SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Commendato ministerio novi testamenti, hic consequenter commendat ministros eius. Et primo ponit duo quae respondent verbis praemissis. Praemiserat enim donum a deo acceptum, cum dixit: sufficientia nostra, etc.; et fiduciam ex dono conceptam, cum dixit: fiduciam talem, etc.. Primo ergo determinat ea quae pertinent ad donum perceptum; secundo ea quae ad fiduciam conceptam, ibi habentes igitur talem, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit donum a deo susceptum, scilicet ministerium novi testamenti; secundo describit novum testamentum, ibi non littera, sed spiritu; tertio ex dignitate novi testamenti ostendit dignitatem ministrorum eius, ibi si ministratio, etc..

Dicit ergo: dico quod sufficientia nostra ex deo est, qui et fecit nos idoneos ministros novi testamenti, Is. Lxi, 6: ministri dei nostri, dicetur vobis. Et in hoc tenemus locum Angelorum. Ps. Ciii, 4: qui facit Angelos, etc..

Sed non solum fecit nos ministros, sed idoneos. Deus enim cuilibet rei dat ea per quae possit consequi perfectionem suae naturae.

Unde, quia deus constituit ministros novi testamenti, dedit et eis idoneitatem ad hoc officium exercendum, nisi sit impedimentum ex parte recipientium. Supra II, 16: et ad haec quis tam idoneus, scilicet sicut apostoli a deo instituti? hoc autem novum testamentum quid sit, describit, subdens non littera, etc..

Et describit ipsum quantum ad duo, scilicet quantum ad illud in quo consistit, et quantum ad causam propter quam datum est, ibi littera enim occidit, etc..

Circa primum sciendum est quod apostolus loquitur profunde. Dicitur enim ier.

C. XXXI, 31 ss.: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris. Et post: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum superscribam eam, etc.. Vetus ergo testamentum scribitur in libro, postmodum sanguine aspergendo, ut dicitur Hebr. IX, 19: accepit sanguinem et aspersit librum, etc., dicens: hic est sanguis, etc..

Et sic patet, quod vetus lex est testamentum litterae. Sed novum testamentum est testamentum spiritus sancti, quo charitas dei diffunditur in cordibus nostris, ut dicitur Rom. V, 5. Et sic dum spiritus sanctus facit in nobis charitatem, quae est plenitudo legis, est testamentum novum, non littera, id est per litteram scribendum, sed spiritu, id est per spiritum qui vivificat. Rom. VIII, 2: lex spiritus vitae, id est vivificantis.

Causa autem quare datum sit novum testamentum per spiritum, subditur quia littera occidit occasionaliter. Nam littera legis dat solam cognitionem peccati.

Rom. III, 20: per legem autem cognitio peccati.

Ex hoc autem, quod cognosco peccatum, solum duo sequuntur. Nam lex dum per eam cognoscitur, non reprimit concupiscentiam: sed magis occasionaliter auget, inquantum concupiscentia ferventius fertur in rem prohibitam. Unde huiusmodi cognitio, nondum destructa causa concupiscentiae, occidit; hinc vero addit praevaricationem. Nam gravius est peccare contra legem scriptam et naturalem simul, quam contra legem naturalem solum. Rom. VII, 8: occasione accepta non data, peccatum, etc..

Licet autem occasionaliter occidat, inquantum scilicet auget concupiscentiam, et addit praevaricationem, non tamen est mala lex vetus, quia ad minus prohibet mala. Est tamen imperfecta, inquantum non removet causam.

Est ergo lex sine spiritu interius imprimens legem in corde, occasio mortis. Et ideo necessarium fuit dare legem spiritus, qui charitatem in corde faciens, vivificet. Io. VI, 64: spiritus est, qui vivificat.

Consequenter ex his ostendit dignitatem sui ministerii.

Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit, quod ministerium novi testamenti praefertur ministerio veteris testamenti; secundo quod non solum praefertur, sed quod ministerium veteris testamenti quasi nihil habet de gloria in comparatione ad novum, ibi nam nec glorificatum, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quod ministerium novi testamenti praefertur veteri; secundo rationem huius assignat, ibi nam si ministratio, etc..

Circa primum sciendum est, quod apostolus argumentatur ex hoc quod habetur exodi XXIV, ubi littera nostra habet, quod Moyses habebat faciem cornutam, ita quod non possent, etc.. Alia littera habet faciem splendidam, quod melius dicitur. Non enim intelligendum est eum habuisse cornua ad litteram, sicut quidam eum pingunt; sed dicitur cornuta propter radios, qui videbantur esse quasi quaedam cornua.

