De solutione inductarum objectionum secundum Averroem et Ahubacher et Avempace, et de improbatione erroris qui est in solutione eorum.
Averroes autem et Abubaclier et Avempace, et quidam alii Philosophorum Arabum alia via incedunt. Horum autem sententia est,non ejusdem substantiae esse animam sensibilem et intellectualem in homine. Propter quod dicunt ex virtutibus quae sunt in semine, non educi per generationem nisi animam sensibilem : esse autem hanc plurium operationum propter corporis aequalitatem quam in aliis : intellectualem autem naturam dicunt esse separatam, et irradiare super animam hominis, sicut irradiat lux solis super perspicuum : et ex illa irradiatione dicunt fluere formas intelligibiles in animam, sicut ex lumine solis fluunt visibilia in perspicuum, sicut diximus superius : et hoc modo continuari dicunt lumen intelligentiae animae ipsius, sicut continuatur lumen solis perspicuo : et per hanc continuationem dicunt hominem esse intellectualem. In generatione autem hominis incipit hujusmodi continuatio luminis intelligentiae cum anima : et est primo sicut lumen immissum nubibus propter multum fluxum nutrimenti in organa apprehensivae animae. Et ideo intellectus in pueris est sicut in ebrio vel epileptico : deinde residente fluxu illo clarificatur et serenatur intellectus, sicut serenatur lumen in aere, remotis nebulis.
Horum igitur dictum redit ad hoc quod intellectualis natura non generatur, nec incipit esse secundum substantiam suam in generatione, sed incipit esse secundum expansionem luminis sui super animam : et quia haec expansio sui luminis super animam est ab extrinseco, dicunt hoc modo intelligi, quod intellectus ingreditur ab extrinseco, et hoc modo multiplicare se dicunt intellectum, sicut multiplicatur lumen solis secundum illuminata quibus immittitur et cum quibus continuatur : et sicut illuminatis subtractis non remanet nisi unicum lumen solis, ita pereuntibus hominibus dicunt unum Intellectum perpetuum et incorruptibilem ex. omnibus relinqui. Et ideo dicunt non. esse mirum si intellectualis natura non destruitur destructo corpore : quia non incipit, neque generatur Incipiente corpore, nisi per accidens hujus continuationis quam diximus : hanc autem continuationem dicunt fieri ad imaginationem et phantasiam, eo quod ab illis potentiis lumen intellectuale universale primum abstrahit: ethic error a nobis in tertio libro de Anima ''quem fecimus, tactus et Improbatus est: sed sufficienter ibi tangi non potuit : quia non nisi per generationem hominis, et mortis ejus scientiam perfecto poterat intelligi.
Est autem hic error omnino absurdus et pessimus et facile improbabilis. Quod. enim statim ex hoc sequitur error, est quod intellecta omnia semper sint extra nos : vires autem animae nostra:) secundum dictum errorem sunt a quibus lumine intellectus fit universalis abstractio et separatio. Non est autem intelligibile quod ejusdem formae ab eodem fiat separatio, et per abstrahens ad idem conjunctio, sicut in exemplo quod ponit, est
manifestum, Lumen enim abstrahens colores a coloratis corporibus non conjungit eos abstrahendo coloratis, sed potius perspicuo in quo secundum esse spirituale salvantur. Igitur intellecta ab imaginibus animae abstracta, similiter alicui alii conjungetur extra animam et animae potentias : non autem fit umquam intellectus ab aliqua anima vel intelligentia per hoc quod, est extra Ipsam : ergo anima hominis nihil omnino intelligit, neque considerat de formis Intelligibilibus : quod cuilibet patet esse absurdum.
Amplius omnis susceptio formae est secundum potestatem suscipientis, sicut saepe probavimus In libris physicis. Constat autem ex his quae in libro de Anima bene tractata sunt, non esse de potestate sensibilis animae suscipere formas secundum esse intellectuale, secundum quod sunt ubique et semper : ergo secundum hoc esse non sunt nisi intelligentia aliqua : hoc autem (ut isti dicunt) nihil animae est : ergo anima nihil intelligit vel cognoscit eorum quae sunt intelligibilia.
Amplius oculus in accipiendo visibilia non habet potestatem colorati terminati, sed potius perspicui : et si haberet potestatem colorati, non acciperet visibilia omnia, sed unum : nec acciperet visibilia nuntiando et mittendo visibilia sensui communi, sed retinendo materialiter tantum. Sic Igitur simile est in aliis potentiis animae, quantumcumque illuminatur phantasia in homine, quamdiu phantasia est, numquam habebit facultatem aliam receptionis nisi particularis formae: et facultas receptionis universalis semper erit in natura altioris facultatis : et si illa natura non est de animae partibus, non erit in anima facultas aliquid intelligendi vel considerandi ex illa.
Amplius homo non est homo nisi per intellectum. Intellectus igitur est aliquid quidditatis hominis. Oportet igitur quod sit aliquid de essentialibus hominis, et sic non erit hoc modo continuatus homini, quo illi dicunt.
Sunt autem et alia multa quae huic errori sunt contraria, quae alibi prosecuti sumus : hic enim non dicemus nisi ea quae aliquo modo ostendunt naturam materiae secundum quod ipsa est anima hominis, secundum quod homo est quoddam animalium, cujus natura non scitur, nisi anima ejus secundum generationem et naturam ejus et statum ejus post mortem cognoscatur.