SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 5

Apostolus, captata benevolentia Corinthiorum, consequenter excusationem suam addit, et circa hoc tria facit.

Primo enim ponit intentum; secundo sub quaestione accusationem contra eum ab eis factam exponit, ibi cum ergo hoc, etc.; tertio excusat se, ibi fidelis autem deus.

Circa primum sciendum est quod apostolus in prima epistola (quam nos non habemus) Missa ab eo Corinthiis, vel per nuntium, promiserat eis quod primo iret ad eos antequam iret in Macedoniam, et per eos iret in Macedoniam, et iterum inde rediret in achaiam, in qua est Corinthus, et de achaia in Iudaeam; postmodum, in secunda epistola, quam nos habemus primam, scribit eis quod primo iret in Macedoniam, et postmodum iret in Corinthum.

Quia ergo videtur secundum hoc contrarium primae promissioni, apostolus excusat se modo de hoc, ponens primo ipsam promissionem primo factam, et ideo dicit et hac confidentia, quasi dicat: vos scitis puritatem et sinceritatem meam, et estis testes mei, et gloria mea, ideo in hac confidentia, id est in hoc confisus, quia per alterutrum glorificari speramus, volui primo venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, quia secunda visitatio et confirmatio in fide, dicitur secunda gratia respectu conversionis, quam primo habuerunt ministerio et praedicatione ipsius. Et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam. Iste est ordo primae promissionis, sed in praecedenti epistola est ordo contrarius, sicut dictum est.

Consequenter huius mutationis accusationem, qua accusabant eum Corinthii, ponit sub quaestione, dicens cum ergo hoc voluissem, etc..

Duo imponebant ei ex hoc, levitatem, quia mutaverat propositum, Eccli. XXVII, 12: stultus ut luna mutatur, et carnalitatem, quia visum erat eis, quod ex aliquo carnali et humano affectu hoc fecisset. Unde haec duo tangit, et primo levitatem, unde dicit numquid levitate usus sum, si non feci quod aliquando volui? absit. Est. XVI, 9: nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi levitate venire. Ps. XXXIV, 18: in populo gravi, etc..

Secundo tangit carnalitatem cum dicit aut numquid ea quae cogito, facienda vel dimittenda, secundum carnem cogito, id est secundum aliquem carnalem affectum, ut sit apud me, est et non, id est affirmatio et negatio? infra X, 2: arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. Iac.

C. I, 8: vir duplex animo, etc..

Exposita eorum accusatione, consequenter excusat se, dicens fidelis autem deus, etc., et circa hoc duo facit.

Primo insinuat se non fuisse mentitum; secundo ostendit modum quomodo non fuit mentitus, ibi qui autem confirmat, etc..

Quod autem non fuerit mentitus, excusat se dupliciter, scilicet ex consuetudine, et ex causa.

Ex consuetudine quidem, quia non debet credi quod aliquis de facili mentiatur, qui numquam inventus est mendax, et secundum hanc expositionem fidelis deus, etc., accipitur in VI iuramenti, quasi: testis sit mihi deus, quod sermo meus, scilicet praedicationis, qui fuit apud vos, non est in illo est et non, id est, non est in illo falsitas.

Deut. XXXII, 4: deus fidelis, et absque ulla, etc..

Si autem sumatur fidelis deus, etc., pro veritate divinae promissionis, tunc est sensus: fidelis est deus, id est servat promissa sua.

Promiserat autem mittere ad vos praedicatores veritatis, Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor, etc., et ideo cum sim missus ab eo, sermo noster qui fuit, etc., sicut supra.

Ex causa excusat se, cum dicit dei enim filius. Et hoc dupliciter, scilicet motiva et efficiente, ibi qui autem confirmat, etc..

Causa autem motiva ad non mentiendum est, quia qui assumit aliquod officium, naturaliter movetur ad ea quae congruunt illi officio, et non ad contraria. Sed constat quod officium apostolicum est praedicare veritatem; non ergo movetur ad contrarium veritatis, quod est mentiri.

Et circa hoc tria facit.

Primo probat veritatem dicti sui per dictum christi; secundo veritatem christi per dictum dei, ibi quotquot autem, etc.; tertio concludit suum propositum, ibi ideo et per ipsum, etc..

Dicit ergo primo: dico quod dicta nostra debent reputari vera, et vera sunt, quia praedicavimus christum in quo non fuit aliqua falsitas. Et hoc est quod dicit dei enim filius christus, qui est praedicatus per nos in vobis; per me, scilicet principaliter, et sylvanum, secundario (iste est sylas de quo habetur Act. XVIII, 5) et timotheum, de quo supra. Isti enim duo fuerunt cum apostolo, quando primo convertit eos.

In illo, scilicet filio dei, non fuit est et non, id est, falsitas, vel non fecit quod non convenit. Sed fuit in illo est, id est veritas; nam verum et ens convertuntur. Io.

C. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita.

Sed quia posset videri dubium hoc quod dicit, quod in christo non fuit falsitas, ideo statim hoc probat, subdens quotquot autem, etc..

Et probat hoc modo. Constat quod in illo quod est manifestativum divinae veritatis non potest esse falsitas; filius dei venit ad manifestandum divinam veritatem in promissionibus a deo factis complendis per ipsum; ergo in ipso non est falsitas. Et hoc est quod dicit: non est in filio dei est et non, sed est, quia quotquot promissiones dei, scilicet sunt factae hominibus, in illo, id est in christo, est, id est in christo verificantur et complentur. Rom. XV, 8: dico iesum christum ministrum fuisse, etc.. Ad confirmandas, etc..

