SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Postquam tractavit de bonis ministris christi et fidei, consequenter apostolus invehitur contra falsos ministros et pseudo-prophetas. Et primo invehitur contra eos; secundo vero contra illos, qui, decepti ab eis, adhaerebant eis, in XIII cap., ibi ecce tertio, etc..

Circa primum duo facit.

Primo excusat se de eis quae imponuntur sibi per rationem; secundo vero per facti evidentiam, ibi quae autem secundum faciem sunt, etc..

Circa primum duo facit.

Primo recusat se excusare per experimentum, cum tamen posset; secundo vero excusat per rationem, ibi qui arbitrantur, etc..

Circa primum tria facit.

Primo praemittit obsecrationem; secundo interponit illud quod imponitur sibi a pseudo, ibi qui in facie quidem, etc.; tertio recusat experimentum, ibi rogo autem.

Dicit ergo ipse autem ego Paulus, qui vos et alios ad eleemosynas exhortor; ego, inquam, ipse, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam christi. De mansuetudine christi habetur Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum, etc.. De modestia sap.

C. XI, 21: omnia in numero, pondere et mensura disposuisti, etc.. Modestia enim nihil aliud est quam modum servare in agendis.

Facit autem specialiter hic mentionem de mansuetudine et modestia christi, quia pseudo, et Corinthii, specialiter imponebant Paulo quod cum esset praesens apud eos conversaretur humiliter, et cum esset absens scriberet eis valde dure. Et ideo posuit illa duo quae christus habuit, ut sciant quod apostolus haec etiam ostendit et servavit exemplo christi.

Et ideo consequenter interponit vitium sibi impositum, dicens: ego ipse Paulus, id est vere humilis, quia Paulus humilis et quietus interpretatur. I Cor. XV, 9: ego sum minimus, etc.. Unde ego ipse, id est, vere Paulus. Ps. Ci, 28: tu quidem ipse es. Eccli.

C. XIX, 23: est qui nequiter humiliat se, etc..

Et Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, etc..

Ego inquam obsecro, qui in facie, id est exterius, ut dicitis, humilis sum inter vos, id est humiliter conversatus, cum sum vobis praesens, absens autem, id est cum sum absens a vobis, quando scilicet non timeo laedi ab aliquo vestrum, confido in vobis, id est confidenter ago, aspere vobis per epistolam scribens. Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens, etc..

Consequenter cum dicit rogo autem, etc., recusat sumere experimentum.

Isti enim credebant quod apostolus ex timore ductus conversaretur humiliter inter eos, et ideo dicit: vos ita creditis, sed ego rogo vos, qui et ipse obsecro, ut velitis experiri, utrum ego, si necesse sit, faciam in praesentia, quomodo facio in absentia. Et ideo dicit ne praesens, id est cum fuero apud vos, audeam facere in vobis, si necesse sit, per eam confidentiam, id est ita confidenter, sicut existimor a vobis audere, id est audacter et confidenter agere, in quosdam, incorrectos dure reprehendendo, per litteras etiam corrigendo. Iob XXXI: exaltat audacter, etc..

Deinde excusat se per rationem, dicens qui arbitrantur, etc., quasi dicat: et licet nolim experimento me excusare propter vos, tamen ratio in promptu est ad excusandum me sufficienter.

Circa hoc ergo tria facit.

Primo ponit causam, quare imponunt ei quod dictum est; secundo destruit causam illam; tertio confirmat per rationem.

Causa autem quare hoc sibi imponitur, scilicet quod praesens sit humilis, absens autem severus et austerus, est quia isti arbitrabantur apostolum secundum carnem ambulare.

Et quia unusquisque secundum regulam operis operatur, finis autem habet rationem regulae, ideo quilibet dirigit opus suum ad finem quem intendit. Qui ergo ponunt finem suum in bonis carnalibus dicuntur ambulare secundum carnem. Et inde est quod ita regulant opera sua, ut consequantur ea quae sunt carnis; quae quidem, quia possunt subtrahi ab hominibus, ideo homines, qui in carnalia tendunt, blande se habent ad homines et humiliter. Et ideo, quia credebant apostolum ambulare secundum carnem ideo credebant quod propter hoc humiliter conversatus sit inter eos.

