SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Positis his quae pertinent ad commendationem doni percepti a deo, hic consequenter ponit ea quae pertinent ad commendationem fiduciae de ipso dono conceptae.

Circa hoc autem duo facit.

Primo ponit fiduciam ex dono conceptam; secundo vero comparat fiduciam veteris et novi testamenti, ibi et non sicut Moyses.

Dicit ergo primo: habentes igitur talem spem, ex hoc scilicet quod nobis dictum est, scilicet videndi gloriam dei, rom.

C. VIII, 24: spe enim salvi facti sumus, multa fiducia utimur, id est, confidenter operamur ea quae pertinent ad usum huius ministerii, ex quo crescit nobis spes. Prov. XXVIII, V. 1. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Ier. XVII, 7: benedictus vir qui confidit in domino.

Consequenter, sicut praetulit donum dono, ita praefert fiduciam novi testamenti fiduciae veteris testamenti, cum dicit et non sicut Moyses, etc..

Et circa hoc duo facit: primo proponit factum in veteri testamento; secundo exponit, ibi quod evacuatur, etc..

Factum autem quod proponit legitur exodi XXXIV, 34, ubi dicitur quod Moyses quando loquebatur ad populum, velabat faciem suam, quia propter claritatem vultus eius non poterant respicere in eum filii Israel. Et ideo dicit et non sicut Moyses, etc., quasi dicat: dico quod utimur multa fiducia, et tanta, quod non accidit nobis, sicut Moyses faciebat eis, scilicet non revelando faciem suam populo, quia nondum venerat tempus revelandi claritatem veritatis.

Habemus ergo nos fiduciam absque velamine.

Consequenter exponit hoc quod dixerat, de velamine, dicens quod evacuatur, etc.. Velamen enim illud erat obscuritas figurarum, quae per christum evacuata est.

Et circa hoc tria facit.

Primo enim ponit evacuationem huius velaminis; secundo quomodo haec evacuatio habet locum in Iudaeis, ibi sed obtusi, etc.; tertio quomodo non habeat locum in ministris novi testamenti, ibi nos vero revelata, etc..

Dicit ergo quod Moyses ponebat velamen, scilicet figurae, super faciem suam, quod, scilicet velamen, evacuatur, id est tollitur per christum, scilicet implendo in veritate quod Moyses tradidit in figura, quia omnia in figura contingebant illis. Sic enim christus per mortem suam removit velamen de occisione agni paschalis, et ideo statim cum emisit spiritum, velum templi scissum est. Item, in mittendo spiritum sanctum in corda credentium, ut intelligerent spiritualiter quod Iudaei carnaliter intelligunt. Et hoc velamen removit, cum aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, Lc. Ult..

Qualem autem effectum habeat in Iudaeis haec evacuatio, ostendit, dicens sed obtusi, etc..

Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit, quod remotum ab illis non fuit in statu infidelitatis; secundo ostendit, quod removebitur in eorum conversione, ibi cum autem conversus fuerit, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit rationem quare haec evacuatio non habet locum in Iudaeis; secundo, ex hoc ostendit eos adhuc habere velamen, ibi sed usque in hodiernum diem, etc..

Dicit ergo quod evacuatur in his qui credunt, sed non quantum ad Iudaeos infideles. Et ratio huius est, quia obtusi sunt sensus eorum, id est ratio eorum hebes est, et sensus eorum imbecilles et obtusi sunt, nec possunt videre claritatem divini luminis, id est divinae veritatis, absque velamine figurarum.

Et huius ratio est quia claudunt oculos, ut non videant, quia velum templi scissum est. Et ideo est ex eorum culpa infidelitatis, non ex defectu veritatis, quia, remoto velamine, omnibus aperientibus oculos mentis per fidem clarissime veritas manifestatur.

Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit in Israel. Io. IX, 39: in iudicium veni in hunc mundum, etc.. Sic enim prophetaverat Isaias VI cap.: excaeca cor populi huius, etc..