Ex his ergo concludit, quod postquam dicta sua vera sunt, quia praedicat filium dei, in quo est veritas, ideo et per ipsum, scilicet christum, dicimus, amen deo, id est verum. Apoc. III, 14: haec dicit, amen testis fidelis, etc.. Is. Lxv, 16: qui benedictus est in terra, benedicetur in deo, amen, etc..

Et istam veritatem dicimus deo, id est, ad honorem dei, scilicet manifestantes eius veritatem et gloriam nostram, quia gloria nostra est conversio vestra. Vel gloria nostra, quia gloria nostra est ostendere et praedicare verbum dei.

Consequenter cum dicit qui autem confirmat, etc., probat apostolus quod non est mentitus, per causam efficientem. Licet enim homo ex libero arbitrio possit uti lingua sua ad verum vel ad falsum loquendum, nihilominus tamen deus potest confirmare hominem sic in vero, ut non nisi vera loquatur. Si ergo deus aliquem confirmaret in vero, manifestum est quod non diceret falsum; sed deus confirmat nos in veritate; ergo, etc..

Et ideo dicit quod deus est qui confirmat vos nobiscum in christo, id est, in vera praedicatione christi, quasi dicat: si christus esset extra nos, possemus mentiri, sed ex quo est nobiscum, et nos sumus in christo, non mentimur. Ps. Lxxiv, 4: ego confirmavi columnas eius, etc..

Sumus ergo in christo dupliciter, scilicet per gratiam et per gloriam. Per gratiam quidem sumus inquantum uncti sumus spiritus sancti gratia, et effecti sumus membra christi, et iuncti sibi. Qua etiam gratia christus unctus est secundum quod homo. Ps. XLIV, V. 8: unxit te deus, etc.. Et ex plenitudine istius unctionis redundavit in omnes suos, sicut unguentum in capite, scilicet christo, quod descendit, etc.. Et ideo dicit quod unxit nos deus. Unxit, inquam, in reges et sacerdotes.

Apoc. V, 10: fecisti nos deo, etc..

I Petr. II, 9: vos autem genus electum, etc..

Unionem autem quae est per gloriam, non habemus in re, sed in spe certa, inquantum habemus firmam spem vitae aeternae.

Et habemus duplicem certitudinem spei huius unionis consequendae. Una est per signum, alia per pignus.

Per signum evidens, quia fidei. Unde dicit signavit nos signo fidei christi. Item signum crucis. Ez. IX, 4: signa thau, id est signum crucis. Apoc. VII, 3: quoadusque signemus servos dei nostri, etc.. Et hoc per spiritum sanctum. Rom. VIII, 9: si quis spiritum christi non habet, etc.. Et ideo speciale et certum signum est vitae aeternae consequendae configurari christo. Cant. VIII, 6: pone me ut signaculum, etc.. Vel signavit signo vitae.

Per pignus vero maximum, quia spiritus sancti, et ideo dicit dedit pignus spiritus in cordibus nostris. De quo certum est quod nullus potest eum accipere a nobis.

Sed nota, in pignore duo sunt consideranda, scilicet quod faciat spem habendae rei, et quod valeat tantum, quantum valet res, vel plus; et haec duo sunt in spiritu sancto. Quia si consideremus substantiam spiritus sancti, sic valet tantum spiritus sanctus quantum vita aeterna, quae est ipse deus, quia scilicet valet quantum omnes tres personae. Si vero consideretur modus habendi, sic facit spem, et non possessionem vitae aeternae, quia nondum perfecte habemus ipsum in vita ista. Et ideo non perfecte beati sumus, nisi quando perfecte habebimus in patria. Eph. I, 13: signati estis spiritu.

Consequenter cum dicit ego autem testem, etc., excusat se de eo quod non venit: et hoc per iuramentum quod maius est. Et circa hoc tria facit. Primo ponit suam excusationem; secundo respondet tacitae quaestioni, ibi non quia dominamur; tertio exponit quod dicit, ibi nam fide statis.

Excusat se autem per iuramentum duplex.

Unum attestationis, cum dicit ego autem testem deum invoco, aliud execrationis, cum dicit in animam meam, id est, contra animam meam. Rom. I, 9: testis est mihi deus, etc.. Testem, inquam, invoco deum, quia non veni ultra, id est, post primam vicem, vel postquam discessi a vobis; et hoc feci, parcens vobis, scilicet quia ipse sciebat eos incorrigibiles. Unde si ivisset tunc, aut punivisset, et sic forte recessissent totaliter a fide; aut non punivisset, et sic dedisset occasionem magis peccandi.

Sed quia aliquis posset dicere: quare dicis parcens vobis? numquid dominus noster es? ideo consequenter hoc removet, dicens non, dico, quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores, etc., quasi dicat: non dico hoc ut dominus, sed ut coadiutor. I Petr. V, V. 3: non enim dominantes in cleris, etc..

Adiutor, inquam, gaudii vestri, vel emendationis vestrae.

Quare autem dicat, fidei vestrae, exponit consequenter, dicens nam fide statis, id est, statis in gratia ista christi per fidem.