LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De his quae bene et male commixta sunt, et de causa diversitatis colorum in lapidibus pretiosis.
Modus autem quo determinatur de coloribus lapidum, sumendus est ex libro de sensu et sensato, cujus nos scientiam infra trademus tempore opportuno : et ideo quae hic supponimus, ibi erunt manifesta. Supponitur igitur hic, quod omne quod est perspicuum in quocumque genere corporum, est causa ex multis partibus perspicuorum corporum, quae veniunt in compositionem corporis quod est perspicuum. Adhuc autem album causatur ex multis perspicuis in altera re determinatis. Nigrum autem ex partibus opaci corporis opprimentibus partes perspicuas quae sunt in eodem corpore.Medii autem causantur ex compositione horum per tres vias, sicut in scientia de sensibilium generatione radetur. Dicamus igitur quod omnes lapides perspicui causantur ex multa materia aeris et aquae, quae terrestri apprehendente materia est congelata et congregata : et si illa quidem perspicuitas non est coloris alicujus, sed remanet perspicuitas aeris vel aquae, tunc signum habet quod sola frigiditas excellens apprehendit materiam : et haec est sicut perspicuitas crystalli et berylli et adamantis et lapidis qui vocatur iris. Sed differentiam habent in perspicuitate et natura aquea : quoniam crystallus non solum materiam aquae habere videtur, sed aqueitatem declinantem in aereitatem, propter quod maxime perspicuus est, et ad claritatem declinans. Beryllus autem magis ad aquam declinat : unde cum solvitur, quasi aquae guttae magnae manare videntur. Adamas autem magis habet aqueitatem tractam ad siccum terrestre : propter quod obscurior est et durissimus, ita quod collidat alia metalla praeter chalybem durissimum : eo quod chalybs etiam est aqucitatis et terrestreitatis siccissimae. Et ideo Sit etiam quod lapis adamas cum fuerit acuti anguli, scindit et incidit omne ferrum, et penetrat in scindendo omne metallum. Iris autem fit ex aqua quasi jam rorante, quae partim vapore, partim ex rore resoluto congelatur. Et ideo etiam in sole positus, colores iridis depingit in opposito pariete. Similes autem hi lapides ex similibus fiunt materiis. Juxta enim ripas fluviorum frequentissime inveniuntur lapides obscurae perspicuitatis, secundum magis et minus, quorum color non causatur nisi ex perspicuo, aut ei composito, aut commixto cum terrestri obscuro in parte vel in toto : et horum colorum quia facile est ex dictis scire causam, pertranseo. Niger autem color in lapidibus frequentissime causatur ex terrestri combusto : propter quod etiam ut frequenter lapides nigri durissimi sunt, et magis polibiles quam secabiles sunt. Hic enim color non causatur nisi ex privatione perspicui in commixtione, sicut patebit cum de scientia colorum tractabitur. Medii autem colores sunt rubeus in genere, viridis, et flavus, et differentiae ipsorum. Et sicut dicetur in libro de Sensibilibus rubeus erit quando super perspicuum luminosum infunditur fumus tenuis succensus. Et iste invenitur in quibusdam lapidibus, qui vocantur hyacinthi aquatici, et in tribus generibus carbunculorum : propter quod ab Aristotele omnes illi calidi secundum naturam esse dicuntur. Differunt autem in rubore : quoniam si fuerit perspicuitas multa et fumus superfusus valde tenuis, et lucidus, est color ejus qui vocatur palatius sive palatium. Si autem fuerit perspicuitas multa et fumus quasi igneus accensus spissus, tunc est color ejus qui vere dicitur carbunculus :
