1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Alii duo modi dicendi. Primus, ob defectum luminis in intellectu agente singulare non posse agere sui speciem in possibili, naturam sic, quia est perfectior. Secundus, ob imperfectionem intellectus possibilis, speciem singularis in eo receptam, non efficere intellectionem : utrumque exemplo declarat, satis apto. Instat dupliciter ad primum. Nota tunc totum prius confuse intelligi, quando ejus confusio non est conjuncta distinctioni oppositae, nempe singularitati ; sic totum integrale et essentiale, prius intelligitur confuse quam distincte, de quo vide Doctorem locis citatis, ubi maxime illa quaest. 2. num. 21. bene explicat, quid est distincta, et quid confusa cognitio, et num. 25. quod magis universalia prius dictincte, minus vero confuse cognoscantur. De puero illo, ride eum quaest, citata de Anima.
Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem immutare ; non autem hoc potest singulare, quod est minus cognoscibile, posset tamen, si esset lumen fortius ; quemadmodum debile coloratum in lumine candelae non videretur, in quo tamen videretur fortius coloratum, debile vero in mnjori lumine videretur. Aut potest poni defectus hic, non ex parte luminis, inquantum requiritur ad actionem objecti, sed inquantum requiritur ad actionem, sive ad intellectionem intellectus possibilis, ut videlicet species singularis inflat impossibili. Sed ille non percipit propter defectum sui luminis, quemadmodum species decimae millesimae partis milii infit oculo, sed objectum non percipitur propter defectum luminis in potentia, et sic posset poni, quod semper fit eadem species singularis naturae ; sed ostendit huic intellectui naturam, non singularitatem propter defectum virtutis cognoscitivae, quae potest dici lumen intellectus uno modo.
Contra , sicut in parte milii confusum praecognoscitur, et parsnon distinguitur, quare hoc totum non intelligitur primo, scilicet natura singularis, sed separatim natura? Respondeo, ubi confusio totius essentialis, vel integralis non conjungitur distinctioni oppositae confusioni totius universalis, ibi confusum prius intelligitur, sicut a remotis album visum non cognoscitur album, sed coloratum, quia virtus non concipit, nisi confusum confusione universali, non essentiali, quia illud est distinctum: omnis igitur simplex apprehensio, primo est confusi universalis, sicut in sensu, ita in intellectu, licet distinctiva quaedam prius sit confusi essentialis.
Contra : igitur visus prius apprehenderet qualitatem quam colorem, vel ens quam colorem. Respondeo, nulla potentia excedit objectum suum primum: nec igitur visus coloratum ; sed si visus haberet ens pro objecto, prius apprehenderet ens quam qualitatem illam, et illam quam colorem.
Quod autem ait loquens ad instantiam de puero, numquid propriam vocem novit? si inquantum hoc intelligo: igitur distincte a non hoc. Quod addit, quomodo universale intelligitur? ut quid necessarius est intellectus agens ? intellectus enim possibilis potest de se hoc concipere, alio non concepto ; imo hoc est ex defectu suo, si propter intellectionem singularis est necessarius, illa sequitur intellectionem universalis, ita quod species prius est in possibili.
Si dicas nullam speciem intelligibilem gigni sine eo. Item, si universale abstrahitur a singulari intellecto ; aut idem a diversis, et tunc crescit notitia universalis in infinitum intensive ; aut a primo tantum, et quare non similiter a secundo? cum in illo similiter includatur ; aut aliud a diversis, et tunc multa universalia, idem universale. Item, quid iste dicet intellectum differre a sensu, qui quodammodo est universalis, licet primo singularis? Si ideo, quia proprius sensus est rei, ut existentis, a quo abstrahit intellectus, ita et phantasia. Si quia sensus est conjunctorum cum sensibili proprio, non est etiam hoc, nisi sensibilium communium, ita et phantasia. Si tandem intellectus solus separat sensibilia propria a quantitate, sed ipsam quantitatem quodammodo aliter separat quam phantasia, quia solam substantiam considerat, sine quantitate, quandoque. Stat itaque tertia propositio, ex cujus declaratione patent multa, quae lector attendat.
ANNOTATIONES MAUR1TII.
Sequitur tertia conclusio : Universale primo intelligimus, in qua tangit ordinem intelligibilium inter se, quae valde notabilis est, et singularis ambiguitatis in doctrina hujus. Disputavit enim 1. Metaph. et 3. dist. 1. de primo cognito, comparando magis universale ad minus universale. Disputavit etiam 7. Metaph. et super lib. de Anima, et 13. et 9. dist. 2. et 14. 3. de inteUigibilitate singularis ; sed quod primum intelligitur, an scilicet singulare, an universale hic determinate, et egregie pertractat, et intelligitur propositio de primitate originis. In commento digreditur suo modo. Primo probat conclusionem a signo cum Philosopho in prooemio Physic. ibi : Quod ex signo patet, etc. et procedit tantum de universali specifico, et ordine confusae cognitionis actualis. Deinde adducit opinionem adversariorum, ibi : Sed hanc propositionem, etc. quam sequitur Ocham dist. 3. primi, etquodlibeto 1. quaest. 13. et multi sequaces, et ponit motivum ejus, et evasionem ad argumentum Philosophi, et suum, a signo factum ibi ; Cum de jniero, etc. et appellat opinantem, loquentem, non eo zelo quo Averroes inimicus legum audet Legistas nominare loquentes in plerisque locis, cum tamen ipse garrulator existat, sed veritate impulsus, quam praehonorare sanctum censetur. In apparentia enim verborum, et sophisticis cavillationibus, et obstinatione impudica, doctrina horum Nominalium consistit, quos imitantur plurimi hujus temporis, ne dum Scholastica concertatione, sed quod pejus est, moralis vitae ostentatione.
