LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a decima tertia littera quae est 0.
Onyx gemma esse perhibetur, nigri coloris, invenitur melius genus ejus nigrum albis venis variatum. Venit autem de Media et Arabia. Invenitur autem quinque diversitatum propter varietatem venarum et colorum. Aiunt quod collo vel digito suspensus, excitat tristitiam et timores et in somno phantasias terribiles, et multiplicare fertur tristitias et lites. Dicunt autem quod auget salivam pueris. Si au- tem sardinus sit,praesens, ligatur onyx et suspenditur a nocumento. Haec autem omnia si habet, profecto habet ideo, quia virtutem habet movendi melancholiam praecipue in capite : ex motu enim illius et vapore omnia ista procedunt.
Onycha vero seu onychulus, ut dicunt quidam, idem est quod onyx, quod verisimile est, vel quod sit aliqua species ejus,sed colore non niger nisi aliquando, sed colorem habet ut humanus unguis, sicut supra diximus. Sed onychinis nominis inveniuntur multi colores albi et nigri et rubicundi, qui tamen omnes in substantia quadam fabricantur, quae similitudinem exprimit unguis hominis. Aiunt etiam, quod lachryma ex arbore quae onycha dicitur, indurata in lapidem generatur : et hanc esse causam quod odoriferas est in igne. Hanc etiam causam inquirit esse, quod frequentius aliis depictus imaginibus mirabilius invenitur: quia lachryma a principio mollis facile formabilis pingitur, et picturam retinet quando in lapidem induratum coagulatur. Hunc lapidem dicunt insensibiliter intrare in oculum, et esse mirabile. Sed ego vidi saphiram intrare in oculum, et lapidem galli, et quemdam alium cujus nomen ignoravi, sine laesione oculi : politum enim tenue non laedit oculum, nisi tangat aciem sive pupillam sensibilem contra, foramen uveae.
Ophtmalmus lapis est ab ophthalmia dictus : cujus color non nominatur, forte ideo quoniam multorum est colorum. Valere autem dicitur gestanti contra omnes malos morbos oculorum : visus autem circumstantium dicitur obcaecare : et ideo etiam patronus furum vocatur : gestantes enim eum quasi invisibiles redduntur.
ORISTES habet tres species, quarum una nigra et rotunda : alia viridis m acutas albas habent. Tertia, cujus altera pars est aspera, altera plana, et est color
ejus quasi ferri lamina : et talis etiam est dispositio corporis ejus de quo ferunt, quod unctus oleo rosato et gestatus praeservat ab adversis casibus et pestiferis morsibus reptilium, Dicitur etiam in physicis ligaturis, quod appensus mulieri, prohibet ipsam impraegnari : et si praegnans est, abortum facit.
Orphanus est lapis qui in corona Romani Imperatoris est, neque unquam alibi visus est : propter quod etiam orphanus vocatur. Est autem colore quasi vinosus, subtilem habens vitiositatem : et hoc est sicut si candidum nivis candens seu micans penetetraverit in rubeum clarum vinosum, et sit superatum ab ipso. Est autem lapis perlucidus : et traditur quod aliquando fulsit in nocte, sed nunc tempore nostro non micat in tenebris. Fertur autem quod honorem servat regalem.