et ideo ille qui vere speciem suam attingit, lucet in tenebris sicut noctiluca, et maxime quando superfunditur aqua clara et limpida. Si autem fuerit perspicuitas aliquantulum spissa, et fumus supernatans fuerit obscurior aliquantulum, erit color ejus quem vocant granatum, eo quod ad modum grani maligranati coloratur. Et hos omnes tres vocat Aristoteles carbunculos, et nobiliorem et sicciorem inter hos dicit esse granatum, cum tamen minoris sit pretii apud exclusores et artifices. Ille autem qui a quibusdam hyacinthus aquaticus vocatur, colorem habet qui componitur ex aquatico perspicuo limpide et non aereo : et superfusum habet fumum aquaticum succensum, sicut est in nube caeli, et non in aurora. Eodem autem modo inveniemus colores lapidum perspicuorum, qui sunt flavi coloris. Si enim lapis sit perspicuae substantiae, et valde clarae, et immixtam habeat subtile terrestre valde combustum, tunc erit color saphiri clarissimi, et habebit differentias colorum, secundum quod illud perspicuum cum illo terrestri subtili combusto fuerit clarius et obscurius. Flavus enim clarus et purus color absque dubio causatur ex multo perspicuo : quoniam visus penetrat in ipsum, ita quod lux non obviat Adsui nec aliquod luminosum. Si autem cum tali combusto vaporoso terrestri sit perspicuum aqueum aliquantum spissum, tunc resultat color hyacinthi, qui satis minus clarus est quam color saphiri nobilis. Color autem scintillans et caeruleus causatur ex lucido perspicuo quod superducitur tenui et modico vapore aqueo incenso, et hic est color viridis qui topazion vocatur : et in quocunque lapide inveniuntur venae aurei splendoris, sicut in chrysophaso et chrysoltto, color illarum venarum ex eadem causa generatur. Sunt autem multi lapides perspicui, qui sunt virides, sicut smaragdus, et chrysolitus, et lapis qui vocatur prama, licet diversa viriditas sit in eis. Omnium autem horum colores
ex una et eadem causa generantur : fit enim perspicuo aqueo cum terrestri fortiter adusto : et secundum quod hoc est clarius vel minus clarum, fit etiam illa viriditas clarior et minus clara. Hujus autem signum est in vitro quod ex commixtione fit plumbi : hoc enim est viride valde, et efficitur tanto purius, quanto saepius et magis comburitur. In combustione enim iterata depuratur perspicuum et subtiliatur et aquae naturae magis infunditur claritas luminis ignei : et ideo clarificatur. Color autem medius qui quasi fulvus est et caeruleus, sicut est in lapide qui vocatur corneola, causatur ex perspicuo terminato, quod spisso fumoso aqueo similiter et terrestri succenso superinfusum est. Et isti sunt fere omnes colores qui in lapidibus pretiosis inveniuntur. Post eum qui est onychini, et niveum scintillantem, quo dicitur colorari lapis qui dicitur orphanus. Componitur enim lapis onyx sive onychinus ex substantia quae est duplicis coloris, et invenitur aliquando ex pluribus coloribus quam duobus, ut frequenter autem componitur ex duplici colore, quorum unus supernatat alii. Inferior quidem est sicut carneus, qui est ex terrestri valde fumoso vaporabiliter commixto. Superior autem est subpallldus aliquantulum fuscus, et hic causatur ex victoria perspicui super opacum in commixtis partibus : ita tamen, quod opacum sit alterans album. Ex tali substantia est quando aqueum commixtum terreo subtili pauco vaporat et evaporando coagulatur in lapidem. Inveniuntur autem onychini valde rubeas habentes vias et albas valde, quorum colorum non est difficile invenire causas ex praedictis. Niveus autem scintillans absque dubio causatur ex hoc quod ipse commixtus est ex perspicuo corpore quasi firmato : omnis enim perspicui pulvis invenitur albissimus : et cum continuatur pulvis, resultat corpus album micans, sicut margarita : quod contingit ex verberatione luminis ad superficies partium politarum : propter quod lapis dicitur aliquantulum lucere in tenebris sicut noctiluca. In die enim tegitur lux quae est incorporata diaphano in lapide propter majus lumen, sed in nocte lucet : et ideo in die lapis ille albus videtur sicut noctiluca. Horum autem omnium perfecta ratio tradi habet in scientia de sensibilium generatione. Invenitur autem lapis multorum valde colorum : propter quod etiam panthera vocatur, cujus omnes colores causantur ex diversis substantiis, ex quibus componuntur partes : eadem enim ratio est in toto et in parte quoad corporis tincturam. Tanta igitur et tot ad scientiam colorum qui invenitur in lapidibus pretiosis, dicta sunt. Amethistus autem sequitur rubinum in perspicuo obscuro. Et chalcedonius sequitur beryllum in substantia quasi perspicua lutea et faetulenta, sicut plumbum imitatur argentum.