SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 5

Hic ostendit se esse commendabilem quantum ad bona futura, quae facere intendit. Et tria facit.

Primo ostendit suum propositum de futuro bono, quod intendit; secundo propositi huius rationem assignat, ibi non enim quaero quae vestra sunt, etc.; tertio ad rationem, similitudinem adhibet, ibi nec enim debent, etc..

Sciendum est circa primum, quod aliquando contingit, quod ideo aliqui non accipiunt uno tempore, ut reservent se ad aliud tempus, in quo possint et plus recipere et audacius. Ne ergo isti simile crederent de apostolo, ut ideo noluisset prima vice recipere ab eis, ut postmodum reciperet plus, dicit, quod non solum hoc fecit olim, sed etiam paratus est facere in futurum. Unde dicit ecce iam tertio, id est tertia vice, paratus sum venire ad vos, et non ero vobis gravis; quasi dicat: nec etiam tunc gravabo vos, accipiendo vestra. Supra II: in omnibus sine onere me servavi et servabo. Iob XXVII, 6: iustificationem quam coepi tenere, etc..

Dicit autem tertio paratus sum venire, et non dicit tertio venio, quia bene ter paratus fuit ire ad eos, sed tamen non ivit nisi bis. Paratus enim fuit ire prima vice, et tunc ivit, et conversi sunt. Secunda vice fuit paratus, et fuit impeditus propter peccatum eorum, et tunc non ivit, de quo excusat se in principio huius epistolae. Modo est paratus ire tertio, et ivit, unde bis ivit, et ter fuit paratus ire.

Rationem autem huius boni propositi subdit, dicens non enim quaero, etc., quae talis est: constat quod artifex disponit opus suum secundum finem quem intendit; praedicatores autem in praedicando, aliqui intendunt quaestum et bona temporalia, et ideo totam praedicationem ad hoc ordinant et disponunt; aliqui vero intendunt salutem animarum, et ideo hoc modo disponunt praedicationem suam, secundum quod vident expedire saluti illorum quibus praedicant. Quia ergo apostolus intendebat in praedicatione sua salutem Corinthiorum, et videbat, quod non expediebat quod reciperet ab eis sumptus, tum ut confutaret pseudo, tum etiam quia avari erant, ideo noluit accipere sumptus.

Et ideo huius rationem assignat, dicens: ideo non gravabo vos, sumptus accipiendo, quia non quaero quae vestra sunt, in praedicatione mea, sed vos, et vestram salutem procurare intendo. Phil. IV, 17: non quaero datum, sed fructum. Et ideo dominus dixit apostolis: faciam vos fieri piscatores hominum, non pecuniae.

Hoc etiam figuratur Gen. XLVII, 19, ubi legitur, quod ioseph emit Aegyptios in servitutem regis, quia bonus praedicator debet ad hoc studere, ut infideles convertat ad servitium christi.

Sed huiusmodi rationi adaptat similitudinem, cum dicit nec enim debent, etc..

Et primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam, ibi ego autem libentissime, etc.; tertio arguit eorum ingratitudinem, ibi licet plus vos, etc..

Dicit ergo: quod autem non quaeram vestra, patet per simile. Videmus enim, quod parentes carnales debent thesaurizare filiis carnalibus, quia filii non debent thesaurizare parentibus, sed parentes filiis.

Cum ergo ego sim pater vester spiritualis, et vos sitis filii mei, nolo quod vos thesaurizetis mihi, sed ego vobis.

Sed hic est quaestio de patribus carnalibus. Nam Ex. XX, 12 dicitur: honora patrem tuum, etc.. In quo etiam praecipitur nobis, quod ministremus eis necessaria.

Ergo filii tenentur thesaurizare parentibus.

