SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Hic consequenter apostolus respondet cuidam tacitae obiectioni.

Posset enim dici sibi ab aliquo: tu dicis, quod non deficis in manifestatione veritatis christi, sed hoc non videtur, quia multi contradicunt tibi. Huic ergo quaestioni respondet.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim respondet quaestioni praedictae; secundo excludit quoddam dubium, quod videtur ex responsione sua sequi, ibi non enim nosmetipsos, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quibus occultatur veritas christi; secundo occultationis causam assignat, ibi in quibus deus huius saeculi; tertio ostendit quod hoc non est ex defectu veritatis evangelii, ut occultetur, ibi ut non fulgeat, etc..

Dicit ergo: dixi quod non deficimus in manifestatione, quod, idest sed, si evangelium nostrum, quod scilicet nos praedicamus, est opertum, id est occultum, non est opertum omnibus, sed illis tantum, qui pereunt, scilicet praebendo impedimentum ne eis manifestetur. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, etc..

Causa ergo huius occultationis est non ex parte evangelii, sed propter eorum culpam et malitiam. Et hoc est quod subdit in quibus deus huius saeculi, etc.. Et hoc potest exponi tribus modis.

Primo modo sic: deus huius saeculi, id est deus qui est dominus huius saeculi et omnium rerum creatione et natura, iuxta illud Ps. XXIII, 1: domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, excaecavit mentes infidelium, non inducendo malitiam, sed merito, imo demerito praecedentium peccatorum subtrahendo gratiam. Is. VI, 10: excaeca cor populi huius, etc.. Unde et praecedentia peccata insinuat, cum dicit infidelium, quasi infidelitas eorum fuerit causa huius excaecationis.

Secundo modo sic: deus huius saeculi, id est diabolus, qui dicitur deus huius saeculi, id est saeculariter viventium, non creatione sed imitatione, qua saeculares eum imitantur.

Sap. II, 25: imitantur eum, qui sunt, etc.. Et hic excaecat suggerendo, trahendo et inclinando ad peccata. Et sic quando iam sunt in peccatis, operiuntur in tenebris peccatorum ne videant. Eph. IV, 18: tenebris obscuratum habentes intellectum, etc..

Tertio modo sic: deus habet rationem ultimi finis, et complementum desideriorum totius creaturae. Unde quidquid aliquis sibi pro fine ultimo constituit in quo eius desiderium quiescit, potest dici deus illius. Unde cum habes pro fine delicias, tunc deliciae dicuntur deus tuus; similiter etiam si voluptates carnis, vel honores. Et tunc exponitur sic: deus huius saeculi, id est illud quod homines saeculariter viventes sibi pro fine constituunt, ut puta voluptates, vel divitiae et huiusmodi.

Et sic deus excaecat mentes, inquantum impedit ne homines lumen gratiae hic, et gloriae in futuro, videre possint. Ps. LVII, V. 9: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, ut non viderent solem. Sic ergo excaecatio infidelium non est ex parte evangelii, sed ex culpa infidelium.

Et ideo subdit ut non fulgeat, etc.. Ubi sciendum est, quod deus pater est fons totius luminis. I Io. I, 5: deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, etc.. Ex hoc autem fontanoso lumine derivatur imago huius luminis, scilicet filius verbum dei. Hebr.

C. I, 3: qui cum sit splendor, etc.. Hic ergo splendor gloriae, imago fontanosae lucis, carnem nostram accepit et multa gloriosa et divina in hoc mundo opera fecit.

Declaratio igitur huius lucis est evangelium, unde et evangelium dicitur notitia claritatis christi, quae quidem notitia virtutem habet illuminativam. Sap. VI, 13: clara est et quae numquam marcescit sapientia, etc.. Et quidem, quantum est de se, in omnibus refulget et omnes illuminat, sed illi qui praebent impedimentum, non illuminantur. Et hoc est quod dicit: ideo excaecavit mentes infidelium, ut scilicet non effulgeat in eis, scilicet in mentibus infidelium, licet in se effulgens sit, illuminatio evangelii illuminantis. Quod quidem est illuminans, quia est gloria christi, id est claritas. Io. I, 14: vidimus gloriam, etc.. Quae quidem gloria provenit christo ex eo quod est imago dei. Col. I, 15: qui est imago invisibilis dei.

Nota, secundum Glossam, quod christus perfectissima imago dei est. Nam ad hoc quod aliquid perfecte sit imago alicuius, tria requiruntur, et haec tria perfecte sunt in christo. Primum est similitudo, secundum est origo, tertium est perfecta aequalitas.