Et vere intantum obtusi sunt sensus eorum, ut veritatem nobis manifestatam usque in hodiernum diem non intelligant. Sed idipsum velamen, quod erat in veteri testamento, antequam velum templi scissum esset in lectione veteris testamenti, quia non aliter intelligunt illud, quam ante, quia adhuc innituntur figuris, ut veritatem non revelent, id est non intelligant: sic velamen dei, non figuram, sed veritatem credunt, quod scilicet evacuatur quantum ad fideles, et quantum in se est omnibus per christum, id est in fide christi, sed in eis non manet, quia non credunt venisse christum.

Consequenter cum dicit sed usque in hodiernum diem, etc., ostendit quomodo adhuc apud Iudaeos est velamen quantum ad infideles, licet remotum sit per christum.

Circa quod sciendum est, quod velamen dicitur apponi alicui dupliciter: aut quia apponitur rei visae ne possit videri, aut quia apponitur videnti ne videat. Sed Iudaeis in veteri lege utroque modo appositum erat velamen.

Nam et corda eorum excaecata erant, ne cognoscerent veritatem propter eorum duritiem, et vetus testamentum nondum completum erat, quia nondum veritas venerat.

Unde in signum huius velamen erat in facie Moysi et non in faciebus eorum, sed, veniente christo, velamen remotum est a facie Moysi, id est a veteri testamento, quia iam impletum est, sed tamen non est remotum a cordibus eorum. Et hoc est quod dicit sed usque in hodiernum diem, quasi dicat: amotum est a fidelibus veteris testamenti velamen, sed adhuc cum legitur Moyses, id est, cum exponitur eis vetus testamentum, act.

C. XV, 21: Moyses a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, etc., velamen, id est caecitas, est positum super cor eorum. Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit, etc..

Quando autem et quomodo removetur ab eis illud velamen, ostendit consequenter, cum dicit cum autem conversus, etc..

Et primo describit modum removendi hoc velamen; secundo rationem huius reddit, ibi dominus autem spiritus, etc..

Dicit ergo, quod illud velamen adhuc est in eis, sed non quod vetus testamentum sit velatum, sed quia corda eorum velata sunt. Et ideo, ad hoc ut removeatur, nihil restat, nisi quod convertantur, et hoc est quod dicit cum autem conversus fuerit, scilicet aliquis eorum ad deum per fidem in christum, ex ipsa conversione auferetur velamen.

Is. X, 21: reliquiae convertentur, etc..

Et hoc idem habetur Rom. IX, 27.

Et nota, quod cum ageret de caecitate, loquitur in plurali, unde dicit super corda eorum, cum vero loquitur de conversione, loquitur in singulari dicens cum autem conversus, ut ostendat eorum facilitatem ad malum, et difficultatem ad bonum, quasi pauci convertantur.

Ratio autem quare convertantur, et velamen removeatur, hoc modo est, quia deus vult.

Posset enim dicere, quod velamen illud appositum est ex praecepto domini, et ideo non potest removeri. Sed apostolus ostendit, quod non solum potest removeri, imo quia removetur per eum, qui est dominus.

Et hoc est, quod dicit dominus enim, etc..

Quod potest dupliciter legi. Uno modo, ut spiritus teneatur ex parte subiecti, ut dicatur: spiritus, id est spiritus sanctus, scilicet qui est auctor legis, est dominus, id est operatur ex proprio libertatis arbitrio. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat. I Cor. XII, 11: dividens singulis prout vult. Ubi autem spiritus domini, ibi libertas; quasi dicat: quia spiritus est dominus, potest dare libertatem, ut possimus libere uti Scriptura veteris testamenti absque velamine. Et ideo, qui non habent spiritum sanctum, non possunt libere uti. Gal. V, 13: vos in libertatem vocati estis. I Petr. II, 16: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem.

Alio modo, ut per dominum intelligatur christus, et tunc legitur sic dominus, id est christus, est spiritualis, id est spiritus potestatis, et ideo ubi est spiritus domini, id est lex christi spiritualiter intellecta, non scripta litteris, sed per fidem cordibus impressa, ibi est libertas, ab omni impedimento velaminis.

