SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Ostenso quod quando primo eis praedicavit in ipso adventu, evangelizavit eis gratis, hic ostendit quod nec etiam contrahendo moram apud eos, accepit ab eis sumptus. Et primo hoc ostendit, secundo vero respondet cuidam tacitae quaestioni, ibi nam quod mihi, etc..

Dicit ergo: non solum quando primo veni ad vos non accepi a vobis sumptus; sed etiam cum essem apud vos diu et etiam egerem, ut ostendat quod non dimisit eis sumptus propter divitias, nulli onerosus fui, aliquid ab aliquo accipiendo. In quo apparet causa quare dimisit: quia Corinthii, propter avaritiam eis innatam, reputabant sibi onus ministrare sumptus. I Cor. IX, 12: non sumus usi hac potestate, sed omnia sustinemus, etc..

Sed possent isti dicere: unde ergo habuisti necessaria? et ideo respondet dicens quod ab aliis ecclesiis. Ideo scilicet nihil accepi, quia illud quod mihi deerat, scilicet a pretio quod lucrabatur nocte laborando manibus suis, apud aquilam et priscam.

Erat enim scenofactoriae artis, per quam lucrabatur sibi necessaria. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, etc.. Illud ergo quod deerat non dedistis vos, sed suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, scilicet philippenses, qui erant valde liberales.

Unde de hoc in epistola ad philippenses commendat eos: Phil. IV, 15: nulla ecclesia communicavit mihi in ratione dati et accepti, nisi vos. Sed Corinthii erant avari.

Consequenter cum dicit et in omnibus sine onere, etc., ostendit quomodo se habebit in hoc ad eos in futurum, dicens, quod etiam sine onere vult se habere ad eos. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit suam rationem communem; secundo confirmat eam, ibi est veritas christi, etc..

Dicit ergo: non solum feci hoc, scilicet quod gratis vobis evangelizavi et nulli onerosus fui, sed etiam in omnibus servabo me vobis sine onere, sicut usque modo servavi, non dure reprehendendo, non severe corrigendo, nec vestra accipiendo. Act. III: argentum et aurum et vestem nullius concupivi. Num. XVI, 15: tu scis quod nec asellum quidem acceperim ab eis, dicit Moyses ad dominum. Samuel dicit, I reg.

C. XII, 3: loquimini de me, si oppressi, etc..

Et quod ita facturus sit, confirmat ex duobus.

Primo ex eo qui loquitur in ipso, scilicet christo, qui est veritas, a qua non potest esse falsum. Et ideo dicit est veritas christi in me, etc., quasi dicat: hoc quod dixi verum est, quia veritas christi loquitur in me, etc.. Hoc infra ultimo: an experimentum quaeritis eius qui in me, etc..

Vel hoc potest accipi per modum iurantis.

Quasi dicat: deus, qui est veritas et est in me scrutans corda, sit mihi testis, quod ita servabo me. Rom. I, 9: testis est mihi deus, etc..

Secundo, ex eo quod non intendit minuere gloriam suam, sed augere.

Apostolus enim attribuebat sibi apud christum ad magnam gloriam quod ipse solus, inter apostolos, sine sumptu praedicabat Corinthiis.

Et ideo dicit: ideo servabo me sine onere, quoniam non infringetur, id est non minuetur, in me haec gloria, quod scilicet gratis praedico vobis, et quod a licitis abstineo, propter salutem vestram: quae quidem est gloria christi, quia ipse glorificatur per hoc in me; vel quia ego hanc gloriam habeo specialiter apud christum. Quae quidem refringeretur in regionibus achaiae, ubi Corinthus erat metropolis, si recepisset ab eis, quia avari erant. Habitabant enim in maritimis, et erant intenti mercationibus, et tales consueverunt esse avari. I Cor. IX, 15: bonum est mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

Consequenter cum dicit quare? quia non, etc., ponit causam quare non accepit sumptus ab eis. Et circa hoc duo facit.

Primo excludit falsam causam; secundo astruit veram, ibi quod autem facio, etc..

Circa primum sciendum est, quod pseudo imponebant apostolo, quod ideo non recipiebat a Corinthiis sumptus, quia non diligebat eos, et quia non intendebat eis benefacere et servire. Dicit ergo quare, scilicet hoc facio, quia non diligo vos, id est pro odio quod habeo ad vos, sicut dicunt pseudo? deus scit quod diligo vos, et quod non pro odio hoc facio. Io. Ult.: domine, tu scis, quia amo te.

Sic ergo, exclusa causa falsa, sequitur vera, ibi quod autem facio, etc.. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit veram causam; secundo rationem huius assignat, ibi nam eiusmodi pseudo, etc..

Circa primum sciendum est, quod pseudo, ut dictum est, quaerebant lucra et gloriam propriam. Et ideo, ut in reverentia haberentur, nitebantur exterius sequi vestigia apostoli, vel etiam, si potuissent, excellere ipsum.

Dicit ergo apostolus: si ergo volunt me imitari, in hoc imitentur, ut nihil accipiant.

Et quia sciebat quod pseudo praedicabant ut acciperent, et, per consequens, quod non praedicarent si deficeret eis lucrum, dicit quod facio, ideo facio et faciam hoc, non propter odium, sed ut amputem occasionem eorum, scilicet pseudo, qui volunt, supple meo exemplo, habere occasionem accipiendi vestra.

