et hoc dico in insipientia, id est dico, quod insipienter agam, cum tamen ipse sapienter ageret, cum hoc non faceret pro sui iactantia sed ut pseudo humiliaret. Supra eodem: existimo me non minus fecisse a magnis apostolis, etc..

Secundo cum dicit Hebraei sunt, etc., adaequat se eis in speciali, ostendens per singula se parem eis esse in quibus pseudo gloriabantur. Commendatio autem istorum et gloria erat de tribus. Primo de natione et lingua, quia dicebant se Hebraeos; secundo de genere, quia dicebant se esse de genere Israel; tertio de promissione, quia dicebant se esse participes promissionis Abrahae, cum essent de semine eius.

Et quantum ad haec tria adaequat se eis.

Primo quantum ad nationem et linguam, dicens Hebraei sunt, et ego, scilicet lingua et natione, quasi dicat: ita sicut et illi.

Et notandum est, quod, secundum quod quidam dicunt, Hebraei dicuntur ab Abraham, quia ante eum de facili non invenitur illud nomen. Potest tamen dici et forte melius, quod dicuntur a quodam Heber, de quo habetur Gen. Cap. XI, 14: vixit sale triginta annis, et genuit Heber. Et sequitur: vixit Heber triginta tribus annis, et genuit Phaleg.

Et tempore eius fuerunt divisae linguae, et lingua Hebraeorum remansit in familia sua.

Secundo adaequat se eis quantum ad genus, dicens Israelitae sunt, et ego, scilicet secundum ritus.

Tertio quantum ad tertium, dicens semen Abrahae sunt, et ego.

Et de istis tribus dicitur Phil. III, 4 s.: si quis alius sibi confidere videtur, ego magis circumcisus octavo die quantum ad tertium, ex genere Israel de tribu beniamin quantum ad secundum, Hebraeus, ex Hebraeis quantum ad primum. Rom. XI, 1: nam ego Israelita sum ex semine Abrahae, etc..

Sic ergo patet, quod non sum minor eis quantum ad gloriam, quae est secundum carnem; sed nec etiam quantum ad gloriam, quae est secundum christum, quia ministri christi sunt, id est dicunt se sic, ut decipiant vos, et ego sum minister christi.

I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros christi, etc.. Supra III, 6: qui et nos idoneos fecit, etc..

Consequenter cum dicit ut minus sapiens, etc., praefert se omnibus apostolis et pseudo. Et primo quantum ad mala perpessa, secundo quantum ad beneficia recepta, et hoc cap. XII, ibi si gloriari oportet, etc..

Circa primum duo facit.

Primo praefert se quantum ad mala, quae pertulit; secundo quantum ad modum quo mala vitavit, ibi Damasci praepositus.

Circa primum tria facit.

Primo proponit se aliis praeferendum; secundo ostendit in quo sit praeferendus, ibi quia in laboribus, etc.; tertio confirmat quaedam dictorum, ibi si gloriari oportet, etc..

Dicit ergo: si videor insipiens vobis, quia commendo me et adaequo me aliis, quanto magis videbor vobis minus sapiens, si praeferam me eis? et ideo dicit: non solum sum minister christi sicut et illi, sed ut minus sapiens, secundum vestrum iudicium, dico quod ego sum plus minister christi quam illi, et quantum ad hoc dicit se praeferendum esse. Rom. XI, 13: ministerium meum honorificabo, praeponendo scilicet illud ministerio aliorum.

In quo autem sit praeferendus ostendit, dicens quia in laboribus, etc., quasi dicat: in hoc plus ego, quia sum magis ostensus minister christi. In hoc, primo, quantum ad mala illata, secundo quantum ad mala sponte assumpta, ibi in itineribus saepe.

Mala autem illata primo ponit in generali, dicens: plus ego sum, scilicet ostensus minister, in laboribus plurimis quam illi, etsi aliquos labores pertulerint. I Cor. XV, V. 10: abundantius omnibus illis laboravi.

Secundo enumerat ista mala in speciali, et hoc, primo, quantum ad carceris squalores, quia in carceribus abundantius, scilicet quam illi. Act. XVI, 23: cum multas plagas illis intulissent, scilicet Paulo et sociis, miserunt in carcerem.

Secundo quantum ad flagellorum dolores, quia in plagis, scilicet ostensus sum, supra modum aliorum, scilicet modum humanae virtutis, vel supra modum humanae consuetudinis.

Supra XI, 23: in plagis, in carceribus, etc..

Sed contra I Cor. X, 13: fidelis deus, qui non permittet vos tentari supra id, etc..

Non ergo supra modum humanae virtutis.

Respondeo. Dicendum est, quod deus non permittit nos tentari sine adiutorio gratiae divinae. Et ideo dicebat apostolus I Cor. XV, V. 10: non autem ego, sed gratia dei mecum.

Et quantum ad mortis terrorem; unde dicit in mortibus frequenter, id est in periculis et terroribus mortis. Unde dicebat ipse Rom. VIII, 36: mortificamur tota die. I cor.

