LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De causa porositatis et compactionis lapidum, et gravitatis et levitatis eorumdem.
Juxta hunc modum etiam determinatur de causa porositatis lapidum et causa compactionis eorumdem. Inveniuntur enim lapides quidam tantae porositatis, quod natant super aquam, sicut lapides quos ejicit Vulcanus, et pumices quidam compactissimi inveniuntur, sicut lapides pretiosi et marmorum genera : quidam autem quasi medii inveniuntur inter haec. Et causa quidem porositatis non est alia, nisi quia humidum non totum commixtum fuit cum terrestri, sed. in diversis partibus ejus stetit, sicut in vase, quod cum epotatum fuit optesi, remanserunt
foramina , et factus est lapis porosus, propter inclusum aerem in foraminibus illis natans super aquam. Compactio autem praecipue facta partium est ab humido undique penetrante lapidis materiam : propter quod quamlibet partem ejus fluere facit ad quamlibet partem : et ideo compactus factus est lapis : hoc autem humidum est corporale et aqueum, aut spirituale, aut aereum. Et quia aereum subtilius est quam aqueum, ideo compactioris substantiae sunt lapides ex vaporibus commixti, quam ex alia substantia aquea vel terrea. De causa autem gravitatis aut levitatis lapidum superfluum est hic intendere,cum de hoc in libro de Caelo et Mundo sufficienter sit pertractatum, ubi ostensum est quare lapides leviores sub aqua merguntur, cum. ligna graviora supernatant aquis. Haec igitur in communi de lapidibus dicta sunt.