LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De causa multitudinis parvorum lapidum juxta littora, et de ordine laterum qui aliquando in littoribus quasi artificialiter positi inveniuntur.
Praeter omnia jam dicta accidit aliquando juxta ripas fluviorum et marium inveniri multitudinem magnam parvorum lapidum colligatorum quasi caemento fortissimo, ac si de muro aliquo sumpti sint : propter quod etiam putant quidam opera Antiquorum fuisse ibi et destructa per aquam. Et quod mirabilius est, per totam longitudinem littoris invenitur aliquando ordo laterum, ac si artificialiter ibi positi sint : cum tamen hoc non videatur esse opus artis : eo quod valde tenue est, non habens modum muri alicujus, sed tantum later juxta laterem sic nihil supra se vel infra se de lateribus. Dico autem quod causa primo inter ista duo, videlicet quod lapides parvi quasi caemento inveniuntur conglutinati, est quod primo coagulati fuerunt illi silices diversi, et fuit in loco illo materia ad modum calcis adusta per optesim, cui postea in aqua commiscuit eam, et lapides per eamdem iterato decocti conglutinari sunt. Est autem durissimum illud caementum : quia quotiescumque decoquitur optesi siccum terrestre, calcinatur et iterato optesi supra modum durum efficitur, quasi inconsumptibile per ignem. Hoc autem in operibus probatur artis, ubi testa contrita et calcinata, et iterum humido commixta in testam formata et optesi coagulata durissima efficitur et inconsumptibilis ab igne : propter quod taliter facta vasa quaerunt artifices cum fundunt metalla. Non est autem causa aliqua quare lateres ab arte tantum et non a natura fieri dicantur. Si enim lutum tenax in terra commisceatur, et calido postea incluso in terra decoquitur, later melior fit in terra per naturam quam per artem : et hoc maxime juxta littora marium et ripas fluviorum fieri potest : eo quod illa loca humida frequenter miscentur, et radiis solis calefiunt et solida sunt ad continendum intra calorem ne evaporet. In talibus etiam solis locis hujusmodi impressio invenitur. Non enim esset ratio quare ars unum laterem poneret juxta alium secundum unius lineae ordinem tantum, nihil amplius aedificando.