Ostensa dignitate ministerii novi testamenti, hic consequenter apostolus determinat de usu ministerii.
Et circa hoc duo facit.
Primo enim ostendit usum huius ministerii, qui debet esse in agendis bonis; secundo illum, qui debet esse in malis patienter tolerandis, ibi habemus autem thesaurum, etc..
Circa primum duo facit.
Primo ponit huius ministerii usum; secundo obiectionem excludit, ibi quod si, etc..
Dicit ergo: quia igitur huiusmodi ministerium est tantae dignitatis in se et in ministris, ideo habentes hanc administrationem, idest hanc dignitatem administrandi spiritualia. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, etc.. Rom. XI, 13: quamdiu sum gentium apostolus, ministerium, etc..
Habentes, inquam, non ex nobis, seu ex meritis nostris, sed iuxta quod misericordiam consecuti sumus a deo, id est ex misericordia dei, quam in hoc consecuti sumus a deo.
I Tim. I, 13: misericordiam consecutus sum, etc..
Consequenter cum dicit non deficimus, etc., describit usum huius ministerii, qui debet esse circa bona agenda, et hoc quantum ad duo.
Primo quantum ad vitationem malorum; secundo quantum ad operationem bonorum in manifestatione, etc..
Docet autem vitari mala in usu huius ministerii, et quantum ad vitam, et quantum ad doctrinam. Sed quantum ad vitam dupliciter, scilicet quantum ad operationem, et quantum ad intentionem.
Nam si quis vitat mala operari et bona intentione, perfecte vitat mala. In operatione autem vitatur malum, in adversitate patienter mala sustinendo, et ideo dicit non deficimus, per impatientiam. Gal. VI, 9: bonum autem facientes non deficiamus. II Cor. XII, V. 10: cum infirmor, tunc fortior sum et potens.
Vitatur etiam in prosperitate, temperate utendo eis quae prospere succedunt, et ideo dicit sed abdicamus occulta dedecoris, id est amovemus a nobis quae hominem turpem et dedecorosum faciunt, scilicet immunda et turpia, et etiam occulta, non solum manifesta.
Iac. I, 21: abiiciamus omnem immunditiam.
Eph. V, 12: quae in occulto ab eis fiunt, turpe, etc..
In intentione autem vitatur malum vitae, si est intentio recta, et quantum ad hoc dicit non ambulantes in astutia, id est in astutia et simulatione et hypocrisi, quod faciunt pseudo, qui aliud praetendunt exterius, et aliud gerunt interius in corde. Iob XXXVI, 13: simulatores et callidi provocant iram dei.
In doctrina autem vitatur malum quando verbum domini debito modo proponitur, et quantum ad hoc dicit non adulterantes verbum.
Quod dupliciter exponitur, ut patet supra.
Et primo non permiscentes doctrinae christi falsam doctrinam, quod faciebant pseudo dicentes legalia debere servari cum evangelio. Secundo non praedicantes propter lucrum, vel gloriam propriam. Et istorum primus est lupus, secundus mercenarius.
Sed qui vera praedicat, et propter gloriam dei, est pastor. Unde Augustinus: pastor est amandus, lupus vitandus, sed mercenarius ad tempus tolerandus.
Sed quia non sufficit ad perfectam iustitiam solum vitare mala, sed requiritur operatio bona, ideo consequenter subiungit de operatione bonorum in ipso usu huius ministerii. Et ponitur triplex bonum, quod facit contra triplex malum. Primum bonum contra malum doctrinae; secundum contra malum operationis; tertium contra malum intentionis.
Contra malum doctrinae, quod debet vitari, facit bonum manifestae veritatis. Et quantum ad hoc dicit in manifestatione veritatis, quasi dicat: non deficimus sed, vitantes mala, ambulamus et proficimus in manifestatione veritatis, id est veritatem puram manifestamus.
Io. XVIII, 37: ad hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. Eccli. XXIV, V. 31: qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.
Contra malum operationis faciunt bona opera, et quantum ad hoc dicit commendantes nosmetipsos, etc.. Et hoc non facimus dicendo de nobis bona, quia non de facili creditur ei qui seipsum commendat, sed operando bona, quia talia opera facimus, ut ex ipsis operibus reddamus nosmetipsos commendabiles, ad omnem conscientiam hominum.
I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes, etc..
Contra malum intentionis facimus bonum reddendo nos commendabiles, non solum ad omnem conscientiam hominum, sed etiam coram deo, qui intuetur corda. Infra X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, etc.. Rom. XII, 17: providentes bona, non solum coram, etc..
Et, secundum Augustinum in Glossa, apostolus implet in hoc mandatum domini, Matth. V, 16: sic luceat, etc., item c. VI, 1: attendite ne iustitiam, etc., primum in hoc quod dicit commendantes nos, etc.; secundum vero in hoc quod dicit coram deo, Rom. II, 28: non enim, qui in manifesto, etc..
Vel potest totum hoc magis secundum continuationem litterae, legi sic, ut dicatur: ideo habentes hanc administrationem, iuxta quod, etc., non deficimus, supple a bene operando, sed abdicamus, etc., et iterum, in manifestatione veritatis; servato tamen eodem modo exponendi, sicut in prima lectura.