Consequenter ibi: Quomodo itaque intelligitur universale, etc. movet dubium, et respondet. Quae responsio licet videatur sua, non tamen sequitur eam, sed est opinantis ; quae tamen satis subtilis est et apparens, ideo multi Scotistae in hoc digressu cespitant, quia brevis valde est hic Doctor, sicut communiter in his Theorematibus, volabat certe mira solertia ubique in Metaphysicalibus ; unde non ab re nomen subtilitatis sortitus est, et principatum speculationis, quo fit ut difficulter, et responsiones, et argumenta, et sua et aliorum dicta, discerni possint in plerisque locis. Declarat ergo in illa responsione modum intelligendi universale, et a qua potentia fit, et quid est objectum intellectus agentis et possibilis. Deinde ibi : Quare ergo de singularibus, etc. objicit contra opinantem dupliciter, et consequenter respondet ad motivum ejus ibi: Quod arguit loquens, etc. conformiter his, quae habet 3. dist. 1. et 3. dist. 2. et 7. Metaph. et super lib. de Anima. Vult breviter, quod sicut in actione naturali seu reali, Physica: aliud est quod agit ; aliud ratio agendi ; aliud conditio agentis. Primum 3 est simul lotum ; secundum natura ipsa ; tertium singularitas circumslantionata. Explica de generatione ignis, vel caloris, ita in actione intentionali seu intellectuali, quae tamen extensive realis est. Aliud agens: aliud ratio agendi: aliud conditio agentis, et patet littera usque ibi: Aut enim impossibile, etc. ubi ponit disjunctivam trium partium, sub quarum secunda sunt tria vel quatuor membra. Secunda pars disjunclivae incipit ibi: Aut non necesse est singularitatem specie ostendi. Tertia pars ibi: Aut tandem, quod ad propositum sufficit, etc. Inquirit enim, vel impossibilitatem, vel necessitatem, vel saltem possibilitatem gignitionis speciei intelligibilis ipsius singularis. Ubi adverte cum dicit in tertia parte, et si possibile; igitur necesse, quod tenet de necessitate secundum quid tantum, maxime in creaturis, licet Physice loquendo, absolute concederetur, ut habet videri 2. 8. et 39. dist. 1. et 7. quaest, quodlibeti, et alibi.
Deindeibi:hujus disiunctivae, etc. excludit duas primas partes disjunctivae, et omnia membra secundae. Ubi salvabis, non superfluitatem in verbis, ut nosti, et acceptat tertiam partem egregie, ut ubi supra a principio responsionis allegavi ipsum, conformiter tenet.
Consequenter instat dupliciter,etc. etdifficulter,contra dicta ultimo in hac responsione ibi, Contra : est summa, etc. et solvit breviter, et suo modo. In prima responsione nota caute, cum dicit, non per inclinationem naturalem, quia contra eum 1. Metaph. quaest. 2. et 1. quaest, prolog. et 14. quaest, quodlib. et alibi saepe, posset ex hoc objici. Distingue ergo de inclinatione naturali: mediata et immediata; nuda et habituata: ex se seu ex natura potentiae, et inclinatione dispositionis superadditae, sive ex conditione status, vel sub aliis verbis, ut scis. Vide 1. quaest, prolog. Solvendo argumenta Philosophorum, et principalia, et 3. dist. 1. et 2. et in quodlibeta, ubi supra, et alibi plerumque ad haec.
In responsione secundae instantiae declinat quodammodo ad ea, quae dixit prius in secunda parte disjunctivae supra ; et est singularis doctrina, et possunt instantiae nonnullae ibi adduci ad hominem, quod relinquo lectori, et tangit exemplum Philosophi in de Sensu et sensato, cap. 7.
Ulterius ibi : Contra sicut in parte, etc. replicat contra applicationem illius exempli, et respondet satis obscure. Pro cujus declaratione tange plura eorum, quae habet 3. dist. 1. quaest. 2. Nam videtur prima facie repugnantia in dictis hic, et ibi, sed si bene speculaberis, omnia conformiter dicit. Adverte bene ad duplex confusum, et oppositum distinctum, et qualiter magis universale potest accipi, ut confusum, vel ut distinctum, seu ut pars et ut totum, et plura alia ut scis. Consequenter ibi: Quod autem ait loquens, etc. impugnat responsionem superius datam a loquente, ibi : Cum de puero objicitur, et similiter aliam responsionem sequentem, ibi: Respondeo, relinquendo, quod singulare, etc. impugnat ibi : Quod addl quomodo universale, etc, inquirendo stante veritate illius responsionis, ad quid poneretur intellectus agens ? Ubi adverte, quod illa littera. Si dicas nullam speciem, etc. potest poni conjuncta praecedenti, vel separata, ut evasio quaedam, quam admittit implicite, et aliter arguit consequenter, contra loquentem ibi : Item, si universale, etc. usque ad finem. Et adverte diligenter ad singula verba per totum, et quaere 7. Metaph. . quaest. 13. ad fin. et quaest. 15. et 18. reso-Me, et egregie complementum hujus obscuri sermonis, et in sententiis, ubi supra et alibi saepe. Et hanc tertiam conclusionem maxime intellige veram de cognitione abstractiva pro statu viae, et de universali pro substrato, seu in potentia, et alia plura notabit lector, ut Doctor admonet ad finem, non sine causa.