Quid veritatis opinio Pythagorae contineat ?
Pythagoras autem cum Platone convenit in hoc quod animam dixit esse immortalem, et non destrui eam morte corporis : aliter enim non dixisset quod transcorporaretur : sed differebat in hoc quod dixit ipse omnes animas esse unius rationis et naturae, sed impediri a quibusdam operationibus in quibusdam corporibus, a quibus non impediuntur in alio : et hujus causam esse dixit defectum organorum. Propter quod dixit quod anima in coelo et stellis, facit res naturae ex virtute corporis quod est organum ejus, et in corpore hominis facit multa artis opera et ratiocinatur ex virtute cerebri, quod est organum ejus. In corporibus autem brutorum non facit hoc ex defectu congruendum ad has operationes organorum. Rationem autem habuit, quia vidit quod artificialia imitantur naturalia : et ideo putavit unam esse animam hominis et coeli : bruta etiam in operibus suis imitantur artem faciendo foveas, et nidos, et hujusmodi : et cum imitatio hujus ad unum non fiat nisi ratione similitudinis naturae, putabat omnes animas unius et ejusdem esse ra- tionis : et ideo in legibus suis dixit " sacrilegium esse animalia occidere et carnem comedere : quid enim meruere boves et animal sine fraude dolisve ? 0 quantum scelus est viscera in. viscera condi ! "
Et ideo Aristoteles arguit eum : quia sicut se habet artifex ad organa suae artis, sic se habet anima quae est motor corporis, ad organa naturalia : sed nos videmus quod quilibet artifex habet diversa ab alio artifice organa artis : et diversitas organorum artificum est propter diversitatem artium, et non e converso : et ideo nihil proficeret ad opus artis si tibicen assumeret et aptaret sibi organa artis tectonicae sive aedificatoriae : quia securi et dolabro numquam perficeret melodiam tibiarum : sed fistulam quaerit tibicen, et securim et dolabrum quaerit architectonicus. Similiter igitur omnis diversitas quae est in organis naturalium corporum, probatur esse propter diversitates animarum vivificantium illa corpora : et sic non potest dici quod ars tectonica transcorporetur et aedificet fistulis, aut etiam canat fistulis : eo quod non habet rationem et scientiam canendi, neque ex talibus principiis est ars aedifificandi. ita non potest dici quod. transcorporeiitur animae.
Plato autem qui hanc alicubi videtur sequi opinionem, non in toto sequitur eam : sed quia dixit in corpore hominis plures esse animas, quatuor enim dixit inesse, sicut alibi diximus : intellectualem enim sive rationalem dixit esse in cerebro, concupiscibilem autem dixit inesse hepati, et irascibilem felli, et aliquando visus est dicere sensibilem inesse medullae anteriori cerebri, et huic conjunxit materiam in nervis posterioris partis cerebri sitam. Aliquando etiam diversas animas dicere videtur esse animam sensitivam, et motivam, et aliquando praeter omnes has dicit esse vegetativam : propter quod dicit rationem aliquando gravari in infernum a dominis, et concupiscentiam sequi, et tunc non posse eam elevari ad coelestem sinum, nisi prius a forma concupiscentiae separetur, quae orbi non congruit. Similiter autem dicit aliquando eam exagitari furiis : et tunc iterum quia formam canis vel leonis accepit, non elevari dicit eam ad coelestem sinum, nisi hac exuta imagine pecorina : et hunc modum metaphorice transcorporationis Plato intellexit. Pythagoras autem secundum veritatem in diversa et naturalia corpora transcorporari dixit animas. Ab his hoc accipitur, quod animae immortales esse dicuntur, et quod non nisi forma adulterina intellectum impediat : nullus enim congruit locus post mortem corporis nisi coelestis.