Sciebat enim, secundum Ambrosium, quod si non acciperent, non diu praedicarent. E contrario dicitur Prov. VI: da occasionem sapienti, etc.. Et hoc, ut tales inveniantur, scilicet pseudo, sicut et nos, scilicet non accipientes pecunias, sicut et nos non accipimus. In quo quidem ipsi gloriantur, scilicet quod imitantur nos, et ego nolo, si perfecte volunt nos imitari, quod accipiant.

I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut me, scilicet non accipientes.

Ut in quo, etc.. Hoc legitur tripliciter.

Uno modo sic: ut inveniantur tales, supple sicut et nos, non accipiendo sicut et nos non accipimus, et, per consequens, a praedicatione cessando. In quo, scilicet esse tales, sicut et nos gloriantur; contendebant enim esse similes veris apostolis. Secundo modo sic: ut in eo in quo gloriantur, scilicet accipiendo, quia hoc solum quaerebant, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis, cessando scilicet et desistendo ab acceptione, ut nobis assimilentur. Tertio modo sic: ut in eo in quo gloriantur, scilicet in non accipiendo, dicunt enim se nihil accipere, inveniantur sicut et nos, id est non meliores nobis, ne scilicet possint se in hoc nobis praeferre.

Nam eiusmodi, hoc continuatur tripliciter.

Primo modo sic: ita gloriantur et contendunt, non sicut nos, nam eiusmodi, etc..

Secundo modo sic: et vere desistant accipere, ut nobis assimilentur, nam eiusmodi, etc..

Tertio modo sic: ita in non accipiendo gloriantur, ut nobis similes videantur.

Posita autem vera causa, probat eam consequenter, dicens nam eiusmodi, etc., ostendens quomodo student assimilari apostolos.

Et circa hoc tria facit.

Primo ponit causam; secundo probat eam, ibi sed non mirum; tertio consequenter ostendit differentiam pseudo ad veros apostolos, ibi quorum finis, etc..

Dicit ergo: recte dico, quod hoc facio, ut amputem eis occasionem accipiendi.

Nam eiusmodi pseudo-apostoli sunt operarii, scilicet falsi. Phil. III, 2: videte canes, videte malos operarios, etc..

Subdoli, id est, callidi et vulpini, sub specie religionis decipientes. Ez. XIII, 4: quasi vulpes in desertis, etc.. Cant. II, 15: capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, etc.. Matth. VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, etc.. Et hoc est quod dicit transfigurantes se in apostolos christi, id est exterius portantes signa bonorum apostolorum.

II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, etc..

Et hoc probat, quia sicut veri apostoli mittuntur a deo et informantur ab ipso, sic Satanas transformat se in Angelum lucis, qui est dux et incentor eorum, ostendens se esse vel Angelum dei, vel aliquando christum. Non est ergo mirum neque magnum si ministri eius, scilicet pseudo, transformant se in ministros iustitiae, id est simulant se esse iustos. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et minister eius, etc..

Notandum autem est, quod Satanas transfigurat se aliquando visibiliter, sicut beato martino, ut deciperet eum, et hoc modo multos decepit. Sed ad hoc valet et necessaria est discretio spirituum, quam specialiter deus contulit beato Antonio. In hoc tamen potest cognosci, quod Satanas sit, quia bonus Angelus in principio hortatur ad bona, et perseverat in eis, sed malus in principio quidem praetendit bona, sed postmodum volens explere desiderium suum, et quod intendit, scilicet decipere, inducit et instigat ad mala. I Io. IV, 1: omni spiritui nolite credere, etc.. Et ideo iosue cum videret Angelum in campo suo, dixit iudic. V: noster es an adversariorum? aliud etiam signum est, quod bonus Angelus etsi terreat in principio, tamen statim consolatur, et confortat, sicut zachariam, Lc. I, V. 13: ne timeas, zacharia. Et ad beatam virginem dixit: ne timeas, maria, etc.. Malus autem Angelus stupefacit et desolatum dimittit.

Et hoc ideo, ut stupefactum facilius decipiat et persuadeat sibi.

Aliquando autem transfigurat se invisibiliter, et hoc quando ea, quae in se mala sunt, facit apparere bona, pervertendo sensus hominis et inflammando concupiscentiam. Prov.

C. XVI, 25: est via quae videtur homini recta, etc.. Sic decepit monachum quemdam, qui cum proposuisset in animo suo numquam exire cellam, suggessit ei diabolus, quod bonum esset quod exiret ad ecclesiam et reciperet corpus christi. Cui suggestioni consentiens, propositum mutavit vadens ad ecclesiam.

Postmodum cognoscens eum fuisse diabolum, gloriatus est monachus quod non deceperat eum, quia ad bonum iverat, et tamen iam removit eum a proposito continue standi in cella. Postmodum vero iterum suggessit ei, quod pater suus esset mortuus, et dimiserat sibi multas divitias distribuendas inter pauperes, quod iret ad civitatem, ad quam cum iret, numquam rediit ad cellam, et mortuus est in peccato. Unde valde difficile est, quod homo caveat sibi, et ideo recurrendum est ad adiutorium divinum. Iob XLI, 4: quis revelabit faciem indumenti eius, etc., quasi dicat: nullus nisi deus.

Consequenter ponit ministrorum, et malorum et bonorum differentiam, quae consistit in hoc, quod finis illorum, scilicet ministrorum christi, et Satanae, erit secundum opera eorum. Nam finis bonorum erit bonus, et malorum erit malus, et boni inducuntur ad bonum, et mali ad malum. Phil.

C. III, 19: quorum finis interitus, etc.. Item boni recipient bona, et mali mala. Supra V, V. 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal christi.