SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Posita prima causa suae dilationis, ne scilicet cum tristitia iret ad eos, hic ponit causam secundam quae est ex fructu quem alicubi faciebat.

Et circa hoc duo facit.

Primo ponit sui itineris processum; secundo ipsius processus effectum, ibi deo autem gratias, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit impedimentum fructificandi, quod habuit in troade; secundo subiungit processum suum in Macedoniam, ibi sed valefaciens, etc..

Dicit ergo cum venissem troadem propter evangelium, id est ad praedicandum christum, Io. XV, 16: posui vos ut eatis, etc., et Ostium mihi apertum esset, id est mentes hominum paratae et dispositae essent ad recipiendum praedicationis verba et christum.

I Cor. XVI, 9: Ostium mihi apertum est, etc..

Apoc. III, 20: ecce sto ad Ostium, etc.. Sed non in quocumque, imo in domino, quia ipsa praeparatio mentis humanae est ex virtute divina. Nam licet facilitas qua mentes praeparantur, sit causa conversionis, tamen ipsius facilitatis et praeparationis causa est deus. Thren. Ult.: converte nos, domine, ad te, et convertemur.

Cum, inquam, ita esset apertum mihi Ostium in domino, non habui requiem spiritui meo, id est non potui facere quod spiritus meus volebat, id est dictabat. Tunc enim dicitur habere spiritus requiem, quando efficit quod vult, sicut tunc dicitur caro requiescere, quando habet quod concupiscit. Lc.

C. XII, 19: anima mea, habes multa bona, etc.. Apostolus non dicit: non habui requiem carni meae vel corpori sed spiritui meo, id est voluntati meae spirituali, quae est ut christum firmem in cordibus hominum. Et impediebar, quia videbam corda parata et disposita, et non poteram praedicare.

Sed quare non habuit requiem spiritui suo, subdit eo quod non inveni titum fratrem meum, id est propter absentiam titi, et hoc duplici de causa.

Una causa est, quod licet apostolus sciret omnes linguas, ita ut diceret: gratias ago deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor, tamen magis expeditus et edoctus erat in lingua Hebraea, quam in Graeca; titus autem magis in Graeca. Et ideo volebat eum habere praesentem, ut praedicaret in troade. Et quia erat absens, nam Corinthii detinuerant eum, dicit non habui requiem spiritui meo.

Sed quia dona dei non sunt imperfecta, et donum linguarum fuit specialiter apostolis collatum ad praedicandum per totum mundum, Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, etc., et ideo alia causa est melior, quae est, quia apostolo imminebant in troade multa facienda. Nam ex una parte imminebat ei praedicare his qui parati erant recipere christum per fidem; ex alia parte imminebat ei resistere adversariis qui impediebant; et ideo quia ipse non poterat solus ista facere, angustiabatur de absentia titi, qui institisset praedicationi et conversioni bonorum, et apostolus restitisset adversariis.

Et specialiter etiam hoc scribit eis, ut innuat, quod non solum prima causa dilationis suae fuit ex eis, sed etiam secunda. Nam ipsi propter duritiam et dissensionem eorum detinuerant tanto tempore titum, et ideo dicit eo quod non inveni titum fratrem, vel in christo, vel coadiutorem. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, etc..

Et quia non inveni titum in troade, non remansi ibi, sed valefaciens eis, qui erant conversi, et in quibus Ostium apertum erat, profectus sum in Macedoniam, ubi credebam eum invenire.

Causa autem essendi in Macedonia legitur Act. XVI, 9, ubi dicitur quod vir Macedo, etc..

Consequenter cum dicit gratias autem deo, etc., ponit profectum sui processus, et circa hoc duo facit.

Primo enim describit ordinem sui processus; secundo excludit ab isto processu pseudoapostolos, ibi ad hoc quis tam idoneus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo insinuat profectum quem faciebat; secundo exponit quoddam quod dixerat, ibi christi bonus odor, etc..

Circa primum sciendum quod apostolus profectum et fructum quem faciebat, non attribuit sibi, neque propriae virtuti, sed deo. I Cor. XV, 10: abundantius omnibus laboravi non ego, sed gratia, etc.. Et ideo dicit gratias autem deo, scilicet ago. I thess.

C. V, 18: in omnibus gratias agite. Eph. V, V. 20: gratias agentes, etc.. Qui semper triumphat nos in christo iesu, id est triumphare nos facit in praedicatione christi contra adversarios.

Ubi sciendum est quod praedicatores veritatis duo debent facere, scilicet exhortari in doctrina sacra et contradicentem devincere.

Et hoc dupliciter: disputatione haereticos, patientia vero persecutores. Unde per ordinem ista tangit hic apostolus, et ideo dicit qui triumphat nos, quantum ad contradicentes.

Rom. VIII, 37: in his omnibus superamus.

Et I Mac. III, 19: non in fortitudine exercitus victoria belli, sed de caelo, etc..

Et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quantum ad exhortationem sacrae doctrinae.

Sed odorem notitiae suae exponit Glossa, id est filium suum; sed melius est ut hoc dicatur ad differentiam notitiae de deo, quam faciunt aliae scientiae et quam facit fides.

Nam notitia de deo quae habetur per alias scientias, illuminat intellectum solum, ostendens quod deus est causa prima, quod est unus et sapiens, etc.. Sed notitia de deo quae habetur per fidem et illuminat intellectum et delectat affectum, quia non solum dicit quod deus est prima causa, sed quod est salvator noster, quod est redemptor, et quod diligit nos, quod est incarnatus pro nobis: quae omnia affectum inflammant. Et ideo dicendum quod odorem notitiae suae, id est notitiam suae suavitatis, credenti per nos in omni loco manifestat, quia iste odor longe lateque diffunditur. Eccli. XXIV, 23: ego quasi vitis fructificavi, etc.. Gen. XXVII, V. 27: ecce odor filii, etc..

