SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Supra apostolus induxit Corinthios, ut patienter sustinerent suam commendationem, ostendens, quod hoc faciebat ex zelo quem habebat ad eos, et quia zelus ille erat rationabilis et ordinatus, hic autem consequenter ponit aliam rationem, per quam ostendit, quod dato, quod insipienter ageret, nihilominus tamen deberent eum supportare. Unde in ista ratione procedit ex suppositione stultitiae. In hac autem parte duo facit.

Primo enim proponit suam petitionem; secundo rationem dictorum assignat, ibi quod loquor, etc..

In petitione sua duo facit. Primo enim petit, quod non reputent eum insipientem, quod pertinet ad praemissam rationem.

Et ideo dicit iterum dico, quod ex quo zelus meus est rationabilis, et ego rationabiliter commendo me, ne quis, scilicet vestrum, me reputet insipientem.

Secundo petit, quod dato, quod insipienter agat, tamen supportent eum, et hoc pertinet ad rationem hanc. Et ideo dicit alioquin, id est si non rationabiliter commendo me, et penitus velitis me ex hoc insipientem reputare, tamen accipite, id est supportate, me velut insipientem. Et dicit, velut, quia licet ipsi reputent eum insipientem in hoc, tamen in rei veritate non est insipiens. Accipite me, inquam, velut insipientem, ut et ego modicum quid glorier. Et dicit modicum, quia infra commendabit se de gloria, quae est secundum carnem, quae valde modica est.

Iob XXV, 6: homo putredo et filius hominis vermis. Eccli. X, 9: quid superbis, terra et cinis? rationem autem dictorum assignat, dicens quod loquor, etc.. Dixerat autem tria. Primo quia supponit insipienter commendasse se ipsum; secundo quod vult gloriari; tertio quod sustineant eum. Et horum trium rationem assignat. Et primo de hoc, quod supposuit insipienter commendare se; secundo quare vult gloriari, ibi quoniam multi gloriantur, etc.; tertio quod debeant eum supportare, ibi libenter enim suffertis, etc..

Dicit ergo primo: ratio quare debetis insipientem accipere me est, quia illud quod loquor in hac substantia gloriae, id est commendatione carnis, quae a quibusdam appetitur, ac si per eam debeant subsistere, non loquor secundum deum, sed quasi in insipientia.

Et dicit ex hypothesi, sicut illud quod supra dixit: velut insipientem. Unde ibi posuit velut, hic ponit quasi. Ac si diceret: si non rationabiliter commendarem me, tunc illud quod loquor, in commendatione mea, non est secundum deum, id est, secundum rationem divinae sapientiae. Et tunc merito acciperetis me non secundum deum loqui, sed insipienter. Supra X, 18: non enim, qui seipsum commendat, ille probatus est, etc..

Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, etc..

Rationem autem suae commendationis et gloriae ostendit, subdens quoniam multi gloriantur, etc..

Ubi sciendum est, quod pseudo, quia ex Iudaeis erant, gloriabantur secundum carnem, dicentes se esse filios Abrahae et ex hoc volebant haberi in reverentia a Corinthiis et auctoritate.

Dicit ergo apostolus: dato, quod sit insipientia, quod glorier secundum carnem, tamen quoniam multi, scilicet pseudo, gloriantur secundum carnem, et ego etiam gloriabor secundum carnem, Prov. XXVI, 5: responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur.

Sed contra est quia Seneca dicit summa malorum est, quod ad exemplum vivitur malorum. Et Ex. XXIII, 2: non sequaris turbam ad faciendum malum. Non ergo apostolus debet gloriari secundum carnem, eo quod pseudo gloriantur.

Respondeo. Dicendum est, quod licet sit eadem materia gloriationis, non tamen est eadem intentio et idem finis, quia pseudo commendabant se propter gloriam propriam, et ut ipsi haberentur in auctoritate, et possent lucrari; apostolus autem gloriabatur, ut verbum dei, per eum praedicatum, esset maioris auctoritatis et ponderis, et fructum faceret christo.

Rationem autem quare debeant eum supportare, subdit, dicens libenter enim suffertis, etc., et primo ponit rationem hanc, quod scilicet debeant eum supportare.

Possent enim dicere: quare debemus te supportare, si es insipiens? et dicit apostolus, quod ideo, quia cum vos ipsi sitis sapientes in oculis vestris et in vestra reputatione, libenter suffertis, id est estis consueti supportare, insipientes, pseudo scilicet.

Secundo ostendit in quo supportent insipientes. Et ponit quinque gravia quae sustinebant a pseudo: primum est iugum servitutis. Et quantum ad hoc dicit sustinetis enim si quis, id est aliquis pseudo, redigit vos in servitutem, quasi dicat: per christum liberati fuistis a servitute legis, quae est in timore, et reducti estis in libertatem filiorum dei, quae est in charitate. Gal. IV, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae. Et tamen vos sustinetis pseudo, qui ex huiusmodi libertate redigunt vos in servitutem legis, quia cogunt vos servare legalia. Gal. V, 1: nolite iugo servitutis, etc..

Multo ergo magis debetis sustinere me, qui volo vos praeservare in libertate christi, quam pseudo, qui volunt vos reducere in servitutem legis.

Secundum est grave valde, scilicet quod pseudo vivunt de bonis vestris laute, nos vero non. Supra VIII, 13: non ut aliis sit remissio, etc.. Et ideo dicit si quis devorat, matth.

C. XXIII, 14: vae qui comeditis domos viduarum, etc..

Tertium grave est depraedatio et expoliatio, quia isti ad litteram blandis verbis et praetextu pietatis accipiebant eis omnia, et quantum ad hoc dicit si quis accipit, id est blande decipit, subtrahendo vestra. Rom.

C. XVI, 18: per blandos sermones seducunt corda insipientium.

Quartum grave est nimia iactantia super eos cum Corinthiorum contemptu. Ideo dicit si quis extollitur, iactando se importune. Eccli.

C. VI, 2: non te extollas in cogitatione, etc..

Quintum grave est illatio opprobriorum. Nam pseudo non solum tam gravia eis inferebant, sed super hoc addebant improperia, dicentes eis iniurias, et maxime de ignobilitate. Nam quia ipsi erant Iudaei, et cultores unius dei, dicebant se nobiles esse, et Corinthios ignobiles, quia non erant de semine Abrahae, nec circumcisi, et quod de idololatris. Et quantum ad hoc dicit si quis in faciem vos caedit, id est coram vobis infert contumelias et dicit iniurias.

Et huiusmodi iniuriae sunt secundum ignobilitatem, quam vobis obiiciunt, vel ignominiam quam inferunt. Et tamen illos sustinetis, et nos non, quasi nos fuerimus infirmi in hac parte gloriae, quam attribuistis eis, praeferendo eos nobis, praesertim cum pseudo dicant, quod ideo nos non dicimus nec facimus vobis ista, quia nos sumus infirmi in hac parte, id est quia sumus ignobiles. I cor.

C. IV, 10: nos infirmi, vos fortes; vos nobiles, nos autem ignobiles.