Si enim inter imaginem et eum, cuius est imago, esset dissimilitudo, et unum non oriretur ex alio, similiter etiam si non sit aequalitas perfecta, quae est secundum eamdem naturam, non esset ibi perfecta ratio imaginis. Nam similitudo regis in denario, non perfecte dicitur imago regis, quia deest ibi aequalitas secundum eamdem naturam; sed similitudo regis in filio dicitur perfecta imago regis, quia sunt ibi illa tria quae dicta sunt.

Cum ergo ista tria sint in christo filio dei, quia scilicet est similis patri, oritur a patre, et aequalis est patri, maxime et perfecte dicitur imago dei.

Consequenter cum dicit non enim nosmetipsos, etc., removet apostolus quoddam dubium. Posset enim aliquis, contra praedicta, dicere apostolo: supra dixisti evangelium vestrum esse opertum, modo dicis evangelium christi illuminare; si ergo detur quod evangelium christi sit illuminans, non potest hinc sequi quod opertum sit evangelium vestrum. Et ideo ad hoc removendum, duo facit.

Primo, ostendit quod idem est evangelium suum et christi; secundo, ostendit unde sit quod evangelium suum sit illuminativum, ibi quoniam deus qui dixit, etc..

Dicit ergo primo: dico quod manifestatio claritatis christi est evangelium christi et nostrum. Nostrum quidem tamquam per nos praedicatum; christi vero, tamquam in ipso evangelio praedicati. Et hoc est quod non praedicamus nosmetipsos, id est non commendamus nos, nec ad nos, id est ad laudem, vel lucrum nostrum convertimus praedicationem nostram, sed ad christum totum referimus et laudem eius. I cor.

C. I, 23: nos autem praedicamus christum, etc.. Ps. Lxxii, 28: ut annuntiem omnes praedicationes tuas, non meas, in portis, etc..

Sed iesum dominum nostrum, nos autem servos vestros per iesum. Quasi dicat: iesum praedicamus ut dominum, nos autem servos.

Et huius ratio est quia principaliter quaerimus laudem christi et non nostram. Nam servus est, qui est propter utilitatem domini.

Et inde est, quod minister ecclesiae, qui non quaerit honorem dei et utilitatem subditorum, non dicitur verus rector, sed tyrannus.

Nam quicumque bene regit, debet esse sicut servus, quaerens honorem et utilitatem subditorum.

Gen. XXV, 23: maior serviet minori.

I Cor. IX, 19: cum essem liber, omnium vestrum me servum feci.

Consequenter cum dicit quoniam deus qui dixit, etc., ostendit unde evangelium suum habet virtutem illuminativam.

Ubi nota ordinem procedendi servatum ab apostolo, qui talis est: nos aliquando, scilicet antequam conversi essemus ad christum, eramus tenebrosi sicut et vos et alii in quibus non fulget claritas gloriae christi. Nunc vero, postquam christus vocavit nos per gratiam suam ad se, tenebrae istae remotae sunt a nobis, et iam fulget in nobis virtus gloriae claritatis christi; et intantum refulget in nobis, quod non solum illuminamur ad hoc quod videre possimus, sed etiam quod alios illuminemus. Ex spirituali ergo gratia et abundanti refulgentia claritatis gloriae christi in nos, habet evangelium nostrum virtutem illuminativam.

Et hoc est quod dicit: dico quod ideo illuminat evangelium nostrum, quoniam deus, qui dixit, id est praecepto solo fecit, lucem splendescere, quod fuit in separatione elementorum, quando chaos tenebrosum illuminavit per lucem quam fecit. Gen. I, 3: dixit, fiat lux. Eccli. XXIV, 6: ego feci, ut in caelis oriretur lux, etc.. Iste, inquam, deus, illuxit in cordibus, id est in mentibus, nostris, prius tenebrosis per absentiam luminis gratiae et obscuritatem peccati. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris, etc..

Illuxit, inquam, non solum ut nos illuminaremur, sed ad illuminationem, id est ut et alios illuminemus. Eph. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est, etc.. Matth. V, V. 14: vos estis lux, etc.. Ad illuminationem dico, scientiae, id est ut faciamus alios scire.

Dico, claritatis dei, id est clarae divinae visionis, in facie iesu christi. Glossa: id est per iesum christum, qui est facies patris, quia sine ipso non cognoscitur pater. Sed melius dicitur sic: ad illuminationem sanctae claritatis dei, quae quidem claritas fulget in facie christi iesu, id est ut per ipsam gloriam et claritatem, cognoscatur christus iesus.

Quasi dicat: in summa, ad hoc deus illuxit nobis ad illuminationem, ut ex hoc iesus christus cognoscatur et praedicetur in gentibus.