Arguitur autem ex hoc sic. Et primo per unum simile, et est locus a minori. Constat enim quod si aliquid quod minus est, habet aliquid de gloria, quod multo magis illud quod est maius. Sed vetus testamentum est minus quam novum; cum ergo illud fuerit in gloria, ita ut non possent, etc., videtur quod multo magis novum est in gloria.

Quod autem vetus testamentum minus sit novo, probat tripliciter.

Primo quantum ad effectum, quia illud est testamentum mortis, istud vitae, ut dictum est. Et quantum ad hoc dicit, quod si ministratio mortis, id est vetus, quae est occasio mortis. Et hoc respondet ei quo dicitur littera occidit, etc..

Secundo quantum ad modum tradendi, quia vetus fuit tradita litteris in tabulis lapideis, nova vero fuit impressa spiritu in cordibus carnalibus. Et hoc innuit, cum dicit litteris deformata, id est perfecte formata, in lapidibus, id est in tabulis lapideis. Et hoc ei respondet, quo dicitur: non littera, sed spiritu, etc..

Tertio quantum ad perfectionem, quia gloria veteris testamenti sine fiducia est, quia neminem ad perfectum adduxit lex. In novo vero est gloria cum spe melioris gloriae, scilicet sempiternae. Is. LI, 6: salus mea in sempiternum erit. Et hoc innuit, cum dicit quae evacuatur, Gal. V, 2: quod si circumcidamini, christus nihil, etc..

Conclusio ponitur, cum dicit quomodo non magis, quod planum est.

Horum autem rationem assignat consequenter, cum dicit nam si ministratio, etc..

Et est ratio sua talis: gloria magis debetur iustitiae, quam damnationi, sed ministerium novi testamenti est ministerium iustitiae, quia iustificat interius vivificando. Ministerium autem veteris testamenti est ministerium damnationis occasionaliter. Supra eodem: littera occidit, spiritus autem vivificat. Cum ergo ministratio damnationis, id est, ministratio veteris testamenti, quae occasionaliter est causa damnationis, ut dictum est, est in gloria, quae apparuit in facie Moysi, constat quod multo magis abundat in gloria, id est, dat abundantem gloriam ministris eius, ministerium iustitiae, id est, novi testamenti, per quod datur spiritus, per quem est iustitia et consummatio virtutum.

Prov. III, 35: sapientes gloriam possidebunt.

Consueverunt hoc in loco fieri quaestiones de comparatione Moysi et Pauli, sed, si recte considerentur verba apostoli, non sunt necessariae, quia hic non fit comparatio personae ad personam, sed ministerii ad ministerium.

Sed quia possent pseudo-apostoli dicere quod licet maius ministerium sit novi testamenti quam ministerium veteris testamenti non tamen est multo maius, et ideo bonum est quod illi ministerio, et isti intendamus, quod et faciebant, quia simul servabant legalia cum evangelio. Ideo hic consequenter apostolus hoc improbat, cum dicit nam nec glorificatum, etc..

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit, quod ministerium novi testamenti absque aliqua comparatione excedit ministerium veteris; secundo causam huius assignat, ibi si enim quod evacuatur, etc..

Dicit ergo: dixi quod ministerium iustitiae abundat in gloria, et intantum quod gloria veteris ministerii non est dicenda gloria, quia nec glorificatum, etc.: quod dupliciter exponitur.

Primo modo sic quia nec, etc., id est illa gloria nihil est in comparatione ad istam novi testamenti, quia illa gloria non est omnibus ministris collata, sed solum Moysi, et non claruit in toto Moyse, sed in parte, id est in facie solum particulariter. Et ideo nec glorificatum est, id est nec glorificari debet, propter excellentem gloriam, id est comparatione excellentis gloriae novi testamenti, quae abundat gratia, ut per eam purificati homines possent videre non gloriam hominis, sed dei.

Secundo modo ut punctetur sic: nec glorificatum est quod claruit; quasi dicat: nam in hac parte, id est in respectu huius naturae particularis, qui sumus servi, non est glorificatum, id est non gloriosum illud quod claruit in veteri testamento; et hoc propter excellentem gloriam, quae est in novo, quia illa est gloria dei patris.

Huius autem causam assignat consequenter, cum dicit si enim quod evacuatur, etc..

Et est ratio sua talis: illud quod datur ut transeat, nihil est in respectu ad illud quod datur ut semper maneat. Si ergo testamentum vetus, quod evacuatur, tollitur, I cor.

C. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, etc.. Per gloriam enim Moysi ministratum saltem per particularem gloriam.

Constat quod testamentum novum manet, quia hic inchoatur, et perficitur in patria.

Lc. XXI, 33: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Erit multo magis in gloria aeterna, in qua perficietur.

Erit, inquam, nobis, qui sumus eius ministri.