SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Postquam tractavit de collectis dandis, hic consequenter tractat de ministris per quos collectae fiant. Et circa hoc duo facit.

Primo nominat eos; secundo recommendat eos Corinthiis, ibi ostensionem ergo quae est, etc..

Circa primum tria facit.

Primo enim nominat titum; secundo barnabam, ibi misimus etiam cum illo fratrem, etc.; tertio Apollo, ibi misimus autem cum illis, etc..

Circa titum duo commendat, scilicet eius sollicitudinem et sollicitudinis signum, ibi quoniam exhortationem, etc..

Dicit ergo primo: dixi, supra, quod rogavi titum ut perficeret gratiam istam de eleemosynis colligendis, quod imminet sollicitudini meae ex ordinatione apostolorum, de quo inveni etiam ipsum sollicitum; et ideo ago gratias deo, qui dedit eamdem sollicitudinem, quam ego habeo, pro vobis, exhortandis et promovendis ad opera misericordiae, in corde titi; quia ipse etiam sollicitus est, sicut et ego, ut perficiat in vobis hanc gratiam. Hebr. VI, 11: cupimus unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, etc.. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine.

Signum autem huius sollicitudinis est, quia quando rogavi eum, ipse consensit exhortationi meae. Et ideo dicit quoniam exhortationem quidem suscepit. Et quia prosecutus est quod petii, unde dicit sed cum sollicitior esset sua voluntate, quam mea exhortatione, profectus est ad vos; qui tamen primo recusabat venire propter peccata vestra. Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri.

Consequenter cum dicit misimus autem, etc., tractat de secundo ministro. Et circa hoc duo facit.

Primo commendat ipsum; secundo subdit rationem quare mittit tam solemnes nuntios, ibi devitantes, etc..

Frater iste, secundum quosdam, est Lucas, vel secundum alios barnabas, quem quidem commendat ex tribus, scilicet ex fama, quia laus eius, scilicet Lucae, est in evangelio ab eo scripto per omnes ecclesias, quia est approbatum per apostolos. Vel cuius laus, scilicet barnabae, est in evangelio praedicato ab ipso per omnes ecclesias, quia Iudaeis et gentibus. Unde dicitur de barnaba, Act. XI, 24, quod erat vir bonus plenus fide et spiritu sancto.

Item commendat ipsum ex societate sua, quia non solum est famosus, sed et ordinatus est ab ecclesiis Iudaeae comes peregrinationis meae, id est praedicationis meae, qua, ut peregrini, mundum circuimus. Supra c. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a deo, etc.. Et hoc est verum de Luca, quia ipse fuit unus de septuaginta duobus discipulis, et socius Pauli. De barnaba similiter, quia per spiritum sanctum dicitur Act. XIII, 2: segregate mihi barnabam et Paulum in opus, etc.. Et factus est comes in hanc gratiam, scilicet collectionis eleemosynarum.

Vel in hanc gratiam, scilicet praedicationis, de qua dicitur Eph. III, 8: mihi autem omnium sanctorum minimo, etc..

Item commendat eum ex officio, quia est minister gratiae quae ministratur a nobis.

I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo. Supra c. III, 6: qui et idoneos nos, etc.. Ministratur autem gratia ista ad domini gloriam, ut scilicet dominus noster glorificetur, scilicet de eleemosynis factis, de conversione plurimorum populorum praedicationi nostrae, quia, ut dicitur Prov. XIV, 28, in multitudine populi, etc..

Item ministratur, ut voluntas nostra impleatur, quia nos hoc volumus fieri. Et ideo dicit et voluntatem nostram destinatam, id est praedestinatam a deo, qui praedestinavit ab aeterno nos talem voluntatem habere.

Consequenter cum dicit devitantes, etc., assignat causam quare mittat tam solemnes nuntios. Et primo huius rationem assignat; secundo probat, ibi providemus ergo, etc..

Dicit ergo: causa quare tam solemnes nuntios mittimus, est ista: ut sciatis negotium huiusmodi inesse cordi nostro. Et ideo dicit devitantes hoc, scilicet ne quis, etc., quasi dicat: ut vitemus vituperium quod posset mihi impingi ab aliquibus, vel negligentiae, si non mitterem strenuos, vel fraudis si non mitterem securos. Et isti strenui erant et prompti et securi, quia dati ab ecclesiis et electi per spiritum sanctum. Supra c. VI, 3: nemini dantes ullam offensionem, etc..

Dicit autem in hac plenitudine, scilicet eleemosynarum vel conversionis gentium.

I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum, etc..

Et hoc probat dicens providemus enim, etc., quasi dicat: bene dico devitantes, quia providemus, id est providere debemus, bona, id est ut opera nostra bona sint non solum coram deo, ut ei placeamus, sed etiam coram hominibus, ut scilicet eis bona videantur. Et hoc facit, sollicite procurando et bonos imitando. Rom. XII, 9: adhaerentes bono, etc..

Consequenter cum dicit misimus autem cum illis et fratrem nostrum, etc., tractat de tertio nuntio, scilicet de Apollo.

Ubi duo facit. Primo, quia commendat eum de sollicitudine, cum dicit quem, scilicet Apollo, probavimus saepe sollicitum esse de salute vestra; nunc autem multo sollicitiorem.

Nam, sicut supra apparet, Apollo fuit primus, qui post apostolum praedicavit apud Corinthum. I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit. Hic autem, turbatus de peccato ipsorum recessit, et sollicitudinem quam ante pro ipsis habebat, postposuit.

Nunc vero, audita conversione eorum, factus est de salute ipsorum sollicitior, quam antea esset. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus, etc.. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine, etc..

Secundo, subdit causam sollicitudinis quam assumpsit, quia Apollo confidit de vobis ex his quae titus dixit de vobis, commendans vos.

Unde dicit multa confidentia in vobis, sive pro tito qui est socius meus, et quia libenter venit in societatem titi et Lucae seu barnabae, et quia ad hoc inductus fuit ab apostolis ecclesiarum, quae sunt in Iudaea. Et ideo dicit sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum Iudaeae, scilicet induxerunt eum ad sollicitudinem habendam pro vobis. Quae quidem ecclesiae sunt gloriae christi, id est ad gloriam christi.

Consequenter cum dicit ostensionem ergo quae est, etc., recommendat istos nuntios Corinthiis, dicens: quia tales misimus ad vos, ergo ostensionem, etc., id est, ostendatis opere, quod charitatem habetis ad eos et quod vere commendavi vos et quod ego vere gloriatus sim de vobis in faciem ecclesiarum, ad quas perveni et quibus praedicavi.

Vel in faciem omnium ecclesiarum, quia quod facitis eis, innotescet omnibus ecclesiis.