C. XV, 31: quotidie morior propter gloriam vestram.

Sed consequenter, cum dicit a Iudaeis quinquies, etc., manifestat duo ultima pericula, quae perpessus est. Et primo periculum plagarum, secundo periculum mortis.

Plagarum autem periculum manifestat per ipsa perpessa a suis, scilicet Iudaeis.

Et ideo dicit a Iudaeis quinquies, etc..

Notandum est autem, sicut dicitur deut.

C. XXV, 2 s., pro mensura delicti erit plagarum modus. Ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, etc.. Ex quo habetur quod homines pro minoribus peccatis debent flagellari, ita tamen, quod flagellatus non reciperet ultra quadraginta plagas. Iudaei autem, ut viderentur misericordes, semper faciebant citra mandatum legis, dantes pauciores quam quadraginta, secundum quod eis videbatur. Quia ergo odio habebant Paulum, quando flagellabant eum, dimittebant sibi de numero praedicto quantominus poterant, scilicet unam tantum minus, dantes sibi trigintanovem. Et hoc est, quod quinque vicibus accepit, id est recepit quadraginta plagas, minus una, plaga, id est trigintanovem.

Secundo manifestat pericula perpessa ab extraneis, scilicet a gentibus, dicens ter virgis caesus sum. Act. XVI, 22: magistratus, scissis eorum tunicis, iussit eos virgis caedi.

Item XXII, 24: iussit eum tribunus duci in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, etc..

Pericula vero mortis illata, et primo pericula mortis illata ab hominibus ostendit, dicens semel lapidatus sum. Hoc fuit in civitate licaoniae, ibi obrutus lapidibus fuit quasi mortuus. Act. XIV, 18: lapidantes Paulum eiecerunt eum extra civitatem, credentes eum mortuum.

Secundo pericula mortis illata a periculis naturae, et haec sunt specialiter maris, et aggravat ea, primo, ex numero, quia ter naufragium feci, id est pertuli; secundo ex continuitate, quia nocte et die in profundo maris fui, quod est gravius; quia ad litteram dicit, quod cum pluries passus sit naufragium, tamen semel stetit sub aqua per diem et noctem, divina eum virtute protegente.

Unde poterat dicere illud ionae II, 4: et proiicite me in profundum, etc..

Enumeratis autem malis illatis, enumerat consequenter etiam mala assumpta, cum dicit in itineribus. Et primo exteriora, secundo interiora, ibi praeter illa quae extrinsecus, etc..

Mala exteriora exprimit, et primo quantum ad mala, quae contingunt in itineribus; secundo quantum ad ea quae eveniunt in domibus.

Quantum ad primum, primo, ponit multiplicitatem itinerum, dicens in itineribus saepe, scilicet ostensus sum minister christi, sustinendo multa dura et gravia patienter.

Rom. XV, 19: ab ierusalem usque in illyricum, etc.. Et cum hoc multas alias vias fecit, et Romam, et Hispaniam vadens. Psalmo XVI, 4: propter verba labiorum tuorum, etc..

Secundo enumerat periculum itinerum. Et primo praemittit minora, secundo subdit gravius periculum, quod in falsis fratribus.

Praemittit autem tria, secundum quae multa pericula passus est. Primo pericula secundum causas. Et hoc, vel ex causa naturali, et ideo dicit periculis fluminum. Naturaliter enim flumina hyeme excrescunt, et sunt rapida et valde periculosa, etc.. Vel ex malitia violenta, et quantum ad hoc dicit periculis latronum, quos excitabat ei diabolus, ut vel vestes ei auferrent. Iob XIX, 2: simul venerunt latrones, etc.. Secundo enumerat pericula metum inferentia, et hoc vel ex suis, unde dicit periculis ex genere, id est, a Iudaeis procuratis; vel ab extraneis, et ideo dicit periculis ex gentibus, propter unius dei praedicationem, qui eum capere volebant; et sic in suis et in aliis non habebat requiem.

Ier. XV, 10: ut quid me genuisti, mater mea, virum doloris? etc.. Tertio enumerat pericula quantum ad loca, et hoc, vel quantum ad civitates, unde dicit periculis in civitate, id est, in commotionibus civitatum contra me sicut fuit ephesi et apud Corinthum, ut patet Act. XVIII, 12 et XIX, 23; vel quantum ad solitudines, et quantum ad hoc dicit periculis in solitudine, quae erant vel a bestiis malis, sicut quando vipera momordit manum suam, Act. Ult., quando congregavit sarmenta, vel ex penuria ciborum.

Vel quantum ad maria, et ideo dicit periculis in mari, non ex mari, sicut supra, sed in mari, ut pericula quae proveniunt ex praedonibus et piratis. Eccli. XLIII, 26: qui navigant mare, etc..

Sed gravius periculum subdit, dicens periculis in falsis fratribus, id est in falsis christianis et haereticis, et in pseudo. Ier.

C. IX, 4: unusquisque a fratre suo se custodiat.