Respondeo. Dicendum est quod ex praecepto tenentur filii ministrare et subvenire parentibus in necessariis, non autem congregare et thesaurizare eis. Nam thesaurizatio et congregatio fit in posterum. Sed nos videmus quod secundum naturam filii succedunt parentibus, et non e contrario, nisi in aliquo tristi eventu; et ideo naturaliter amor parentum est ad hoc, ut congregent filiis. Et hoc modo loquitur apostolus. Exodi autem c. XX, 12 loquitur dominus de subventione in necessariis.

Item quaestio oritur de hoc quod dicit parentes filiis, etc.. Ergo cum praelati sint parentes nostri spirituales, videtur quod male fecerint principes et alii dando divitias praelatis.

Responsio. Dicendum est quod non dederunt praelatis propter se, sed propter pauperes.

Et ideo non dederunt eis, sed pauperibus.

Et hoc dominus monet Matth. VI, 20: thesaurizate vobis thesauros in caelis, etc..

Praelatis autem dantur tamquam pauperum dispensatoribus.

Consequenter positam similitudinem adaptat.

In similitudine autem duo proposuit. Unum est, quod filii non debent thesaurizare parentibus, et hoc iam patet; et aliud est, quod parentes debent thesaurizare filiis, et dare.

Et quantum ad hoc dicit: quia ergo ego sum pater vester, ideo paratus sum dare vobis. Et hoc est quod dicit ego libentissime impendam vobis bona, non solum bona spiritualia, praedicando et exempla monstrando, sed etiam temporalia, quod et faciebat, inquantum praedicabat et serviebat eis cum sumptibus aliarum ecclesiarum.

Haec tria ministrare debet quilibet praelatus suis subditis. Unde dominus dixit ter Petro Io. XXI, 17: pasce oves meas, id est pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio.

Et non solum ista impendam vobis, sed paratus sum mori pro salute animarum vestrarum.

Unde dicit et superimpendar pro animabus vestris. Io. XV, 13: maiorem charitatem nemo habet, etc.. I Io. III, 16: si christus animam suam pro nobis posuit, et vos debetis, etc.. Io. X, 11: bonus pastor animam suam, etc..

Ingratitudinem istorum increpat consequenter, dicens licet plus vos diligens, etc., quasi dicat: libenter impendar pro vobis, licet sitis ingrati, quia licet plus vos diligens, etc..

Et haec comparatio potest exponi dupliciter.

Uno modo sic: licet plus diligam vos quam pseudo, tamen minus diligor, scilicet a vobis, quam diligantur pseudo, quos plus diligitis quam me. Et sic patet, quod ego plus vos diligo, quam illi; quia ego quaero salutem vestram tantum, illi vero bona vestra solum.

Alio modo sic: licet plus diligam, scilicet vos, quam alias ecclesias, tamen minus diligor a vobis, quam ab aliis ecclesiis. Phil. I, V. 8: testis est mihi deus quomodo cupiam, etc.. Et quod plus dilexerit Corinthienses, quam alias ecclesias, patet, quia plus pro eis laboravit. Illud autem in quo plus laboramus, magis consuevimus diligere.

Consequenter cum dicit esto, ego vos, etc., removet suspicionem. Et primo ponit suspicionem ipsam; secundo excludit eam, ibi numquid per aliquem, etc.; tertio rationem exclusionis assignat, ibi olim putatis quod excusemus, etc..

Posset autem esse istorum suspicio talis, quod ideo ipse ab eis per se ipsum non acceperit, ut per alios dolose ab eis plus accipiat. Et ideo dicit, hoc ponens, esto, id est dato et concesso, quod ego, in persona mea et eorum qui mecum sunt, aliquid accipiendo non gravavi vos, sed, sicut credidistis, cum essem astutus, dolo, etc., id est per alios detraxi vobis bona vestra plurima: sed hoc est falsum, quia nihil ex dolo feci.

I Thess. II, 3: exhortatio nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo.

Nam ipse erat verus Israelita, in quo dolus non fuit, Io. I, 47.

Hanc ergo suspicionem excludit consequenter, cum dicit numquid per aliquem, etc.. Et primo in generali, secundo in speciali.