Sciendum autem, quod occasione istorum verborum, scilicet ubi spiritus domini, ibi libertas, et illorum, scilicet iusto lex non est posita, aliqui erronee dixerunt quod viri spirituales non obligantur praeceptis legis divinae. Sed hoc est falsum; nam praecepta dei sunt regula voluntatis humanae.

Nullus autem homo est, nec etiam Angelus, cuius voluntatem non oporteat regulari et dirigi lege divina. Unde impossibile est aliquem hominem praeceptis dei non subdi.

Hoc autem quod dicitur iusto lex non est posita, exponitur, id est, propter iustos, qui interiori habitu moventur ad ea quae lex dei praecipit, lex non est posita: sed propter iniustos, non quin etiam iusti ad eam teneantur.

Et similiter ubi spiritus domini, ibi libertas, intelligitur, quia liber est, qui est causa sui: servus autem est causa domini; quicumque ergo agit ex seipso, libere agit; qui vero ex alio motus, non agit libere. Ille ergo, qui vitat mala, non quia mala, sed propter mandatum domini, non est liber; sed qui vitat mala, quia mala, est liber. Hoc autem facit spiritus sanctus, qui mentem interius perficit per bonum habitum, ut sic ex amore caveat, ac si praeciperet lex divina; et ideo dicitur liber, non quin subdatur legi divinae, sed quia ex bono habitu inclinatur ad hoc faciendum, quod lex divina ordinat.

Deinde, cum dicit nos vero omnes, etc., ostendit quomodo christi fideles sunt omnino liberi ab hoc velamine. Dicit ergo: dico quod ab illis aufertur velamen hoc, cum aliquis conversus fuerit sicut nos, non aliquis, sed omnes, qui sumus christi fideles. Lc. VIII, 10: vobis datum est, etc..

Revelata facie, non habentes velamen supra cor, sicut illi. Et intelligitur per faciem, cor, seu mens, quia sicut per faciem videt quis corporaliter, ita per mentem spiritualiter. Ps.

Cxviii, 18: revela oculos meos, etc..

Gloriam domini, non Moysi: gloria enim significat claritatem, ut dicit Augustinus. Iudaei autem videbant quamdam gloriam in facie Moysi ex hoc, quod locutus est cum deo.

Sed haec gloria est imperfecta, quia non est claritas ex qua ipse deus est gloriosus; et hoc est cognoscere ipsum deum. Vel gloriam domini, id est, filium dei. Prov. X: gloria patris, filius sapiens, etc..

Speculantes non sumitur hic a specula, sed a speculo, id est ipsum deum gloriosum cognoscentes per speculum rationis, in qua est quaedam imago ipsius. Et hunc speculamur quando homo ex consideratione sui ipsius assurgit in cognitionem aliquam de deo, et transformatur.

Cum enim omnis cognitio sit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, oportet quod qui vident, aliquo modo transformentur in deum. Et siquidem perfecte vident, perfecte transformantur, sicut beati in patria per fruitionis unionem, I Io. III, 2: cum autem apparuerit, etc.. Si vero imperfecte, imperfecte, sicut hic per fidem, I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate.

Et ideo dicit in eamdem imaginem, id est sicut videmus, transformamur, inquam, a claritate in claritatem, in quo distinguit triplicem gradum cognitionis in discipulis christi: primus est a claritate cognitionis naturalis in claritatem cognitionis fidei.

Secundus est a claritate cognitionis veteris testamenti, in claritatem cognitionis gratiae novi testamenti. Tertius est a claritate cognitionis naturalis et veteris et novi testamenti, in claritatem visionis aeternae.

Infra IV, 16: licet is qui foris est, etc..

Sed unde est hoc? non ex littera legis, sed tamquam a spiritu domini. Rom. VIII, V. 14: quicumque spiritu dei aguntur. Ps.

Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet, etc..