SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Supra tractavit de usu ministerii novi testamenti quantum ad bona agenda, hic consequenter tractat de usu eius quantum ad tolerantiam malorum.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit tolerantiam malorum, quae patiebantur; secundo vero hoc manifestat, ibi semper enim nos, qui vivimus, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit causam quare tribulationibus exponantur a deo; secundo ostendit, quod in istis tribulationibus patienter se habeant, ibi in omnibus tribulationem patimur, etc.; tertio vero rationem huius patientiae assignat, ibi semper mortificationem iesu, etc..

Dicit ergo, deus illuxit mentibus nostris ad illuminationem aliorum, quae quidem lux est maximus thesaurus. Sap. VII, 14: infinitus enim thesaurus, etc.. Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia, etc.. Istum autem maximum thesaurum non habemus in pretioso loco, sed in re vili et fictili: et ratio huius est, ut scilicet deo efficacia eius tribuatur.

Et hoc est quod dicit habemus thesaurum istum, id est lucem illam qua alios illuminamus, in vasis fictilibus, id est in corpore fragili et vili. Ps. Cii, 14: ipse cognovit figmentum nostrum. Ier. XVIII, 6: sicut lutum in manu figuli, sic et vos in manu, etc..

Is. Lxiv, 8: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum.

Ideo habemus in vasis fictilibus, ut sublimitas, istius lucis, sit virtutis dei, id est deo attribuatur, et non ex nobis credatur esse. Nam si essemus divites, si potentes, si nobiles secundum carnem, quidquid magnum faceremus, non deo, sed nobis ipsis attribueretur.

Nunc vero, quia pauperes et contemptibiles sumus, huiusmodi sublimitas deo, et non nobis, attribuitur. Et ideo vult nos deus contemptui haberi, et tribulationibus exponi.

Deut. XXXII, 27: ne dicerent: manus nostra excelsa, etc.. Et I Cor. I, 29: ut non glorietur omnis caro, etc.. Sap. XII, 8: misisti antecessores tuos ne dicerent, etc..

Consequenter cum dicit in omnibus tribulationem patimur, etc., ostendit eorum patientiam in iis, quae patiuntur. Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit mala, quae patiuntur in generali; secundo enumerat ea in speciali, ibi aporiamur, sed non destituimur, etc..

Dicit ergo. Vere habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus, quia in omnibus tribulationem patimur; quasi dicat: nullus modus tribulandi deest nobis. Act. XIV, V. 21: per multas tribulationes, etc.. Nec mirum, quia, ut dicitur Lc. Ult.: oportuit christum pati, et sic intrare, etc..

Et licet sic tribulemur, non tamen angustiamur.

Et loquitur ad similitudinem viatoris, qui quando non patet ei via, qua exeat de aliquo arcto loco, angustiatur. Quasi dicat: homines, qui solum in mundo confidunt, angustiantur, si undique a mundo tribulantur, quia non patet eis via remedii, cum non sperent nisi de mundo. Sed nos, licet tribulemur in mundo, quia tamen confidimus de deo et speramus in christo, patet nobis via evasionis et auxilii a deo, et ideo non angustiamur.

Consequenter cum dicit aporiamur, etc., enumerat tribulationes in speciali.

Sunt autem quatuor in quibus homines consueverunt tribulari, et in istis tribulati sunt apostoli, scilicet in rebus exterioribus, in inquietudine status, in laesione famae, et in afflictione proprii corporis.

Quantum ergo ad primum dicit aporiamur, id est depauperamur. Aporos enim Graece, Latine dicitur pauper; quasi dicat: adeo pauperes sumus, ut necessaria desint. I Cor. IV, V. 11: usque in hanc horam esurimus, etc..

Sed non destituimur a deo, qui est thesaurus noster. Divitiae enim non quaeruntur propter se, sed propter sufficientiam vitae.

Unde homines, qui sine dei auxilio et spe sunt, si careant divitiis, destituuntur; sed qui solum de deo confidunt et sperant, quantumcumque aporiantur, non destituuntur. Infra VI, 10: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

Sed nec sufficit, imo cum hoc inquietamur, persecutionem patimur, scilicet de loco ad locum. Matth. X, 23: persequentur vos.

Sed non derelinquimur a deo, quin praebeat auxilium. Hebr. Ult.: non te deseram, etc.. Ps. IX, 11: sperent in te, qui noverunt te, etc..

Sed et cum hoc laedimur in fama, quia humiliamur, id est contemnimur et pro nihilo reputamur. Io. XVI, 2: venit hora, ut omnis qui interficit vos, etc.. Matth. V: beati eritis cum vos oderint, etc.. Sed quia quando quis contemnitur, et causa contemptus subest, ille qui contemnitur, consuevit confundi; quando vero causa non subest, non confunditur, et istis non suberat causa contemptus, ideo dicit non confundimur. Quasi dicat: quia non subest causa, non curamus.

Ps. XXX, 2: in te, domine, speravi, non confundar, etc..

Sed quasi haec pauca sint, addit ad tribulationis exaggerationem, dicens deiicimur ad mortis pericula, sed non perimus, id est a bono non cessamus, vel non perimus quia deus sustentat nos. Iob XI, 17: cum te consumptum putaveris, etc.. I Cor. IV, 13: tamquam purgamenta huius mundi, etc.. Ps. XLIII, V. 22: aestimati sumus sicut oves, etc..

Consequenter cum dicit semper mortificationem, etc., subdit rationem huius patientiae.

Circa quod sciendum est quod in christo talis fuit processus. Nam a principio suae conceptionis carnem habens passibilem, et passus mortuus fuit, sed tamen interius vivebat spirituali vita. Post resurrectionem vero, illa spiritualis et gloriosa vita usque ad corpus derivata est, et factum est ipsum corpus gloriosum et immortale, quia: christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, etc.. Unde ex hoc accipitur duplex status in corpore christi, scilicet mortis et gloriae. Et ideo dicit: quod ideo pericula mortis et passiones patienter sustinemus, ut perveniamus ad gloriosam vitam.

Et hoc est quod dicit: ita sustinemus semper, id est in omnibus et ubique, mortificationem iesu, id est propter iesum, vel ad similitudinem mortis iesu, Gal. Ult.: stigmata domini iesu, etc.. Quia propter veritatem passi sumus, sicut et iesus.

In corpore nostro, non solum in mente, ps.

XLIII, 22: propter te mortificamur tota die.

Ut vita iesu, id est vita gratiae quam iesus dat; vel vita gloriae ad quam iesus per passiones pervenit, Lc. XXIV, 26: nonne oportuit christum pati, et ita intrare in gloriam, id est manifeste appareat etiam inimicis.

Dicit ergo in futura, scilicet resurrectione, vel etiam nunc vita gloriae, in corporibus nostris, non solum in animabus, iudic. VII: fractis lagunculis apparuerunt lucernae.

Et idcirco dicit Ambrosius: non timebat mori propter resurrectionem promissam.

Circumferentes, id est ubique portantes et sustinentes, quia quocumque eamus patimur et non caedimus. Et hoc ideo ut vita iesu, quae latet nunc in corde nostro, in corporibus nostris manifestetur, quando scilicet reformabit corpus humilitatis nostrae, etc., phil.

C. III, 21. Col. III, 3: mortui estis, et vita vestra, etc.. II Tim. II, 11: si commortui sumus, et convivemus.