SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra excusavit se apostolus per rationem hic excusat se per facti evidentiam.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim committit auditoribus iudicium suae excusationis; secundo prosequitur suam causam, ibi si quis confidit, etc..

Dicit ergo primo: licet appareat per rationem falsum esse quod imponunt mihi pseudo, tamen si aliqui sint inter vos, qui ratione non vincantur et noluerint rationi acquiescere, saltem videte, id est considerate, ea quae sunt secundum faciem, id est in manifesto apparent de me evidenter. Committit autem eis iudicium causae suae, ad ostendendam securitatem cordis sui. Iob VI, V. 29: respondete, obsecro, absque contradictione.

Sed contra Io. VII, 24: nolite secundum faciem iudicare. Non ergo bene dicitur hic quae secundum faciem sunt videte.

Respondeo. Dicendum est quod ibi accipitur secundum faciem pro his quae exterius apparent in homine, scilicet pro sola veritatis apparentia, secundum quae non debet homo iudicare, quia aliquando contrarium latet in corde. Unde dicitur Matth. VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus, etc.. Hic vero accipitur secundum faciem pro ipsa veritate evangelica et facti evidentia, secundum quam potest fieri iudicium.

Glossa aliter exponit, scilicet secundum faciem, id est pseudo videte, id est attendite.

Quasi dicat: considerate facta eorum, quia impossibile est quin inter multa bona quae praetendunt, non faciant aliqua ex quibus poteritis cognoscere intentionem ipsorum pravam. Matth. VII, 20: ex fructibus eorum, etc..

Consequenter cum dicit si quis autem confidit, etc., prosequitur causam suam. Contingit autem quod aliquis movetur contra aliquem, deceptus auctoritate alicuius qui se magnum facit. Et sic Corinthii commoti erant contra apostolum decepti a pseudo, qui se dicebant maioris auctoritatis quam Paulus, quia venerant a Iudaea, et quia erant primo conversi. Et ideo apostolus duo facit.

Primo evacuat auctoritatem illorum pseudorum; secundo prosequitur causam suam, ibi ut autem non existimer, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quod pseudo non sint sibi praeferendi; secundo quod ipse est praeferendus eis, ibi nam et si amplius, etc..

Dicit ergo: hoc, inquam, secundum faciem videte; quod si quis, de pseudo, confidit se christi esse, propter aliquod magnum quod fecerit, vel propter aliquod donum spirituale quod a christo receperit, hoc cogitet apud se, id est consideret diligenter in corde suo quia sicut ipse christi est, ita et nos. Quasi dicat: quidquid invenitur in eis, totum invenitur in nobis, unde debeamus dici et esse christi. I Cor. VII, 40: puto quod et ego spiritum christi habeam. Rom.

C. VIII, 9: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius.

Non solum autem nos sumus christi sicut et ipsi, sed multo plus possumus gloriari quod sumus christi quam ipsi.

Et hoc est quod dicit nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam, scilicet potestatem, dedit nobis dominus.

Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste. Gal. II, 8: qui operatus est Petro, etc..

Dedit, inquam, mihi potestatem hanc specialem ad convertendum gentes in aedificationem, scilicet ecclesiae, et non in destructionem, sicut faciunt pseudo, abutentes potestate eis data in contrarium ad quod data est. Nam, licet potestas detur in aedificationem ecclesiae in fide et charitate, isti tamen quaerunt gloriam suam et non christi, et ideo destruunt. Et hoc faciebant praedicando observari legalia et faciendo quaestum.

Si ergo amplius glorior de hac potestate quam habeo, et in qua gloriam christi quaero et non meam, non erubescam, scilicet de huiusmodi commendatione mea, quia non facio ad ostendendum me, sed causa necessitatis, scilicet ut ostendens auctoritatem meam esse magnam, et pseudo nullam, non decipiamini ab eis de caetero.

