LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De his quae per se accidunt lapidibus.
Nunc autem de his quae per se lapidibus accidunt, est dicendum. Accidentia autem quae primitus accidunt lapidibus in communi, sunt multa. Primum tamen inter ea est commixtio materiae. Dicamus quod si materia est sicca vehementer, tunc ipsa non bene erit commiscibilis : et tunc aut locus erit perosus, non solidus, aut solidus. Si non est porosus, sed solidus, generatur valde lapis unus sabulosus, quando sic capitur proferens minutias sabulosas, qui diversificatur secundum quantitatem siccitatis et caloris ipsum coagulantis. Quia aliquando forte confiteatur in sabulum, quando caliditas multa exsiccavit : et si locus est valde porosus, per quem ubique egreditur calor coquens terram unctuo sam, tunc calor ille dividit materiam illam in parva, et decoquit eam in sabu- lum minutum. Et si fuerit materia viscosa valde, tunc divisa redigitur in parvos lapillos diversarum quantitatum, qui durissimi sunt et diversorum colorum propter materiae diversitatem. Lapides autem quando secantur, optime planantur, et pulvis qui abraditur est minutissimus, sunt ex materia optime commixta, in qua primo operatum est humidum faciens fluere quamlibet partem sicci ad quamlibet, et postea apprehensum humidum est exsiccatum : et ideo lapis talis bene est commixtus. Est enim subtile et humidum bene commiscibile, cum sit penetrativum partium et partis partium, sicut dictum est in secundo Peri geneseos. Prae omnibus tamen et hi lapides bene commixti sunt, qui vaporabiliter miscentur, et illi prae omnibus potiuntur bene et splendidi efficiuntur : eo quod substantia vaporis jam vergit ad subtilitatem aeris et humiditatem : et haec duo sunt subtiliora, et magis se invicem penetrantia in forma aeris quam in forma aquae et terrae. Ex eisdem autem causis est compactio et continuitas bona, et his opposita. Quorumcumque enim materiae optime commixtae sunt, nisi calidum decoquens exsiccet humidum, horum est optima continuitas
et compactio fortis. Hujus autem signum est in operibus artis quae naturam imitantur. Hi enim qui lateres faciunt, primo quidem cum terra commiscent aliqua quae cohaerere faciunt partes, sicut sunt stercus equi et aliquod hujusmodi, et facta materia glutinosa, student haec optime commiscere : et quanto melius haec commixta sunt, tanto planiores et compactiores fiunt lapides. Idem autem faciunt figuli, qui non quamcumque terram, sed tenacem quae glis vocatur, in materiam sumunt, cum de luto fingere volunt : commiscent autem optime antequam fingant: et tunc residere permittunt ad tempus in ea humidum, et superfluum humidum ad solem extrahunt : et deinde coagulant vasa ad ignem digestione quae vocatur optesis. Oportet igitur et naturam hunc habere modum in commixtione lapidum. Terra ergo primo penetratur humido, aut corporali, aut spirituali : et deinde autem ab ea separatur humidum superfluum, et postea tempore longo inviscatur in ea humidum continuans, et per calorem opteticum extrahi non potest, haec materia per talem digestionem convertitur in lapidem. Et si inveniatur terra aliquando non complete conglutinosa juxta lapides illos, scimus quia talis materia satis est passa, et ideo indigesta remansit. Lapidum autem genera quae ex aqua fiunt, quae passa est a terrestri sicco frigido, optime compacta sunt, et quasi polita esse videntur, propter hoc quod aqua est de numero politorun, et ejus quaelibet pars in quamlibet fluit, et in tali continuitate coagulatur et congelatur in lapidem. Hoc modo dictum sit de lapidum commixtione.