Quia vero aliqui possent dicere: quid est odor dei in omni loco? nam multa loca sunt in quibus non recipitur praedicatio nostra. Ideo apostolus exponit, dicens: non curo, quia sive recipiant praedicationem, sive non, tamen notitia dei manifestatur ubique per nos, quia sumus bonus odor christi deo, id est ad honorem dei. Et loquitur ad similitudinem legis, ubi dicitur quod sacrificium fiat in odorem suavitatis suavissimum deo; quasi dicat: nos sumus holocaustum quod offertur deo in odorem suavitatis. Et tam in his qui salvi fiunt, ut scilicet non pereant, quod est eis a deo, quam in his qui pereunt, quod est eis ex seipsis.

Unde Osee XIII, 9: perditio tua, Israel, ex te, etc..

Sed estne odor bonis et malis eodem modo? non, sed aliis quidem est odor mortis in mortem, id est, invidiae et malitiae occasionaliter ducentis eos in mortem aeternam, illis scilicet qui invidebant bonae famae apostoli et impugnabant praedicationem christi et conversionem fidelium. Lc. II, 34: positus est hic in ruinam, et in resurrectionem, etc..

Aliis autem odor vitae, dilectionis et bonae opinionis ducentis eos in vitam aeternam scilicet illis qui gaudent et convertuntur ad praedicationem apostoli. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus, etc.. His autem qui salvi, etc..

Sic ergo ex odore apostoli boni vivunt, mali moriuntur, sicut legitur quod ad odorem vinearum florentium moriuntur serpentes.

Consequenter cum dicit: sed ad haec quis tam idoneus, etc., excludit ab isto profectu pseudo-apostolos, dicens quis illorum pseudo-apostolorum est tam idoneus ad ista, scilicet quae nos apostoli veri facimus? quasi dicat: nullus. Ps. Cxxxviii, 17: nimis honorati sunt amici tui, deus.

Sed contra Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, etc.. Ad hoc respondet Gregorius super Ezech., quod sancti duplici ex causa seipsos laudant, et non propter gloriam suam et vanitatem.

Prima causa est, ut non desperent in tribulationibus, sicut iob, quando amici nitebantur eum ad desperationem inducere, reduxit ad memoriam sua bona quae fecerat, ut confortatus non desperaret. Unde dicebat: pepigi foedus cum oculis meis, etc..

Legitur etiam de quodam sancto patre, quod quando tentabatur de desperatione, reducebat ad memoriam bona quae fecerat, ut confortaretur; quando tentabatur de superbia, reducebat ad memoriam mala, ut humiliaretur.

Secunda causa est propter utilitatem, ut scilicet haberetur in maiori fama, et citius crederetur doctrinae suae. Et propter hanc causam hic apostolus laudat se. Nam Corinthii praeferebant sibi pseudo-apostolos, et condemnabant eum, et ideo non sic obediebant sibi. Ut ergo non vilipenderent eum, sed obedirent sibi, praefert se eis et laudat se, et dicit sed ad haec quis tam idoneus, sicut nos? non pseudo-apostoli, quia licet ipsi praedicent, tamen adulterant verbum dei, quod nos non facimus.

Unde dicit non sumus sicut plurimi, scilicet pseudo-apostoli, adulterantes verbum dei, admiscendo contraria, sicut haeretici, qui licet confiteantur christum, tamen non dicunt eum esse verum deum. Sic faciunt pseudo-apostoli, qui dicunt cum evangelio debere observari legalia.

Item non adulterantes verbum dei, id est, praedicantes vel propter quaestum, vel propter favorem laudis. Sic enim mulieres adulterae dicuntur quando recipiunt semen ex alio viro ad propagationem prolis. In praedicatione autem semen nihil aliud est quam finis seu intentio tua, vel favor gloriae propriae.

Si ergo finis tuus est quaestus, si intentio tua est favor gloriae propriae, adulteras verbum dei. Hoc faciebant pseudo-apostoli, qui propter quaestum praedicabant. Infra IV, 2: neque adulterantes verbum dei, etc.. Apostoli autem praedicabant neque propter quaestum, neque gloriam propriam, sed propter laudem dei et salutem proximi. Et ideo subiungit sed ex sinceritate, id est, sincera intentione, non pro quaestu et sine admixtione corruptionis. Supra I, 12: ex sinceritate, etc..

Ponit autem triplicem rationem huius sinceritatis. Prima ratio sumitur ex dignitate mittentis. Nuntium enim veritatis decet vera loqui. Et ideo dicit ex deo, id est, illa sinceritate quae est digna nuntiatio dei.

I Petr. IV, 11: si quis loquitur quasi sermones dei.

Secunda sumitur ex auctoritate praesidentis cui astat. Ideo dicit coram deo, coram quo ex sinceritate loqui debemus. III reg.

C. XVII, 1: vivit dominus, in cuius conspectu sto, etc..

Tertia sumitur ex dignitate materiae de qua loquitur. Nam praedicatio apostolorum est de christo, et ideo debet esse sincera, sicut et ipse deus et christus. Et ideo dicit in christo solum, non de legalibus, ut pseudo-apostoli faciunt. I Cor. II, 2: neque existimavi me scire aliquid inter vos, nisi christum, et hunc crucifixum.