Ubi nota quod, secundum Gregorium, duabus de causis potest aliquis se commendare absque peccato, scilicet quando aliquis provocatur opprobriis et conculcatur; et hoc ut non desperet videns se conculcari, et ut confutet adversarios. Sic iob commendavit se multum, sicut patet XXVII cap., unde dicit: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, etc..

Item quando aliquis praedicans veritatem, et alius adversarius veritatis contradicit sibi et impedit manifestationem veritatis, tunc huiusmodi praedicator debet se commendare et ostendere auctoritatem suam, ut confutet illum et ut trahat auditores ad veritatem. Et hoc facit apostolus in multis locis et hic etiam.

Consequenter cum dicit ut autem non existimer, etc., prosequitur causam suam ex facti evidentia. Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit falsum esse quod sibi imponitur; secundo rationem dicti assignat, ibi non enim audemus, etc.; tertio exponit rationem ipsam, ibi non autem non, etc..

Circa primum sciendum est, quod, sicut dictum est, imponebatur apostolo quod in praesentia esset humilis propter timorem, vel propter gratiam et favorem captandum, et in absentia dure scriberet eis. Et ideo dicit apostolus quod non est ita, sed si bene volunt considerare quae apparent, ita invenient eum facto, qualem habuerunt scripto, et hoc possunt experiri, si volunt.

Et hoc est quod dicit ut autem non existimer, a pseudo seu a vobis, tamquam terrere vos, vel timorem vobis incutere, per epistolas nostras quas vobis mittimus, quem quidem timorem non incutiebam vobis in praesentia.

Et hoc ideo est quoniam ipsi, scilicet pseudo, inquiunt: epistolae, scilicet Pauli, graves sunt, id est dure et graviter punientes, et fortes, id est absque timore; sed praesentia non talis, imo infirma, id est debilis et humilis, quod respondet ei quod dicit fortes; et sermo, scilicet praedicatio sua, et collocutio, et exhortatio, contemptibilis, quod respondet ei quod dicitur graves.

Sed qui est huiusmodi, id est qui talia dicit de nobis, cogitet, id est sciat certe, quia quales sumus, etc.. Id est tales erimus praesentes, cum venimus ad vos, quales sumus per epistolas, absentes, si necesse fuerit.

Causam autem quare apostolus se habuit humiliter ad eos, manifestat apostolus I cor.

C. II, 3: et ego, fratres, cum timore multo et tremore, etc., quod faciebat, quia non erant firmi in fide. Et voluit eos per dulcedinem suae conversationis firmare. Quare autem locutus fuerit sibi plana, et praedicaverit eis non subtilia, insinuat I Cor. III, dicens: tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis, etc.. Nondum enim erant capaces altioris doctrinae.

Consequenter cum dicit non enim audemus, etc., ostendit rationem dicti sui, dicens: dico quod non sumus similes pseudo, nec etiam est verum quod imponitur nobis, quia ego non dico alia quam facere est necesse.

Et ideo dicit non enim audemus nos inserere, id est dicere nos esse unum ex eis, aut comparare, id est similem facere, quibusdam, scilicet pseudo, qui seipsos vobis tantum commendant, et tamen ab aliis et a factis suis non commendantur, contra illud Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum, etc.. Sed ipsi in nobis, etc., id est secundum ea quae sunt in nobis commensuramus facta nostra et dicta. Quasi dicat: illa dicimus de nobis quae sunt proportionata nobis, id est commensurata factis nostris.

Gal. Ult.: unusquisque opus suum probet, etc..

Sed contra cap. IV, 2 dicitur commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam, etc.. Ergo non bene dixit.

Respondeo. Dicendum est quod aliud est commendare seipsum ad conscientiam, et aliud ad aures. Nam ad conscientias hominum commendamus nos ipsos, cum bene agimus, et hoc est bonum. Ad aures autem commendamus nosmetipsos verbis tantum, et hoc est malum. Primo modo commendant se iusti et apostolus; secundo modo pseudo et hypocritae.