In generali sic: si per alios voluissem surripere vestra, misissem aliquos, qui hoc procurarent apud vos. Sed numquid per aliquem eorum quem misi ad vos, circumveni vos, extorquendo per eos vestra? quasi dicat: non. Supra VII, 2: neminem circumvenimus, etc.. I Thess. IV, 6: ne quis circumveniat in negotio fratrem suum.

In speciali vero excludit suspicionem praedictam, cum dicit rogavi titum, etc., quasi dicat: nullus eorum in speciali, quem misi ad vos, circumvenit vos. Titum enim cum precibus misi ad vos. Et hoc est, quod dicit rogavi titum, etc.. De isto habetur supra VIII, 18. Misi etiam cum illo fratrem, scilicet barnabam, vel Lucam. Supra c. VIII, 18: misimus cum illo, scilicet tito, fratrem (scilicet alterum dictorum) cuius laus est in evangelio.

Sed numquid titus circumvenit vos, etc., quasi dicat: non. Supra VIII, 16: gratias ago deo meo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde titi, etc..

Et quod titus non circumvenerit eos, probat per conformitatem titi ad seipsum apostolum, et ponit duplicem conformitatem, scilicet cordis. Et ideo dicit nonne eodem spiritu ambulavimus, id est eamdem voluntatem habemus? vel eodem spiritu instigamur ad bene et recte agendum? supra IV, 13: habentes autem eumdem spiritum, etc.. Item conformitatem operis. Et ideo dicit nonne eisdem vestigiis, id est operibus intendimus, scilicet vestigiis christi? nam ego sequor vestigia christi. Iob XXIII, 11: vestigia eius, scilicet christi, secutus est pes meus, etc..

I Petr. II, 21: christus passus est, etc., ut sequamini vestigia eius. Et titus sequitur vestigia mea. I Cor. XI, 1: imitatores mei estote, etc..

Et sic patet, quod si conformis est mihi in voluntate et opere, et ego non circumveni vos, nec intendo circumvenire; quod autem nec ipse circumvenerit vos, patet per illud Matth. VII, 16: a fructibus eorum cognoscetis, etc..

Rationem autem exclusionis subdit, dicens olim, seu rursus, putatis, etc.. Et primo ponit eorum opinionem, secundo excludit eam.

Opinio autem istorum erat, quod apostolus quasi reus et culpabilis omnia verba ista epistolae diceret ad excusationem suam, et quod non essent vera sed ad excusandum tantum inventa; et ideo ponens hanc opinionem ipsorum, dicit vos putatis olim, id est a principio huius epistolae, quod excusemus nos apud vos, id est quod haec verba non sint vera, sed sint ad excusandum conficta.

Hanc autem excludit sic: qui enim sic excusat se, duo habet; unum est, quod non utitur verbis veris, sed confictis; aliud est, quia non vult pati detrimentum famae suae et gloriae. Unde specialiter propter dispendium famae aliqui excusant se. Sed neutrum istorum est in nobis; non ergo vera est opinio vestra.

Quod autem neutrum istorum sit in nobis, patet. Non enim dicimus verba falsa; quod probo, primo per testimonium dei, quia coram deo loquimur. Quasi dicat: teste deo, hoc in veritate dico. Iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus, etc..

Secundo per testimonium christi, quia in christo loquimur, id est per christum, in quo nulla est falsitas. Supra II, 17: ex sinceritate sicut ex deo in christo loquimur.

Item non quaerimus gloriam nostram, nec timemus infamiam, quia omnia, quae dixi et de revelationibus et de tribulationibus, facio, seu dico, propter vestram aedificationem, ut scilicet permaneatis in virtute, et expellatis pseudo. Io. XIV: quae aedificationis sunt invicem, etc.. I Cor. XIV, V. 26: omnia ad aedificationem fiant. Io. XII, V. 30: non propter me haec vox venit, sed propter vos, etc..