Sed haec ratio nulla est et vana, et ideo destruit eam. Dicens in carne enim, etc., quasi dicat: quod nos sumus in carne non possumus negare, quia Rom. VIII, 12 dicitur: debitores sumus non carni, etc.; sed quod nos regulemur secundum carnem, ponendo in bonis carnalibus finem, sive intentionem nostram, hoc est falsum, quia non secundum carnem militamus, id est vitam nostram, quae est quaedam militia, ut dicitur iob VII, 1, non regulamus secundum carnem.

Et quod non militemus secundum carnem probat, cum dicit nam arma nostra, etc., et primo, ex militaribus armis, sicut unusquisque pugnator habet arma accommoda militiae et pugnae suae. Sed constat quod arma eorum qui pugnant secundum carnem, seu militant, sunt divitiae, voluptates, honores et potentiae mundanae et temporales, cum ergo arma nostra non sint huiusmodi, quia arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo, id est secundum deum, vel ad honorem dei, ergo nos non militamus secundum carnem.

Secundo vero cum dicit ad destructionem, etc., ponit virtutem armorum spiritualium, quorum quidem virtus patet ex triplici effectu eorum.

Primus effectus est quod per ipsa arma confunduntur rebelles. Et quantum ad hoc dicit ad destructionem munitionum, quasi dicat: bene sunt potentia deo, ut destruant rebelles. Infra Tit. I, 9: ut sit potens exhortari, etc.. Ier. I, 10: ut evellas et destruas, etc..

Muniunt autem se aliqui contra deum dupliciter.

Aliqui astutis consiliis, sicut sunt tyranni, qui machinantur pravis consiliis suis destruere quae dei sunt, ut ipsi tyrannizent.

Et quantum ad hoc dicit consilia destruentes, scilicet tyrannorum. Iob V, 13: qui apprehendit sapientes, etc.. Aliqui vero per superbiam vel altitudinem ingenii proprii. Et quantum ad hoc dicit et omnem altitudinem, scilicet suae superbiae. Rom. XII, 16: non alta sapientes, etc., id est superba. Sive profunditatem intellectus tam legisperitorum, quam philosophorum. Rom. VIII, 39: neque altitudo, neque profundum. Is. V, 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Altitudinem, dico, extollentem se adversus scientiam dei, scilicet fidem, quae est scientia dei, quia quae de deo dicuntur impugnant, scilicet partum virginis, et alia dei mirabilia.

Is. XI, 9: repleta est terra scientia dei.

Apoc. II, 23: quam dicunt altitudinem Satanae.

Apoc. II, 24: qui non cognoverunt altitudinem Satanae. Rom. XI, 20: noli altum sapere, sed time.

Secundus effectus est conversio infidelium ad fidem. Et quantum ad hoc dicit et in captivitatem redigentes, etc.; quod quidem fit quando id quod homo scit, totum supponit ministerio christi et fidei. Ps. Cil, V. 8: ad alligandos reges eorum in compedibus, etc.. Eccli. VI, 25: iniice pedem tuum in compedes illius, id est in documenta fidei, etc..

Tertius effectus est correctio peccantium.

Et quantum ad hoc dicit et in promptu habentes, id est promptum et liberum animum habentes ad puniendum omnem inobedientiam. Ps. Cil, 6: gladii ancipites in manibus, etc.. Et hoc erit, cum impleta fuerit vestra obedientia, id est cum vos perfecte obedientes eritis, quia si vos velitis obedire, non erit nobis locus puniendi inobedientiam aliorum et vestram.

Vel, tunc ulciscemur vos de inobedientia, quando impleta fuerit obedientia vestra, id est quando destruetur inobedientia vestra: contraria enim contrariis curantur.